Posito enim praedica••o in loco subjecti, quicquid de individuo subjecto dicitur, dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
Sequitur tertiò, Conclusionem in tert••â figu••â esse 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 (contrà quàm docent Logici,) quoties minor terminus syllogismi, h. e. praedi∣catum minoris, est individuum. Quia praedicatum minoris in tertiâ fi∣gurâ est subjectum conclusionis, quod cùm sit individuum, de eo quic∣quid dicitur, dicitur universaliter.
Objiciet forsan aliquis; An igitur [Socrates est doctus] perinde est ac [omnis homo est doctus?] Non est. At, inquie••, quidni? cùm utra∣traque propositio sit universalis. Rectè. Sed replico; An [omnis ho∣mo est rationalis] idem valet ac [omne animal est rationale?] Negabit credo. At, inquam, quare? annon utraque est universalis? Est certè. Conjicio quid responsurus est; utraque propositio est quidem univer∣salis, non tamen aequipollent, quia in alterâ rationalitas universaliter attribuitur homini, & rectè, in alterâ verò universaliter attribuitur a∣nimali, sed malè. Pariter ego, non (inquam) perinde est Socratem doctum dicere & omnem hominem; subjectis enim differunt, quamvis utraque propositio sit universalis. Doctus universaliter praedicatur de Socrate non de homine.
Urget, Dici universaliter, est dici de multis. Fateor, in praedicatione simplicium terminorum, non in praedicatione propositionis. Aliud est dici de multis, in tractatu de Praedicabilibus, aliud dictum de omni, in tractatu de Propositione. At nunc agitur non de quantitate simplici∣um terminorum, sed de quantitate propositionis, & terminorum nexu. Universale, seu vox communis, potest est subjectum propositionis parti∣cularis; & Individuum pariter, seu vox singularis, subjectum propositio∣nis universalis.
Fatendum tamen est, Propositionem singularem leviculam aliquam discrepantiam habere ab aliis universalibus (ut in corollariis videre est) non tamen talem quae illas ex universalium numero eximat. Tria sunt, nec scio plura, (& ple••ique forsan ne haec attenderent,) quae dis∣crepant••ae speciem exhibent: ubique tamen provenit a materiâ propo∣sitioni substratâ, potiùs quàm a formali propositionis dispositione; nusquam tollitur illud in quo formale propositionis universalis con∣sistit, quod hoc est, ut nihil inveniatur intra subjecti ambitum de quo no•• dicatur praedicatum. Exp••ndam singula.
Primum hoc est▪ Universalis propositio affirmans & negans oppo∣nuntur contrariè: earum utra{que} potest esse falsa, harum non ita. Siquis hinc argueret, propositionem singularem, vim universalis non habere,