Truth tried: or, animadversions on a treatise published by the Right Honorable Robert Lord Brook, entituled, The Nature of Truth, its vnion and vnity with the soule. Which (saith he) is one in its essence, faculties, acts; one with truth. By I. W.

About this Item

Title
Truth tried: or, animadversions on a treatise published by the Right Honorable Robert Lord Brook, entituled, The Nature of Truth, its vnion and vnity with the soule. Which (saith he) is one in its essence, faculties, acts; one with truth. By I. W.
Author
Wallis, John, 1616-1703.
Publication
London :: Printed by Richard Bishop, for Samuel Gellibrand at the Signe of the Brazen Serpent in Pauls Church-yard,
1643.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Brooke, Robert Greville, -- Baron, 1607-1643. -- Nature of truth.
Truth -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Truth tried: or, animadversions on a treatise published by the Right Honorable Robert Lord Brook, entituled, The Nature of Truth, its vnion and vnity with the soule. Which (saith he) is one in its essence, faculties, acts; one with truth. By I. W." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A97067.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 28, 2024.

Pages

Page [unnumbered]

Propositio Singularis in dispositione syllogisticâ semper habet vim Ʋniversalis.

NIhil ineicius est iis in eiis (si Scaligero credamus) quae mordius sentiunt, majores nostros nihil ignorâsse; quae▪ que pettinaciter tuentur errores, quos ii qui commisere, si viveren▪ emendarent. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Unde mihi nunquam absurdum visum est, a communi sententiâ cum ratione dissentire.

Propositio Singularis, apud Logicos, vel pro Particulari, vel pro no∣•••• quadam specie semper habita est: cùm mihi tamen ad Universalium classem pertinere luce meridiana clarius semper vi m est.

Cujus in examine pro lemmate habeatur; Formalem rationem pro∣positionis constare in compositione praedicati cum subjecto? Quod sta∣tuit Smiglecius, disp. 12. qu. 7. (quae compositio sive nexus paecipuè in copulâ attenditur.) Ex vaio igitur modo compositionis horum ex∣tremorum, alius atque alius prepositionis modus oritur. Ubi itaque compositio seu nexus praedicati cum subjecto Verè fit, & ut se res habet, propositio Vera est; ubi nexus seu applicatio Falsè fit, e Falsa est pro∣positio, sint partes . e. termini simplices, sive verae, sive falsae: Unde haec propositio [Hircocervus est quoddam conlatum ex hirco & cervo] vera est, licètuterque terminus falsus, falsitate scilicet simplicium termi∣norum, h. e. Non-ens, sive Ens rationis; ens enim & verum convertuntur: Illa verò [lapis est homo] falsa est, licèt termini veri veritate simplicis appehensionis, quia falsò applicantur. Item, quum Necessarius est ne∣xus terminorum, propositio Necessaria est; sint licèt termini entia con∣tingentia: & sic in reliquis affectionibus propositionis.

ùm autem compositio sive neus terminorum, in quâ constat for∣malis ratio propositionis in Vinculo attedatur, hinc sequitur, affectio∣nes propositionis judicandas esse, non ratione terminorum, sed potis respectu vinculi. Unde axioma affirmatum a Ramo definitur, cujus vinculum affirmatur; Negatum, cujus vinculum negatur; sive termini sint affirmat sive negati, parum interest. Haec propositio igitu [omne non rationale est non homo] est propositio affirmativa, licèt extremum utrumque sit negans▪ Hoec verò [lapis non est homo] est propositio ne∣gans, ex terminis utrisque affirmativis. Idem dicendum est de propositi∣one Simplici, & Compositâ; ad vinculum scilicet attendendum esse. Un∣de Gutberlethus hanc propositionem [animal est vel homo vel brutum] inte

Page 110

axioma simplex esse statuit, non disjunctivum, cùm uno verbi vinculo contineatur; licèt posterior terminus sit disjunctus; Hanc verò propo∣sitionem [omne animal vel est homovel est brutum] credo illum inter inter axiomata composita numeraturum.

Hinc colligo▪ Ut alias propositionis affectiones, ita etiam Universa∣litatem & Particularitatem sumendas esse, non a terminis, sed a termi∣norum compositione & nexu. Affectiones enim formam sequuntur, non materiam. Malè gitur a plerisque Logicis distribuitur axioma, seu propositio, in Universalem, cujus subjectum est Universale; Particula∣rem, cujus subjectum est particulare; & Singularem, cujus subjectum est singulare: cùm distributio petenda esset a modo compositionis, quod est Formale in propositione, non a quantitate terminorum, h. e. a parte materiali. Propositio ergo Universalis, est in quâ applicatio prae∣dicati ad subjectum est universalis; Particularis, in quâ applicatio est particularis: nec alias species agnosco.

Quid a tem velim per praedicationem vel applicationem universalem & particularem, melùs ex graecâ Aristotelis appellatione, quam ex la∣tinâ Interpretum, elucescet. Quod enim nobis est Universale & Parti∣culare, illud Aristoteli est, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de toto, & parte, sive se∣cundum partem, h. . de subjecto vel toto, vel secundum partem; non autem 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de omnibus & quibusdam. Quare non mi∣nùs rectè interpretaretur Totalis & Partialis praedicatio, quàm Uni∣versalis & Particularis; nisi quòd mos aliter obtinuerit.

Universalis ergo praedicatio est quando praedicatum dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de toto subjecto, (otum intelligo praedicationis, sive totam ejus latitudi∣nem & ambitum praedicandi,) quando scilicet praedicatum totaliter at∣tribuitur subjecto, non partialiter cum restrictione ad aliquam subjecti partem, seu ad peculiare quiddam intra subjecti ambitum comprehen∣sum, tunc nimirum quando de quocunque dicitur subjectum, de eodem dicatur etiam & praedicatum. Igitur haec propositio [omnis homo est animal] est universalis, quia nihil continetur sub ambitu Hominis, seu de nullo dicitur Homo, quin et de eodem dicatur Animal: Haec autem [aliquis homo est doctus] particularis, quia non de totâ hominis specie dicitur, sed 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, secundum partem aliquam, h. . de aliquo indivi∣duo sub eâ specie. Non autem ideo universalis est prior propositio quia nota Omnis praefigitur, & posterior particularis quia ei praeponitur A∣liquis, (uti nonnulli, ex tyronibus praecipuè, arbitrantur:) Non enim propositio ideo universalis est, quia notam habet universalitatis, sed quia universalis est, ideo nota praeponitur, ut agnoscit Dounamus. Nota

Page 111

igitur universalitatis designat aliquando universalem propositionem, non autem facit. Idem dic de notâ particularitatis.

Iam verò, ut ad praesentem controversiam accedamus; In propositio∣ne Singulari necesse est ut praedicatio sit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de toto, cum subje∣ctum singulare 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, sit & indiuiduum in partes; (subjectivas intelli∣go, loquimur enim de toto paedicationis, non integrali;) Impossibile enim est ut aliquid 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 secundum partem dicatur, de illo quod 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 est & partes nullas habet. Necese igitur est, ut quicquid de in∣dividuo dicitur, sive subjecto singulari, dicatur de toto; & per conse∣quens propositio singularis semper erit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Atque hoc ipsum est quod vult Aristoteles; & qui aliter Aristotelem exponunt, detorquent non interpretantur. Audiamus igitur Aristote∣lis mentem de propositione universali, sive, quod idem est, de dicto 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de omni & de nullo: 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Quid dissertiùs dici posset pro causâ nostrâ? Tunc demū 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 (non 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉) de omni sive de toto dicitur aliquid, quando nihil subjecti accipere licet, de quo alterum h▪ e. prae∣dicatum non dicetur. Assumo; In propositione singulari affirmante, nihil subjecti sumere licet, de quo praedicatum non dicatur. Concludo igitur; Propositio singularis affirmans, est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. (Eodemque modo propositio▪ singularis negans erit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.) v. g. Si dixeris [Socrates est doctus] quaero, quidnam illud est intra ambitum Socratis. c quo non dicatur Doctus? Si nihil, igitur erit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 per Ari∣stotelis definitionem▪ At verò cùm Socrates de uno solo homine dica∣tur, & de illo etiam dicatur doctus, nihil aliud Socratis superest, de quo negetur, ut patet.

Idem licet concludere ex ipsius Rami definitione; cùm definiat Axioma Speciale (quod postea subdividit in particulare, & proprium) esse, quando consequens non omni antecedenti attribuitur. Sed quàm benè convenit haec definitio axiomati Proprio, quod tamen illi est al∣tera species axiomatis Specialis? Si in axiomate proprio consequens non omni antecedenti attribuatur, ostendat quaeso, ui non: si autem hoc ostendi non possit (ut quidem non potest) quâ ratione dicat non omni attribui non video, cùm non omnis & quidam non idem valere, ex regulis Aequipollentiae certissimum est. Vel igitur ostendat Ramus axioma proprium affirmans Alicui non attribui, velego illi negabo, non Omni attribui, & per consequens definitionem axiomatis specialis non con∣venire

Page 112

axiomati proprio; Mala igitur definitio illa sit necesse est, quan∣do definitio generis non convenit utrique specie. Imò veò, si rem expen∣damus, inveniemus alteram speciem, s. axioma Particulare, quod con∣traditiguitur axiomati proprio, ejusdem prorsus esse latitudinis cum genere, sive axiomate speciali. Nam axioma speciale est, quando con∣sequens non omni antecedenti attribuitur; Particulare, quando con∣sequens particulariter antecedenti attribuitur. Tantum igitur distant axioma speciale & particulare, (h. e. genus & species) quantum non omni & particulariter: quod quantillum sit, ex Gutbeletho discas, qui explicaurus quid velit Ramus per particulariter, expressis verbis con∣fundit; particulariter, inquit, h. e. non omni. Patet igitur, quam leviter agant Ramisae, dum genus a specie illis vocabulis distinguant inter quae ne ipsi quidem ullam agnosunt differentiam.

Sed ad Aristoteem revertor: Qui duos tantùm agnoscit modos prae∣dicandi, de toto, & de parte, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, universalem & particu∣larem. Nec quidem potuit plures admittere: Quicquid enim de alte∣o dicitur necessarium est ut vel de illo toto vel de ipsius parte aliquâ dicatur; Quicquid etiam ab altero removetur, vel a toto vel a parte tantùm removaur necesse est. Nec enim possibile est medium inveni∣re, quod de altero dicatur, nec tamen de toto, neque secundum patem. Pro certo igitur & indubitato principio ponaur, Omnem propositio∣nem (categoricam intelligo) quaecunque demum ipsa sit, vel uni∣versalem esse, vel particularem; h. e. vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Atque hinc patet, perperam fecisse Ramum, ipsisúque sequaces, dum praeter syllogismum generalem & specialem, proprium adjunxein. Quum enim propositiones proprias seu singulares non potuerunt particu∣larium regulis coreee, commenti sunt novam quandam syllogismi spe∣ciem alis antea incgnitam, quam Proprium appellant: & axiomata popia, quae illi inter specialia numerabant, a reliquis specialibus dis∣crepare videntes, ab omni syllogismoum specie antea notâ abhorree arbitrati sunt; nescientes interim, saltem non advertentes, iisdem qui∣bus generala regulis contineri.

Patet etiam, quid judicandum sic de quadruplii propositionis divi∣sione, in Universalem▪ Particularem, Indefinitam, & Singularem; ni∣mirum, species sine necessitate multiplicari; cùm singularis semper re∣ducenda sit ad universalem, indefinita verò nunc ad hanc, nunc ad par∣ticularem. Atque hoc secundum mentem Aristotelis; qui quadrifariam illam divisionem nusquam (ni fallor) tradidit. Nominat, fateor, inde∣finitam propositionem, praeter praedictas duas species, universalem &

Page 113

particularem, non autem acsi quid esset ab utrisque distinctum, sed quòd ex ipsis propositionis verbis vix satis constet, ad utram duarum reducenda sit (cùm signum indicem non habeat appositum,) & pro subjectâ materiâ nunc ad hanc nunc ad illam referenda sit, semper ta∣men ad alterutram. De singulari verò propositione ne verbum habet; nec opus est, cùm semper reducenda sit ad universalem; perperam verò a Logicis plerisque intruditur quasi nova species, omnino contra rationem, mentemque Aristotelis.

Atque hactenus probata est thesis nostra a priori, & quidem demon∣strativè; Subnectam & argumenta a posteriori nonnulla. ut lucidiús appareat veritas. Sed praemonendum est, eorum aliqua universaliter concludere de omni propositione singulari: alia verò particulariter, ita tamen ut quod illic concluditur de unâ, potuit de qualibet; atque haec inductione factâ idem valerent ac si▪ concluderent universaliter: alia denique ducta esse ab ejusmodi proprietatibus quae solis universali∣bus conveniunt non autem omnibus, unde nc omnibus singularibus; quae licè t vi suâ probent tantùm aliquas singulares universalium vim habere, cùm tamen hoc concesso pauci sint qui reliquum negarent cùm nulla sufficiens ratio assignari possit cur quaedam sint universales non autem aliae, valebunt & haec argumenta non multò minùs quàm si essent universalia.

Primò igitur. Major in primâ & secundâ figurâ semper est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, (ut a pluribus antehac demonstratum est,) at aliquando est singularis; ergo aliqua saltem singularis est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Vel sic; Quaecunque proposi∣tio potest esse maior in primâ vel secundâ figurâ, ea est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Sed quae∣libet propositio singularis potest esse major & in primâ & in secundâ fi∣gura. Ergo. &c. Insto in primâ, in Barbara.

Bar-Augustus fuit Imperator.
ba-Octavius fuit Augustus. Ergo
ra.Octavius fuit Imperator.

In secundâ, in Camestres.

Cam▪Virgilius fuit Romanus.
es.Homerus non fuit Romanus.
tris.Homerus ergo non fuit Virgilius.

Et idem fieri posset in quibuslibet modis utriusque figurae: imò in quocunque modo cujuscunque figurae assumtâ quacunque propo∣sitione singulari in locum universalis; ut experienti videre erit cui∣libet.

Secundò, Ex puris particularibus nihil concluditur, at ex puris sin∣gularibus

Page 114

aliquid concluditur: Ergo Singularis non est particularis; &, per consequens, est universalis, cùm antea probatum sit nullam posse fieri praedicatione quin erit vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Major in con∣fesso est. Minor exemplis suprà adductis probata est.

Non solùm autem ex singularibus puris concluditur aliquid, sed ex mixtis singulari cum particulari, non minùs quám ex universall & particulari: sed (ut illic) semper concluditur particulariter, cùm parti∣cularis propositio sit debilior pars. v. g.

Da-Virgilius fuit doctus.
r-Aliquis poeta fuit Virgilius.
i.Ergo, Aliquis poeta fuit doctus.

Item,

Fes-Virgilius non fuit Graecus.
ti-Aliquis poeta fuit Graecus. Ergo
no-Aliquis poeta non fuit Virgilius.

Ubi notandum obiter, hos syllogismos & hujusmodi alios▪ constan∣tes ex singulari & particulari in praemissis, ad nullos Rami modos re∣duci posse, cùm tamen consequentia & satis firma sit & perspicua; nostrâ tamen hypothesi positâ facilè ad Aristotelis modos reducuntur. (In tertiâ figurâ non insto; cùm enim intertiâ figurâ idem sit sub∣jectum in utrâque praemissarum, fieri non potest ut altera ••••t propositio singularis, altera particularis, quoniam de subjecto singulari non po∣test praedicari particulariter.)

Tertiò, Tres ponuntur gradus necessitatis, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Confessum est etiam apud omnes, superorem gradum necessitatis semper etiam includere inferiorem▪ unde propositio 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 est etiam propositio 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, propositio verò 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 est & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. At propositio singularis saepe est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ergo & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. v. g [Socrates est animal, Plato est substantia, Bucephalus est equus;] sunt propositiones essentiales in primo modo dicendi per se: sunt ergo 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Quartò, Omne genus praedicatur universaliter de suis speciebus, (ut & essentialiter;) at Individuum (saltem secundum Ramum) est species; ergo de individuo praedicatur genus universaliter. Au▪ si non sit speci∣es, tamen u se habet genus ad speciem ita species ad individuum; at genus praedicatur universaliter & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 de suâ specie; ergo & species de indi∣viduo▪ Potestergo individuū universalis propositionis esse subjectum.

Quintò, probatur e regulis conversionum. [Socrates non est equus] est propositio negans, eaque vel universalis, ut nos dicimus, vel

Page 115

particularis, ut alii: non autem particularis; Ergo &c. Probatur minor▪ Quia propositio particularis negans convertitur tantumodo per con∣trapositionem; at haec propositio convertitur, primò conversione simplici, [nullus equus est Socratis,] secundò per accidens [a∣liquis equus non est Socrates.] Utroque hoc modo converti∣tur universalis negans, (eaque sola,) neutro verò particularis ne∣gans: est ergo haec propositio non particularis sed universalis. Patet etiam ulteriùs ex hac ipsâ conversione; convertitur enim singularis negans in universalem, at in conversione nunquam augetur quantitas, saepe minuitur. Iterum, [Socrates non est Plato] convertitur [Plato non est Socrates,] at particularis negans non convertitur nisi per con∣trapositionem.

Sextò, Ex regulis reductionum. Propono enim hunc syllogismum;

Ces-Qui interfecit Hectoremnon supervixit bello Trojano.
a-Omnes Graeci reduces supervixere bello Trojano. Ergo
re.Nullus Graecorum reducum interfecit Hectorem.

Dico hunc syllogismum esse in Csar ex majori universali, duplici ratio∣ne: Primò, si major esset particularis, conclusio esset particularis, (quia semper sequitur debiliorem partem;) at non est; Ergo. Secundò, per modum reductionis, r••••ucitur enim ad Celarentt per simplicem conver∣sionem majoris; sic

Ce-Nullus qui supervixit bello Trojano fuit interfector Hectoris.
la-Omnes Graeci reduces supervixere bello Trojan▪ Ergo
rent.Nullus Graecorum reducum fuit interfector Hectoris.

Hic syllogismus si esset ex majori particulari, non esset in ullo modo; nec usquam apud Ramum invenietur hujusmodi syllogismus, (cùm ta∣men & verissimus sit & utilissims,) Imò nec (positâ illorum hypo∣thesi, scil. quòd sit particularis) reduci posset ad alium modum. Alium accipe,

Ces-Author Epistolae ad Hebraeos non fuit auditor Christi, Heb. 2. 3.
a-Omnes duodecim selecti fuerunt auditores Christi. Ergo
re.Nullus ex duodecim selectis fuit Author epistolae ad Hebraeos.

Impossibile autem est in ullo ex Rami modis per hoc medium probare hanc conclusionem.

Septimò, Hunc syllogismum propono, Omnes magnanimi sunt fortes. Thersites non est fortis. Ergo Thersites non est magnanimus.

Hic syllogismus vel est in Camestres ex minore & conclusione univer∣salibus, vel in Baroco ex iisdem particularibus. Sed non esse in Baroco,

Page 116

sic probatur. Syllogismus in Baroco non potest reduci nisi reductione per impossibile; at hic syllogismus reduciur ad Ceiarent reductione o∣stensivâ, eo modo quo Camestres, scil. transpositis praemissis▪ & minore conclusionque simpliciter conversis, hoc modo,

Ce-Nullus fortis est Thersites.
la-Omnes magnanimi sunt fortes. Ergo
rent.Nullus magnanimus est Thersites.

Erat igitur in Camestres ex minore & conclusione universalibus, non in Baroco ex iis particularibus. Infinitus essem si singulis insisterem quae hac in redici possent: Unico argumento concludo.

Octavò igitur & ultimò, Propositio singularis nec fortiorem nec de∣biliorem vim habet quàm universalis; ergo eandem & aequalem. Non fortiorem, quia ex praemissis universali & singulari aliquando conclu∣ditur singulariter, quod non esset si universalis esset debilior, quia con∣clusio semper sequitur debiliorem partem. Ut in hoc & similibus in∣numeris.

Cam-Omnes magnanimi sunt fortes.
es-Thersites non est fortis. Ergo
tres.Thesites non est magnanimus.

Nec debiliorem habet, quia ex singulari & universali, aliquando concluditur universaliter, (quod non esset si singularis esset pars debi∣lior:) ut in hoc syllogismo, & aliis,

Ces-Interfector Hectoris non supervixit bello Trojano.
a-Omnes Graeci reduces supervixere bello Trojano. Ergo
re.Nullus Graecorum reducum fuit interfector Hectoris.

Cùm igitur nec fortiorem, nec debiliorem vim habeat Singularis quàm Universalis, sequitur necessariò Propositionem singularem eadem vim in disposition syllogistiâ semper habere quam habit universalis▪ Quod erat demonstrandum.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.