ratiocinantis, vel ratiocinatae; haec ••it per inadaequatos conceptus ejusdem rei, & fundamentum aliquod habet in re; illa verò quando quid intelligitur sub diversis conceptibus sine fundamento in re.
Per rem quantam, intelligo Materiam, quae est adaequatum sub∣jectum quantitatis, cui primò in••ae••et, sic Thomas. 1. q. ••. a. 2. For∣ma nempe substantialis non est per se subjectum quantitatis, neque ex∣tenditur aut dividitur per se, sed ad extensionem & divisionem mate∣riae, non secus ac existentia, & praesentia localis, aut situs, aliique mo∣di, ut & accidentia absoluta, Calor, color, &c. (unde vel est modus sub∣stantialis, vel in hoc saltem imitatur naturam modorum. Siquis mal∣let totum Compositum dici subjectum quantitatis, mihi non nocet.
Assertio prima▪ Quantitas non diff••rt a substantiâ quantâ plus quàm modaliter. Probatur ex natu••â Modi, quam assignat Suarez. disp. 7. sect. 1 num. 17. Ubi supponit
in rebus creatis praeter enti••ates ea∣rum quasi substantiales & radicales (ut appellat) inveniri quosdam m••dos reales, quae & sunt aliquid positivum, & afficiunt ipsas entita∣tes per seipsos, dando illis aliquid, quod est extra e••istentiam totam •••• individuam & existentem; hi tamen modi sunt ejusmodi entitatis ut non addant propriam entitatem novam, sed solùm modificant praeexistentem:
& sect. 1. n. 10.
tam essentiale est, inquit, modo esse actu affixum & modificantem rem cujus est modus ut repugnet de potentiâ absolutâ conservari sine illâ re, seu aliter quàm actu modifi∣cando illam.
E contra verò, quae realiter differunt ut res & res, pos∣sunt saltem per divinam potentiam separari, ut n. 22. & seq: Unde sic disputo, Quae non possunt per divinam potentiam separari separatio∣ne mutuâ, e
•• non differunt realiter; Sed quantitas & substantia quan∣ta &c. Ergo. Major patet ex supra dictis. Minor probatur; Repug
••at enim▪ quantitatem separatam a re quantâ existere, propter intrinsecam dependentiam quantitatis a materiâ; sive enim essentia quantitatis consistat in mensurabilitate, sive in divisibilitate, sive in extensione & positione partium extra partes, semper tamen manet necessaria conne∣xio cum partibus materialibus; quomodo enim erit pars extra partem, ubi partes nullae sunt? quomodo mensurabitur aliquid aut dividetur ubi nulla extensio, nullae partes? quomodo dabitur figuratio & situa∣tio seu partium positio ubi partes non sunt. Dices, dantur partes quantitativae, licèt non materiales. Sed contra, vel partes extensae sunt partes materiales, vel materia non est quanta: sin per quantitatem materia est quanta, erit quantitas extensio partium ma∣terialium, quod quî fieri potest ubi non est materia? Iterum, figura