Truth tried: or, animadversions on a treatise published by the Right Honorable Robert Lord Brook, entituled, The Nature of Truth, its vnion and vnity with the soule. Which (saith he) is one in its essence, faculties, acts; one with truth. By I. W.

About this Item

Title
Truth tried: or, animadversions on a treatise published by the Right Honorable Robert Lord Brook, entituled, The Nature of Truth, its vnion and vnity with the soule. Which (saith he) is one in its essence, faculties, acts; one with truth. By I. W.
Author
Wallis, John, 1616-1703.
Publication
London :: Printed by Richard Bishop, for Samuel Gellibrand at the Signe of the Brazen Serpent in Pauls Church-yard,
1643.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Brooke, Robert Greville, -- Baron, 1607-1643. -- Nature of truth.
Truth -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Truth tried: or, animadversions on a treatise published by the Right Honorable Robert Lord Brook, entituled, The Nature of Truth, its vnion and vnity with the soule. Which (saith he) is one in its essence, faculties, acts; one with truth. By I. W." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A97067.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 28, 2024.

Pages

DUm haec qu praecedunt sub praelo erant, subiit animum cogitatlo ea quae sequuntur prioribus subjungendi; (Theses nimirum ali∣quot aliquando in Academiâ habitas:) partim quòd subjecto sint non adeò dispari; partim quòd, ut ut puerilia, ejusmodi tamen sint quae on ab omnibus attendantur. Non tanti (fateor) sunt, ut in Iucem prodeant; nec (forsan) tanilli tamen, ut nemini placeant. Sicui dis∣pli••••at, excuset ut puerilia; sicui placeant, fruatur.

Page [unnumbered]

Propositio Singularis in dispositione syllogisticâ semper habet vim Ʋniversalis.

NIhil ineicius est iis in eiis (si Scaligero credamus) quae mordius sentiunt, majores nostros nihil ignorâsse; quae▪ que pettinaciter tuentur errores, quos ii qui commisere, si viveren▪ emendarent. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Unde mihi nunquam absurdum visum est, a communi sententiâ cum ratione dissentire.

Propositio Singularis, apud Logicos, vel pro Particulari, vel pro no∣•••• quadam specie semper habita est: cùm mihi tamen ad Universalium classem pertinere luce meridiana clarius semper vi m est.

Cujus in examine pro lemmate habeatur; Formalem rationem pro∣positionis constare in compositione praedicati cum subjecto? Quod sta∣tuit Smiglecius, disp. 12. qu. 7. (quae compositio sive nexus paecipuè in copulâ attenditur.) Ex vaio igitur modo compositionis horum ex∣tremorum, alius atque alius prepositionis modus oritur. Ubi itaque compositio seu nexus praedicati cum subjecto Verè fit, & ut se res habet, propositio Vera est; ubi nexus seu applicatio Falsè fit, e Falsa est pro∣positio, sint partes . e. termini simplices, sive verae, sive falsae: Unde haec propositio [Hircocervus est quoddam conlatum ex hirco & cervo] vera est, licètuterque terminus falsus, falsitate scilicet simplicium termi∣norum, h. e. Non-ens, sive Ens rationis; ens enim & verum convertuntur: Illa verò [lapis est homo] falsa est, licèt termini veri veritate simplicis appehensionis, quia falsò applicantur. Item, quum Necessarius est ne∣xus terminorum, propositio Necessaria est; sint licèt termini entia con∣tingentia: & sic in reliquis affectionibus propositionis.

ùm autem compositio sive neus terminorum, in quâ constat for∣malis ratio propositionis in Vinculo attedatur, hinc sequitur, affectio∣nes propositionis judicandas esse, non ratione terminorum, sed potis respectu vinculi. Unde axioma affirmatum a Ramo definitur, cujus vinculum affirmatur; Negatum, cujus vinculum negatur; sive termini sint affirmat sive negati, parum interest. Haec propositio igitu [omne non rationale est non homo] est propositio affirmativa, licèt extremum utrumque sit negans▪ Hoec verò [lapis non est homo] est propositio ne∣gans, ex terminis utrisque affirmativis. Idem dicendum est de propositi∣one Simplici, & Compositâ; ad vinculum scilicet attendendum esse. Un∣de Gutberlethus hanc propositionem [animal est vel homo vel brutum] inte

Page 110

axioma simplex esse statuit, non disjunctivum, cùm uno verbi vinculo contineatur; licèt posterior terminus sit disjunctus; Hanc verò propo∣sitionem [omne animal vel est homovel est brutum] credo illum inter inter axiomata composita numeraturum.

Hinc colligo▪ Ut alias propositionis affectiones, ita etiam Universa∣litatem & Particularitatem sumendas esse, non a terminis, sed a termi∣norum compositione & nexu. Affectiones enim formam sequuntur, non materiam. Malè gitur a plerisque Logicis distribuitur axioma, seu propositio, in Universalem, cujus subjectum est Universale; Particula∣rem, cujus subjectum est particulare; & Singularem, cujus subjectum est singulare: cùm distributio petenda esset a modo compositionis, quod est Formale in propositione, non a quantitate terminorum, h. e. a parte materiali. Propositio ergo Universalis, est in quâ applicatio prae∣dicati ad subjectum est universalis; Particularis, in quâ applicatio est particularis: nec alias species agnosco.

Quid a tem velim per praedicationem vel applicationem universalem & particularem, melùs ex graecâ Aristotelis appellatione, quam ex la∣tinâ Interpretum, elucescet. Quod enim nobis est Universale & Parti∣culare, illud Aristoteli est, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de toto, & parte, sive se∣cundum partem, h. . de subjecto vel toto, vel secundum partem; non autem 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de omnibus & quibusdam. Quare non mi∣nùs rectè interpretaretur Totalis & Partialis praedicatio, quàm Uni∣versalis & Particularis; nisi quòd mos aliter obtinuerit.

Universalis ergo praedicatio est quando praedicatum dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de toto subjecto, (otum intelligo praedicationis, sive totam ejus latitudi∣nem & ambitum praedicandi,) quando scilicet praedicatum totaliter at∣tribuitur subjecto, non partialiter cum restrictione ad aliquam subjecti partem, seu ad peculiare quiddam intra subjecti ambitum comprehen∣sum, tunc nimirum quando de quocunque dicitur subjectum, de eodem dicatur etiam & praedicatum. Igitur haec propositio [omnis homo est animal] est universalis, quia nihil continetur sub ambitu Hominis, seu de nullo dicitur Homo, quin et de eodem dicatur Animal: Haec autem [aliquis homo est doctus] particularis, quia non de totâ hominis specie dicitur, sed 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, secundum partem aliquam, h. . de aliquo indivi∣duo sub eâ specie. Non autem ideo universalis est prior propositio quia nota Omnis praefigitur, & posterior particularis quia ei praeponitur A∣liquis, (uti nonnulli, ex tyronibus praecipuè, arbitrantur:) Non enim propositio ideo universalis est, quia notam habet universalitatis, sed quia universalis est, ideo nota praeponitur, ut agnoscit Dounamus. Nota

Page 111

igitur universalitatis designat aliquando universalem propositionem, non autem facit. Idem dic de notâ particularitatis.

Iam verò, ut ad praesentem controversiam accedamus; In propositio∣ne Singulari necesse est ut praedicatio sit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de toto, cum subje∣ctum singulare 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, sit & indiuiduum in partes; (subjectivas intelli∣go, loquimur enim de toto paedicationis, non integrali;) Impossibile enim est ut aliquid 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 secundum partem dicatur, de illo quod 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 est & partes nullas habet. Necese igitur est, ut quicquid de in∣dividuo dicitur, sive subjecto singulari, dicatur de toto; & per conse∣quens propositio singularis semper erit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Atque hoc ipsum est quod vult Aristoteles; & qui aliter Aristotelem exponunt, detorquent non interpretantur. Audiamus igitur Aristote∣lis mentem de propositione universali, sive, quod idem est, de dicto 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, de omni & de nullo: 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Quid dissertiùs dici posset pro causâ nostrâ? Tunc demū 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 (non 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉) de omni sive de toto dicitur aliquid, quando nihil subjecti accipere licet, de quo alterum h▪ e. prae∣dicatum non dicetur. Assumo; In propositione singulari affirmante, nihil subjecti sumere licet, de quo praedicatum non dicatur. Concludo igitur; Propositio singularis affirmans, est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. (Eodemque modo propositio▪ singularis negans erit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.) v. g. Si dixeris [Socrates est doctus] quaero, quidnam illud est intra ambitum Socratis. c quo non dicatur Doctus? Si nihil, igitur erit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 per Ari∣stotelis definitionem▪ At verò cùm Socrates de uno solo homine dica∣tur, & de illo etiam dicatur doctus, nihil aliud Socratis superest, de quo negetur, ut patet.

Idem licet concludere ex ipsius Rami definitione; cùm definiat Axioma Speciale (quod postea subdividit in particulare, & proprium) esse, quando consequens non omni antecedenti attribuitur. Sed quàm benè convenit haec definitio axiomati Proprio, quod tamen illi est al∣tera species axiomatis Specialis? Si in axiomate proprio consequens non omni antecedenti attribuatur, ostendat quaeso, ui non: si autem hoc ostendi non possit (ut quidem non potest) quâ ratione dicat non omni attribui non video, cùm non omnis & quidam non idem valere, ex regulis Aequipollentiae certissimum est. Vel igitur ostendat Ramus axioma proprium affirmans Alicui non attribui, velego illi negabo, non Omni attribui, & per consequens definitionem axiomatis specialis non con∣venire

Page 112

axiomati proprio; Mala igitur definitio illa sit necesse est, quan∣do definitio generis non convenit utrique specie. Imò veò, si rem expen∣damus, inveniemus alteram speciem, s. axioma Particulare, quod con∣traditiguitur axiomati proprio, ejusdem prorsus esse latitudinis cum genere, sive axiomate speciali. Nam axioma speciale est, quando con∣sequens non omni antecedenti attribuitur; Particulare, quando con∣sequens particulariter antecedenti attribuitur. Tantum igitur distant axioma speciale & particulare, (h. e. genus & species) quantum non omni & particulariter: quod quantillum sit, ex Gutbeletho discas, qui explicaurus quid velit Ramus per particulariter, expressis verbis con∣fundit; particulariter, inquit, h. e. non omni. Patet igitur, quam leviter agant Ramisae, dum genus a specie illis vocabulis distinguant inter quae ne ipsi quidem ullam agnosunt differentiam.

Sed ad Aristoteem revertor: Qui duos tantùm agnoscit modos prae∣dicandi, de toto, & de parte, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, universalem & particu∣larem. Nec quidem potuit plures admittere: Quicquid enim de alte∣o dicitur necessarium est ut vel de illo toto vel de ipsius parte aliquâ dicatur; Quicquid etiam ab altero removetur, vel a toto vel a parte tantùm removaur necesse est. Nec enim possibile est medium inveni∣re, quod de altero dicatur, nec tamen de toto, neque secundum patem. Pro certo igitur & indubitato principio ponaur, Omnem propositio∣nem (categoricam intelligo) quaecunque demum ipsa sit, vel uni∣versalem esse, vel particularem; h. e. vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Atque hinc patet, perperam fecisse Ramum, ipsisúque sequaces, dum praeter syllogismum generalem & specialem, proprium adjunxein. Quum enim propositiones proprias seu singulares non potuerunt particu∣larium regulis coreee, commenti sunt novam quandam syllogismi spe∣ciem alis antea incgnitam, quam Proprium appellant: & axiomata popia, quae illi inter specialia numerabant, a reliquis specialibus dis∣crepare videntes, ab omni syllogismoum specie antea notâ abhorree arbitrati sunt; nescientes interim, saltem non advertentes, iisdem qui∣bus generala regulis contineri.

Patet etiam, quid judicandum sic de quadruplii propositionis divi∣sione, in Universalem▪ Particularem, Indefinitam, & Singularem; ni∣mirum, species sine necessitate multiplicari; cùm singularis semper re∣ducenda sit ad universalem, indefinita verò nunc ad hanc, nunc ad par∣ticularem. Atque hoc secundum mentem Aristotelis; qui quadrifariam illam divisionem nusquam (ni fallor) tradidit. Nominat, fateor, inde∣finitam propositionem, praeter praedictas duas species, universalem &

Page 113

particularem, non autem acsi quid esset ab utrisque distinctum, sed quòd ex ipsis propositionis verbis vix satis constet, ad utram duarum reducenda sit (cùm signum indicem non habeat appositum,) & pro subjectâ materiâ nunc ad hanc nunc ad illam referenda sit, semper ta∣men ad alterutram. De singulari verò propositione ne verbum habet; nec opus est, cùm semper reducenda sit ad universalem; perperam verò a Logicis plerisque intruditur quasi nova species, omnino contra rationem, mentemque Aristotelis.

Atque hactenus probata est thesis nostra a priori, & quidem demon∣strativè; Subnectam & argumenta a posteriori nonnulla. ut lucidiús appareat veritas. Sed praemonendum est, eorum aliqua universaliter concludere de omni propositione singulari: alia verò particulariter, ita tamen ut quod illic concluditur de unâ, potuit de qualibet; atque haec inductione factâ idem valerent ac si▪ concluderent universaliter: alia denique ducta esse ab ejusmodi proprietatibus quae solis universali∣bus conveniunt non autem omnibus, unde nc omnibus singularibus; quae licè t vi suâ probent tantùm aliquas singulares universalium vim habere, cùm tamen hoc concesso pauci sint qui reliquum negarent cùm nulla sufficiens ratio assignari possit cur quaedam sint universales non autem aliae, valebunt & haec argumenta non multò minùs quàm si essent universalia.

Primò igitur. Major in primâ & secundâ figurâ semper est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, (ut a pluribus antehac demonstratum est,) at aliquando est singularis; ergo aliqua saltem singularis est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Vel sic; Quaecunque proposi∣tio potest esse maior in primâ vel secundâ figurâ, ea est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Sed quae∣libet propositio singularis potest esse major & in primâ & in secundâ fi∣gura. Ergo. &c. Insto in primâ, in Barbara.

Bar-Augustus fuit Imperator.
ba-Octavius fuit Augustus. Ergo
ra.Octavius fuit Imperator.

In secundâ, in Camestres.

Cam▪Virgilius fuit Romanus.
es.Homerus non fuit Romanus.
tris.Homerus ergo non fuit Virgilius.

Et idem fieri posset in quibuslibet modis utriusque figurae: imò in quocunque modo cujuscunque figurae assumtâ quacunque propo∣sitione singulari in locum universalis; ut experienti videre erit cui∣libet.

Secundò, Ex puris particularibus nihil concluditur, at ex puris sin∣gularibus

Page 114

aliquid concluditur: Ergo Singularis non est particularis; &, per consequens, est universalis, cùm antea probatum sit nullam posse fieri praedicatione quin erit vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Major in con∣fesso est. Minor exemplis suprà adductis probata est.

Non solùm autem ex singularibus puris concluditur aliquid, sed ex mixtis singulari cum particulari, non minùs quám ex universall & particulari: sed (ut illic) semper concluditur particulariter, cùm parti∣cularis propositio sit debilior pars. v. g.

Da-Virgilius fuit doctus.
r-Aliquis poeta fuit Virgilius.
i.Ergo, Aliquis poeta fuit doctus.

Item,

Fes-Virgilius non fuit Graecus.
ti-Aliquis poeta fuit Graecus. Ergo
no-Aliquis poeta non fuit Virgilius.

Ubi notandum obiter, hos syllogismos & hujusmodi alios▪ constan∣tes ex singulari & particulari in praemissis, ad nullos Rami modos re∣duci posse, cùm tamen consequentia & satis firma sit & perspicua; nostrâ tamen hypothesi positâ facilè ad Aristotelis modos reducuntur. (In tertiâ figurâ non insto; cùm enim intertiâ figurâ idem sit sub∣jectum in utrâque praemissarum, fieri non potest ut altera ••••t propositio singularis, altera particularis, quoniam de subjecto singulari non po∣test praedicari particulariter.)

Tertiò, Tres ponuntur gradus necessitatis, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Confessum est etiam apud omnes, superorem gradum necessitatis semper etiam includere inferiorem▪ unde propositio 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 est etiam propositio 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, propositio verò 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 est & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. At propositio singularis saepe est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ergo & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. v. g [Socrates est animal, Plato est substantia, Bucephalus est equus;] sunt propositiones essentiales in primo modo dicendi per se: sunt ergo 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Quartò, Omne genus praedicatur universaliter de suis speciebus, (ut & essentialiter;) at Individuum (saltem secundum Ramum) est species; ergo de individuo praedicatur genus universaliter. Au▪ si non sit speci∣es, tamen u se habet genus ad speciem ita species ad individuum; at genus praedicatur universaliter & 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 de suâ specie; ergo & species de indi∣viduo▪ Potestergo individuū universalis propositionis esse subjectum.

Quintò, probatur e regulis conversionum. [Socrates non est equus] est propositio negans, eaque vel universalis, ut nos dicimus, vel

Page 115

particularis, ut alii: non autem particularis; Ergo &c. Probatur minor▪ Quia propositio particularis negans convertitur tantumodo per con∣trapositionem; at haec propositio convertitur, primò conversione simplici, [nullus equus est Socratis,] secundò per accidens [a∣liquis equus non est Socrates.] Utroque hoc modo converti∣tur universalis negans, (eaque sola,) neutro verò particularis ne∣gans: est ergo haec propositio non particularis sed universalis. Patet etiam ulteriùs ex hac ipsâ conversione; convertitur enim singularis negans in universalem, at in conversione nunquam augetur quantitas, saepe minuitur. Iterum, [Socrates non est Plato] convertitur [Plato non est Socrates,] at particularis negans non convertitur nisi per con∣trapositionem.

Sextò, Ex regulis reductionum. Propono enim hunc syllogismum;

Ces-Qui interfecit Hectoremnon supervixit bello Trojano.
a-Omnes Graeci reduces supervixere bello Trojano. Ergo
re.Nullus Graecorum reducum interfecit Hectorem.

Dico hunc syllogismum esse in Csar ex majori universali, duplici ratio∣ne: Primò, si major esset particularis, conclusio esset particularis, (quia semper sequitur debiliorem partem;) at non est; Ergo. Secundò, per modum reductionis, r••••ucitur enim ad Celarentt per simplicem conver∣sionem majoris; sic

Ce-Nullus qui supervixit bello Trojano fuit interfector Hectoris.
la-Omnes Graeci reduces supervixere bello Trojan▪ Ergo
rent.Nullus Graecorum reducum fuit interfector Hectoris.

Hic syllogismus si esset ex majori particulari, non esset in ullo modo; nec usquam apud Ramum invenietur hujusmodi syllogismus, (cùm ta∣men & verissimus sit & utilissims,) Imò nec (positâ illorum hypo∣thesi, scil. quòd sit particularis) reduci posset ad alium modum. Alium accipe,

Ces-Author Epistolae ad Hebraeos non fuit auditor Christi, Heb. 2. 3.
a-Omnes duodecim selecti fuerunt auditores Christi. Ergo
re.Nullus ex duodecim selectis fuit Author epistolae ad Hebraeos.

Impossibile autem est in ullo ex Rami modis per hoc medium probare hanc conclusionem.

Septimò, Hunc syllogismum propono, Omnes magnanimi sunt fortes. Thersites non est fortis. Ergo Thersites non est magnanimus.

Hic syllogismus vel est in Camestres ex minore & conclusione univer∣salibus, vel in Baroco ex iisdem particularibus. Sed non esse in Baroco,

Page 116

sic probatur. Syllogismus in Baroco non potest reduci nisi reductione per impossibile; at hic syllogismus reduciur ad Ceiarent reductione o∣stensivâ, eo modo quo Camestres, scil. transpositis praemissis▪ & minore conclusionque simpliciter conversis, hoc modo,

Ce-Nullus fortis est Thersites.
la-Omnes magnanimi sunt fortes. Ergo
rent.Nullus magnanimus est Thersites.

Erat igitur in Camestres ex minore & conclusione universalibus, non in Baroco ex iis particularibus. Infinitus essem si singulis insisterem quae hac in redici possent: Unico argumento concludo.

Octavò igitur & ultimò, Propositio singularis nec fortiorem nec de∣biliorem vim habet quàm universalis; ergo eandem & aequalem. Non fortiorem, quia ex praemissis universali & singulari aliquando conclu∣ditur singulariter, quod non esset si universalis esset debilior, quia con∣clusio semper sequitur debiliorem partem. Ut in hoc & similibus in∣numeris.

Cam-Omnes magnanimi sunt fortes.
es-Thersites non est fortis. Ergo
tres.Thesites non est magnanimus.

Nec debiliorem habet, quia ex singulari & universali, aliquando concluditur universaliter, (quod non esset si singularis esset pars debi∣lior:) ut in hoc syllogismo, & aliis,

Ces-Interfector Hectoris non supervixit bello Trojano.
a-Omnes Graeci reduces supervixere bello Trojano. Ergo
re.Nullus Graecorum reducum fuit interfector Hectoris.

Cùm igitur nec fortiorem, nec debiliorem vim habeat Singularis quàm Universalis, sequitur necessariò Propositionem singularem eadem vim in disposition syllogistiâ semper habere quam habit universalis▪ Quod erat demonstrandum.

Corollaria, & Objectiones.

HInc sequitur primò, Propositionem singularem affirmantem & negantem opponi immediatè, hoc est, contradictoriè. Nam sub∣latâ universalitate affirmantis ponitur negans 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quoniam praedi∣catio partialis non potest esse de eo quod est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Sequitur secundò, Propositionem universalem affirmantem converti conversione simplici, & particularem affirmantem convertibilem in propositionem▪ 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉▪ quoties praedicatum convertendae est individuum.

Page 117

Posito enim praedicao in loco subjecti, quicquid de individuo subjecto dicitur, dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Sequitur tertiò, Conclusionem in tertâ figuâ esse 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 (contrà quàm docent Logici,) quoties minor terminus syllogismi, h. e. praedi∣catum minoris, est individuum. Quia praedicatum minoris in tertiâ fi∣gurâ est subjectum conclusionis, quod cùm sit individuum, de eo quic∣quid dicitur, dicitur universaliter.

Objiciet forsan aliquis; An igitur [Socrates est doctus] perinde est ac [omnis homo est doctus?] Non est. At, inquie, quidni? cùm utra∣traque propositio sit universalis. Rectè. Sed replico; An [omnis ho∣mo est rationalis] idem valet ac [omne animal est rationale?] Negabit credo. At, inquam, quare? annon utraque est universalis? Est certè. Conjicio quid responsurus est; utraque propositio est quidem univer∣salis, non tamen aequipollent, quia in alterâ rationalitas universaliter attribuitur homini, & rectè, in alterâ verò universaliter attribuitur a∣nimali, sed malè. Pariter ego, non (inquam) perinde est Socratem doctum dicere & omnem hominem; subjectis enim differunt, quamvis utraque propositio sit universalis. Doctus universaliter praedicatur de Socrate non de homine.

Urget, Dici universaliter, est dici de multis. Fateor, in praedicatione simplicium terminorum, non in praedicatione propositionis. Aliud est dici de multis, in tractatu de Praedicabilibus, aliud dictum de omni, in tractatu de Propositione. At nunc agitur non de quantitate simplici∣um terminorum, sed de quantitate propositionis, & terminorum nexu. Universale, seu vox communis, potest est subjectum propositionis parti∣cularis; & Individuum pariter, seu vox singularis, subjectum propositio∣nis universalis.

Fatendum tamen est, Propositionem singularem leviculam aliquam discrepantiam habere ab aliis universalibus (ut in corollariis videre est) non tamen talem quae illas ex universalium numero eximat. Tria sunt, nec scio plura, (& pleique forsan ne haec attenderent,) quae dis∣crepantae speciem exhibent: ubique tamen provenit a materiâ propo∣sitioni substratâ, potiùs quàm a formali propositionis dispositione; nusquam tollitur illud in quo formale propositionis universalis con∣sistit, quod hoc est, ut nihil inveniatur intra subjecti ambitum de quo no dicatur praedicatum. Expndam singula.

Primum hoc est▪ Universalis propositio affirmans & negans oppo∣nuntur contrariè: earum utra{que} potest esse falsa, harum non ita. Siquis hinc argueret, propositionem singularem, vim universalis non habere,

Page 118

Respondeo primò, Eodem argumento probari posse non esse particu∣larem; quia neque propositio particularis affirmata & negata opponun∣tur contradictoriè, sed subcontrariè, & earum utraque potest esse vera, harum non ita. Sicui Ramus videatur satis cavisse, dum syllogismum proprium diversam speciem constituit tam a generali quam speciali: Regero, 1. ad hominem. Malè pro Ramo arguitur ex iis quae ipse pro nugis habet, & ex Logicâ suâ exulare fecit: ille enim de Oppositione, Aequipollentiâ, & Conversione propositionum nihil habet, ut nec de Reductione syllogismorum: 2. Novum praedicandi modum facere non potest, cùm impossibile sit aliquid de alio dici, quod tamen nec de toto necsecundum partem dicatur. Ut supra fusiùs explicavimus.

Respondeo secundò. Non singularibus tantùm hoc accidit, sed & aliis universalibus quibusdam. Nam 1. in materiâ necessariâ & impossibili, ex negatione & affirmatione universali, altera semper vera est altera falsa. Unde regula illa, quòd contrariarum in materiâ contingenti utraque potest esse falsa. 2. Idem accidit in propositionibus factis per Omne collectivum; quas tamen universales esse, nemo quem scio negavit. (Possent tamen, fateor, eâdem ratione quâ negant singulares; sunt enim reverâ universales, cùm praedicatum non nisi uni antecedenti attribuatur.) Hujusmodi namque propositiones [Omnes apostoli sunt duodecim, &, Omnes apostoli non sunt duode∣cim] item [Omnes planetae sunt septem, &, Omnes planetae non sunt septem,] non minùs sunt contradictoriae, quàm [Virgilius est poeta, &, Virgilius non est poeta.] Si igitur illas pro universalibus agnoscnt, cu non & singulares.

Respondeo tertiò. Ratio hujus contradictionis inter propositionem singularem affirmantem & negantem, pendet ex necessitate materiae, potiùs quàm ex ipsa propositionis naturâ & formâ. Quoties enim sub∣jectum universalis propositionis est divisionis capax (ut in distributivis, & de materiâ contingenti,) & praedicatum sigillatim applicatur sub∣jecti partibus, affirmans & negans universaliter, non opponuntur imme∣diatè & contradictoriè, quia licèt aliquid de Toto non rectè affirmetur, de parte forsan affirmari poterit, ergo nec de toto negabitur: Ubi verò materiae necessitas particularem praedicationem omnino prohibet, & ne∣cessariò requirit ut quod de illo subjecto dicitur dicatur de eo toto, ut in materiâ necessariâ & impossibili, & in universali collectivâ, ut & in pro∣sitione singulari, ▪ ibi praedicatum vel de toto dicitur, vel de toto nege∣tur, cùm de parte dici de parte verò negari non posset propter 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 & indivisibilitatem subjecti.

Page 119

Respondeo quartò. Consequitur hoc ex nostrâ thesi, non oppugna. Si enim quicquid de individuo dicitur dicatur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, impossibile est ut secus esset quin affirmatio & negatio sint opposita immediata, parti∣cularis enim intermedia eo ipso excluditur.

Nec aliunde patet ratio hujus oppositionis immediatae, quàm ex hoc fundamento. Vel enim semper 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 praedicatur (prout nos afferi∣mus) vel semper 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, vel aliquando de toto aliquando secundum partem. Si semperde parte▪ licèt de unâ parte dicatur, quid impedit quin de aliâ negetur, ita ut & affirmatio & negatio sint simul verae? cùm affir∣matio particularis quoad unam partem non impediat negationem par∣tialem quoad aliam partem. Si aliquando 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 aliquando 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, (prout Ramistarum doctrina videtur innuere, qui quoties una praemissa∣rum propria est eam pro particulari habent, non autem si utraque sit pro∣pria;) Si sic, inquam, (quamvis gratis dictum sit, nec ulla appareat ratio cur haec & nonilla sit universalis, imò cur eadem promiscuè nunc sit uni∣versalis nunc particularis,) oppositio nec sic esset immediata: licèt enim affirmatio 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 falsa sit, posset tamen quoad aliquam partem (si aliquando partialiter praedicetur) vera esse, unde nec negatio 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ve∣ra; possent ergo & negatio & affirmatio simul esse falsae, & non con∣tradictoriè oppositae. Necesse est igitur ut, si opponantur immediatè, ideo sit quia singularis propositio semper est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, unde vel de toto di∣cetur vel de too negabitur. Confirmat igitur thesin nostram, non op∣pugnat, quod videbatur primâ fronte debilitare. Et hoc telo repercusso eâdem operâ repercutientur & reliqua.

Secundum sequitur. Propositio particularis affirmans converti ali∣quando potest in singularem. Unde singularis videri posset non majo∣rem habere quantitatem quàm habet particularis, quia in conversione non augenda est quantitas. v. g. [Aliquis homo est Socrates] ergo [Socrates est homo.]

Respondeo. Vi conversionis, sequitur [Hominem] dici de [Socra∣te:] necessitate materiae, dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quoniam de 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 nihil praedi∣catur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉▪ Hinc sequitur, necessitate consequentis, Convertens 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Conversae 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

Idem fieri necesse est, quoties propositio singularis affirmans con∣vertenda est in singularem. v. g. [Virgilius est Maro] ergo [Maro est Virgilius.] Quae conversio non est ex particulari in particularem (ut plurimi autumant,) nec ex universali in particularem, sed ex uni∣versali in universalem. Ubi, necessitate consequentiae sequitur, Virgilum de Maron dici, necessitate verò consequentis, sequitur dici catholiè.

Page 120

Respondeo. 2. Eadem esset difficultas, si pro particulari haberetur: Nam singularis negans convertitur in universalem negantem; v, g. [Socrates non est brutum] ergo [nullum brutum est Socrates;] quare, si prior esset particularis, in conversione augenda esset quantitas.

Singularis igitur negans convertitur simpliciter (ad modum Univer∣salium) nunc in singularem, nunc in universalem. v. g. [Socrates non est Plato] ergo [Plato non est Socrates:] Item [Socrates non est bru∣tum] ergo [nullum brutum est Socrates:] sicut è contrà [nullum bru∣tum est Socrates] ergo [Socrates non est brutum.] Sin essent hae propositiones negants particulares, non essent convertendae nisi per contrapositionem.

Respondeo. 3. Non in singulares tantùm, sed & in alias universales aliquando convertitur particularis. v. g. [aliquot homines sunt omnes Apostoli] ergo [omnes Apostoli sunt homines] vel [omnes Apostoli sunt aliquot homines.]

Hactenus vidimus, quomodo singulares differant a reliquis univer∣salibus in affectionibus propositionis, Oppositione, scilicet, & Con∣versione; & istius differentiae rationem reddi non posse, ni ex nostrâ these▪ propugnat igitur thesin nostram, non adversatur. Utut autem maximè nobis adversaretur, Ramistas tamen nequaquam adjuvat, (quos habeo 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 opponentes; reliqui tacitè adversantur dum in pa∣radigmatis modorum propositiones singulares ponunt pro particulari∣bus;) Ramistae namque Oppositionem, Conversionem, &c. Nihil curant: Si igitur in reliquis, de quibus ipsi agunt, cum universalibus convenient satis est cur ipsi saltem nostram thesin admittant.

Tertium sic est. Proposiio universalis non concluditur in tertiâ fi∣gurâ, (h. e. secundum Ramum, in syllogismo simplici contracto;) at propositio singularis hic concluditur.

Sed neque hoc Ramistis opitulatur magis quàm priora, Illi enim rem negant, nec admitunt conclusionem Propriam in syllogismo con∣tracto: Qui definitur a Ramo, Quando argumentum pro exemplo ita subjicitur particulari quaestioni, ut utramque partem antecedens, & as∣sumptione affirmatum intelligatur; (si ergo quaestio semper sit particu∣laris, cerè nunquam Propria secundum illos:) Explicat hoc Douna∣mus; Quaestio, inquit, debet esse particularis, non generalis, aut pro∣pria; Item, rationem reddens cur syllogismus proprius esse dicitur ex utâque prop â non autem ex omnibus propriis, hanc assignat, Quia in contracto syllogismo conclusio semper particularis est, etiam quum utraque pars antecedentis est propria. Hoc igitur a Ramistis non urgen∣dum

Page 121

muni dici praedicatum, nondum constat an ea praedicatio universalis sit an particularis, quoniam utriusque capax est.

Dari vero conclusiones singulares in tertiâ figurâ certissimum est (lict vix quisquam hoc adverteit.)

Ba-Da-Maro est poeta.
ras-rap.Maro est Virgilius. Ergo
ta.ti.Virgilius est poeta.

Item,

Ce-Fe-Maro non fuit Ovidius.
las-lap-Maro fuit Virgilius. Ergo
ten.ton.Virgilius non fuit Ovidius.

Etiam quum neutra praemissarum sit singularis. v. g.

Ce-Fe-Nullum brutum est Socrates.
lip-ris-Aliquod brutum est Bucephalus.
en.on.Bucephalus ergo non est Socrates▪

Item,

Ba-Da-Omne brutum est animal.
tip-tis.Aliquod brutum est Bucephalus. Ergo
a.i.Bucephalus est animal.

(Ubi, si major esset particularis, nihil concludeet, esset enim ex puris particularibus.) Hoc toties fiet quoties praedicatum minoris est Indi∣viduum. Consequentiae horum syllogismorum ex se satis patent: Quod si non, possent (si opus esset) ad primam figuram reducendo demōstrari. Sed neque hoc officit nostrae assertioni; Nam

Respondeo, (ut priùs.) Vi consequentiae sequitur de [Bucephalo] praedicari [Animal] affirmativè [Socratem] negativè, &c. necessitate consequentis praedicantur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quoniam subjectum est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.

2 Sed & in aliis quibusdam universalibus eadem est difficultas. v. g. deseptem planetis,

Hi septem sunt stellae erraticae. Sed Hi septem sunt omnes planetae. Ergo Omnes planetae sunt stellae erraticae.

Triplex igitur haec differentia in propositione singulari ab aliis uni∣versalibus, neutiquam enervat assertionem nostram, nec debilitat quicquam, (nisi propositionem singularem ideo diceremus universalem non omnino esse, quia semper est,) sed supponit & confirmat. In singu∣lis enim instantiis, posito (vi consequentiae) de tali subjecto fieri praedi∣cationem, supposito interim quicquid de hoc subjecto dicitur dici 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, infertur hujusmodi praedicatio universalis: Quod ubi sub∣jectum est vox communis secus accidit, posito enim de subjecto com∣muni

Page 122

Propositio ergo categorica, vel est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, vel 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Haec 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 quae non de subjecto toto dicitur sed quoad partem aliquam subjecti∣vam: Illa 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quae de subjecto dicitur quoad totam ipsius latitudinem praedicandi. h. e. de partibus singulis subjectivis. Cujus subiectum si sit vox communis & multis applicabilis, iis omnibus applicatur etiam praedicatum, prout in plerisque universalibus; sin vox sic singularis & uni tantùm applicabilis, huic uni & praedicatum applicatur; prout in singularibus, & in propositionibus per Omne collectivum; (non enim eodem modo dicitur [omnes planetae sunt septem] & [omnes planetae sunt stellae▪] alterum enim collectivè dicitur, alterum distributivè: Om∣nes distributivè idem est ac Singuli; Omnes collectivè est singulorum collectio, at singulorum collectio est singularis, est que totum (non uni∣versale▪ sed) integrale; planetae sunt septem, at planetarum 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 unica est: Omne distributivum est syncategorematicum, Omne collectivum est categorematicum, est que pars subjecti; Unde non rectè concluditur, [Omnes planetae sunt septem, Sol & Luna sunt planetae, Ergo, Sol & Luna sunt septem,] nisi assumeretur [Sol & Luna sunt omnes planetae] non enim [Planetae] sed [omnes Planetae] est subjectum majoris, essetque praedicatum minoris, suitur enim collectivè.) Sive autem de singulis quibus attribuitur subjectum universale, sive de uno cui attribuitur sub∣jectum singulare, dicatur praedicatum, trobique tamen nihil subjecti accipere licet de quo non dicetur praedicatum, quod secundum Aristo∣telem est formalis ratio propositionis universalis; quare & propositio de subjecto singulari est praedicatio 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, sive Dictum de Omni. Quod erat demonstrandum.

Quantitas non differt realiter a re quantâ.

AD quaestionis resolutionem, necessarium est de Distinctio. nibus in genere, aliquid praemittere. Distinctio ergo est vel Realis, Rationis, vel Modalis. Realis, quando extrema differunt ut res & res, sine aliquâ intrinsecâ dependentiâ unius ad aliud; unde statuuntur vulgò per divinam potentiam posse mutuò separari. Modalis, quando differunt quidem ex parte rei▪ ita tamen ut alterum includat essentialem▪ respectum seu conexionem ad alterum; unde non possunt separatione mutuâ (h. e. ut utrumque se∣paratum existat) separari; est que inter rem & modum, vel (secundariò) inter modos ejusdem rei, (modi tamen plerumque separari possunt mu∣tuò, ab invicem, non a subjectis.) Distinctio Rationis, quando unum aliquod a parte rei, concipitur ab intellect ut diversum; est que vel ra∣tionis

Page 123

ratiocinantis, vel ratiocinatae; haec it per inadaequatos conceptus ejusdem rei, & fundamentum aliquod habet in re; illa verò quando quid intelligitur sub diversis conceptibus sine fundamento in re.

Per rem quantam, intelligo Materiam, quae est adaequatum sub∣jectum quantitatis, cui primò inaeet, sic Thomas. 1. q. . a. 2. For∣ma nempe substantialis non est per se subjectum quantitatis, neque ex∣tenditur aut dividitur per se, sed ad extensionem & divisionem mate∣riae, non secus ac existentia, & praesentia localis, aut situs, aliique mo∣di, ut & accidentia absoluta, Calor, color, &c. (unde vel est modus sub∣stantialis, vel in hoc saltem imitatur naturam modorum. Siquis mal∣let totum Compositum dici subjectum quantitatis, mihi non nocet.

Assertio prima▪ Quantitas non diffrt a substantiâ quantâ plus quàm modaliter. Probatur ex natuâ Modi, quam assignat Suarez. disp. 7. sect. 1 num. 17. Ubi supponit

in rebus creatis praeter entiates ea∣rum quasi substantiales & radicales (ut appellat) inveniri quosdam mdos reales, quae & sunt aliquid positivum, & afficiunt ipsas entita∣tes per seipsos, dando illis aliquid, quod est extra eistentiam totam •••• individuam & existentem; hi tamen modi sunt ejusmodi entitatis ut non addant propriam entitatem novam, sed solùm modificant praeexistentem:
& sect. 1. n. 10.
tam essentiale est, inquit, modo esse actu affixum & modificantem rem cujus est modus ut repugnet de potentiâ absolutâ conservari sine illâ re, seu aliter quàm actu modifi∣cando illam.
E contra verò, quae realiter differunt ut res & res, pos∣sunt saltem per divinam potentiam separari, ut n. 22. & seq: Unde sic disputo, Quae non possunt per divinam potentiam separari separatio∣ne mutuâ, e non differunt realiter; Sed quantitas & substantia quan∣ta &c. Ergo. Major patet ex supra dictis. Minor probatur; Repugat enim▪ quantitatem separatam a re quantâ existere, propter intrinsecam dependentiam quantitatis a materiâ; sive enim essentia quantitatis consistat in mensurabilitate, sive in divisibilitate, sive in extensione & positione partium extra partes, semper tamen manet necessaria conne∣xio cum partibus materialibus; quomodo enim erit pars extra partem, ubi partes nullae sunt? quomodo mensurabitur aliquid aut dividetur ubi nulla extensio, nullae partes? quomodo dabitur figuratio & situa∣tio seu partium positio ubi partes non sunt. Dices, dantur partes quantitativae, licèt non materiales. Sed contra, vel partes extensae sunt partes materiales, vel materia non est quanta: sin per quantitatem materia est quanta, erit quantitas extensio partium ma∣terialium, quod quî fieri potest ubi non est materia? Iterum, figura

Page 124

& situs necessario conjunguntur; hinc Suarez d. 52. s. . . 10.

Figu∣ra ut sic non est positio (seu situs) sed illa dispositio totius in ordine ad locum secundum talem ordinem partium ex quâ sequitur talis fi∣gura;
(quis non hic videt partes figuratas & sitatas easdem esse?) si ergo figura sequitur ad sitū, non erit ubi non est situs, situs autem cùm sit modus substantiae non potest esse ubi non est substantia, & per conse∣quens nec figura, ergo nec quantitas, quae sine figurâ non est. Dices, quidni quantitas possit esse sine figurâ? h. e. res sine modo? Respondeo, potest esse quantitas sine qualibet figura, non sine omni; sicut & corpus potest esse sine quolibet particulari Ubi, non tamen ita quin sit Alicubi; nec tamē ubicatio definit esse modus; Possunt ergo modi quilibet in actu exercito abesse a re modificatâ, non semper in actu signato, nempe quoties formaliter resultant ex it sà naturâ rei positâ: datâ verò tali extensione & dispositione par tium per quantitatem resultat talis figuratio v. g. tribus lineis taliter dispositis, resultat protinus figura ringularis.

Argumentum secundum. Quorum modi non differunt realiter ea nec ipsa differunt realiter; At modus substantiae & modus quanti∣tatis non differunt realiter, Ergo nec ipsae. Majorem suppeditat ua∣rez, d. 7. s 1. n. 25. ubi statuit duos modos ejusdem rei differre moda∣liter, duos autem modos diversarum rerum differre realiter;

Modi, inquit, in re distincti, ut sunt praesentia localis v. g. & subsistentia humanitatis▪ aut comparantur tantum ut sunt in âdem re, & sic di∣stinguuntur solùm modaliter, qui quum ex se non habent propriā en∣titatem, etiam ex se non habent unde plus quam modaliter distinguan∣tur, ne{que} ex re quam afficiunt plus distinguuntur, quia supponimus esse eandem, non habent ergo majorem distinctionem quàm modalem, & confirmatur, quia unusquis{que} eorum habet identitatem aliquam cum illa re quam afficit, ergo in illâ & per illā habent aliquam identitatem inter se, ergo retinent solùm distinctionem modalem; at verò si inter se comparentur modi afficientes res diversas, sive illi modi sint ejusdem ra∣tionis ut duae subsistentiae duorum hominum, sive diversarum ratio∣num ut sessio unius & subsistentia alterius, sic distinctio est realis, non ratione ipsorū, sed rerum in quibus sunt, nam unusquis{que} habet identi∣tatem aliquam cum re quam afficit, & illae res distinguuntur inter se realiter, ergo & modi ratione illarum.
Haec ille. Realis igitur identi∣tas modorum arguit realem identitatem rerum modificatarum. Ad Minorem devenio, quòd modus quantitatis non differt realiter a modo substantiae; insto in Figurâ & Situ. Figura enim est modus quantita∣tis, & situs modus substantiae, nec tamen differunt realiter. Quòd figu∣ra

Page 125

sit modus quantitatis, in confesso est apud omnes; Sic Smiglecius,

Figura non est terminus quantitatis, sed terminorum quantitatis dispositio. quid hoc aliud quàm modus? Scheiblerus in Metaph. Figura, inquit, est qualitas modificans quantitatis terminos, unde •••• non convenit quantitas, ei consequenter nec figura, quae modus illius est, convenire potest.
Scaliger etiam ait,
Figuram non esse quantitatem, sed in quantitate.
Suarez item disp. 7. s. 2. n. 10. Est ergo figura modus quantitatis▪ Situm esse modū substantiae non minùs patet. Smigl.
Situs est dispositio partium corporis in loco; quid hoc aliud quàm modus?
Scheiblerus,
Exstimo, inquit, situm non signi∣ficare peculiarem entitatem, sed significare modum quendam in â re quae denominatur, neque enim apparet indicium unde sumatur realis distinctio;
Unde definit situm,
accidens secundum quod corpus habet ordinem suarum partium in Ubi.
Suarez,
relinqui∣tur, inquit, ut dicamus situm seu positionem esse aliquem intrinse∣cum modum corporis situatia quo sic denominatur sedens au jaciens aut aliquid simile.
Est ergo situs modus substantiae. Figuram verò & situm non differre realiter patet; nam eadem partium dispositio quae in ordine ad totum dicitur figura, in ordine ad locum dicitur situs; quod cum sit tantum respectus rationis, non sufficit ad distinctionem ealem, imò vix rationis ratiocinatae. Hinc Smiglecius,
est situs, in∣quit, figura quaedam corporis prout existit in loco, eademque figura ut respicit corpus in seipso est figura corporis pertinens ad qualita∣tem, ut verò est figura corporis in ordine ad locum se figura positio∣nis partium corporis in loco, ita pertinet ad praedicamentum sitûs. Nec aliter Suarez; quum enim inter species sitûs enumerâsset aspe∣rum & laeve, hinc, inquit, videtur sequi etiam curvum & rectum, prout praecisè oriuntur ex positione partium in loco pertinere ad praedicamentum sitûs, quia etiam illae differentiae dicunt quan∣dam dispositionem totius consurgentem ex positione partium, quod, inquit, admittere non est magnum inconveniens, nam revera statio & sessio ratione rectitudinis & curvitatis maximè differunt, non quòd ipsa figura ut sic sit positio (seu situs) & pertineat ad hoc prae∣dicamentum, sed illa dispositio totius in ordine ad locum secundum talem ordinem partium, ex quâ sequitur talis figura.
Figura ergo & situs, quorum illa quantitatis, hic substantiae modus est, non magis differunt quàm ratione; quare nec eorum subjecta.

Argumentum tertium. Entia realiter distincta non possunt fundare undem modum; sed Substantia & quantitas fundant undem mo∣dum.

Page 126

Ergo. Praecedens argumentum processit de subjectis adaequatis, quòd duo modi in diversis subjectis realiter differant, hoc procedit de subjectis partialibus & inadaequatis, quòd duo entia realiter distincta non possint esse subjecta partialia ejusdem modi; sed substantia & quan∣titas sunt subjecta partialiae ejusdem numero modi. Ergo. Majorem ponit Suarez, d 7. s. 2. n. 16. Patet etiam: sic enim idem realiter dif∣feret a seipso: nam situs v. g. si fundatur in substantiâ simul & quan∣titate, cumutrisque identificatur, quae si realiter distinguantur, a, quae cum his sunt realiter eadem, realiter inter se differunt, & situs, si utris∣que idem, a seipso differet: Dices, unio formae cum materiâ est modus, fundatur tamen in utroque extremo quae realiter differunt, nam mate∣ria & forma uniuntur, quare & idem modus in rebus realiter distinctis. Respondeo, unio qua uniuntur materia & forma non simplex est, sed duplex, una in materiâ per quam ipsa unitur formae, alia in formâ per quam ipsa unitur materiae. Sicut in relationibus, v. g. Socrates & Plato sunt similes (puta in albedine) non tamen per eandem similitudinem sed per diversam, relatum enim & correlatum referuntur ad invicem per relationes diversas; nec enim relatio patris ad filium eadem est cum relatione filii ad patrem; & licèt in relationibus ejusdem nominis res non sit adeò perspicua, ratio tamen eadem est, habent enim distincta fundamenta; sic similitudo Socratis ad Platonem fundatur in albedine Socratis, similitudo Platonis ad Socratem in albedine Platonis, quae fundamenta cùm sint realiter distincta, ita & relationes quae cum fun∣damentis identificantur: ut autem Socrates & Plato sunt similes per duas realiter distinctas similitudines, ita materia & forma uniuntur per duas realiter distinctas uniones (si saltem ipsae materia & forma realiter distinguantur.)

Minor sequitur, Insubstantiâ simul & quantitate fundatur idem mo∣dus. Quod enim fundatur in subst••••tiâ quatenus qutâ, & resultat ex ips quantitate, illud fundatur in substantiâ simul & quantitate; Sed sic figura, & situs. Ergo. Quòd Figura sit modus quantitatis, suprà ostensum est; Quòd non ultimatim fundetur in quantitate quin & sub∣stantiam modificet, patet ex ipsâ descriptione quam habet Suarez, disp. 42. s. 3. n. 15. quòd sit, ``modus quidam resultans ex corpore ``ex terminatione magnitudinis; est ergo modus in corpore resultans ex quātitate, substantiā pariter & quantitatē modificans▪ Nec enim negari potest, ipsum corpus, ejusque partes substantiales & entitativas (quas vo∣cant) eandem figurationem & eosdem terminos habere quos habet quantitas. Idem de Situ dicendum est. Quòd itus sit modus sub∣stantiae

Page 127

ita notum est ut nihil magis; quòd autem non in substantiâ purâ fundetur, sed in substantiâ quantâ▪ aequè patet. Smiglecius,

re∣strigitur (inquit) situs ad corpus; ad situationem enim requiruntur ex∣tensio, & multitudo partium materialium, at extensio & materialitas non reperiuntur nisi in materialibus.
Duo nempe requirit ad situationē, extensionem, quae est a quantitate, & partes materiales, a substantiâ; fundatur ergo situs in substantiâ simul & quantitate. Pariter Suarez. disp. 61. eâdem ratione negat situm substantiis incorporeis, nempe quia partes non habent sed sintotae in toto & totae in qualibet parte▪ Figura igitur quae est modus quantitatis, & situs, qui est modus sub∣stantiae, non fundantur vel in substantiâ solâ, vel in solâ quantitate, sed in substantiâ simul & quantitate, seu in substantiâ quantâ; Cùm au∣tem idem modus non fundetur in diversis realiter subjectis ne quidem partialibus sequitur, substantiam & quantitatem non esse realiter diver∣sa. Nec dicendum est, unum esse situm substantiae, alterum quantit∣tis: si corpus enim tuetur a proprio situ sine quantitate (idem valet de extensone, positione partium extra partes, & reliquis officiis quan∣iatis) quid opus est aliâ situatione à quantitate? imò substantia esset quanta sine quantitate, situs enim ponit partes extra partes in toto, quod est formale quantitatis▪ Confirmari posset ulteriùs ex o quòd figura sit modus quantitatis, situs verò modus substantiae, figura au∣tem & situs non differant realiter, nedum modaliter, & quidem vix ratione ratiocinatâ; idem ergo modus in substantiâ fundatur simul & quantitate; Sed de his supra. Atque hactenus Assertio prima.

Assertio secunda. Probabile est neque modaliter differre substanti∣am a quantitate, sed tantùm ratione ratiocinatâ. Ad distinctionem rationis ratiocinatae requiitur distinctio conceptuum cum unitate & indistinctione a parte rei: Hinc Suarez, d. 7. s. 2. n. 28.

ut distinctio (inquit) judicetur rationis & non rei, satis est ut praeter distinctionem conceptuum nullum inveniatur signum ad distinctionem modalem aut realem cognoscendam, nam cùm distinctiones non multiplican∣dae sint sine causa, & sola distinctio conceptuum non sufficiat ad infe∣rendam majorem distinctionem, quandocunque cum illâ distinctione conceptuū non adjungitur aliud signū majoris distinctionis, judican∣da semper est distinctio rationis & non rei: hinc infert, ``quandocun∣que constat aliqua, quae in re unita & conjuncta sunt, ita esse in con∣ceptibus objectivis distincta, ut in re & individuo sint prorsus insepa∣rabilia, tam mutuò quam non mutuò, tum magnum & fere certum est argumentum non distingui actu in re sed ratione ratiocinatâ.
Haec

Page 128

ille. Cum ergo in materiâ & quantita re nullum appareat signum rea∣lis aut quidem modalis distinctionis, separationis mutuae vel non mu∣tuae, tam ex potentiâ ordinarâ quàm absolutâ, cùm quantitativa ex∣tensio formaliter resultet ex partibus entitativis; probabile est, non dif∣ferre plus quàm ratione. Atque hoc concedit Suarez paenè, nisi quod mysterium Eucharistiae impediret, dist. 7. s. 2. n. 10.

per mysterium (in∣quit) Eucharistiae certiùs nobis constat, quantitatem esse rem di∣stinctam a materiâ, quàm per cognitionem naturalem constare potuis∣set.
Videmus ergo unde Jesuitarum pertinacia de reali quantitatis di∣stinctione, ne scilicet periret mysterium Transubstantiationis; quod illi de fide tenent, nos pari confidentiâ negamus. Adjungam argu∣mentum ipsius Suarez, quo probat ille durationem non distingui ex parte rei ab existentiâ rei durantis, dist. 59. s, 1. n. 8.
quia existentia inseparabilis est a parte rei a duratione▪ & contrario duratio ab exi∣stenti, & in unaquaque re utraque est aequè variabilis vel invaria∣bilis, ut si existentia sit omnino necessaria, etiam duratio; si illa cor∣ruptibilis vel incorruptibilis, haee similiter; si altera permanes, etiam altera;
si una successiva, etiam altera; ergo a parte rei non di∣stinguitur. Haec ille, de existentiâ & duratione. Pariter ego desub∣stanti & quantitate, ubi materia ibi quantitas & contra, si materia non existat sine quantitate (ut fatetur ipse, d. 7. s. 2. n. 11.) nec etiam quantitas sine materiâ (quicquid ille contrà garriat in Transubstan∣tiatione,) si materia ingenerabilis & incorruptibilis sic quantitas, si in augmentatione acquiitur aut in diminution deperditur aliquid ma∣teriae sic & quantitatis, si in raresactione & condensatione manet eadem materia sic & eadem quantitas, si in his motibus variantur termini ma∣teriae sic & quantitatis, denique cùm sint aequè separabiles aut nsepa∣rabiles, aequè variabiles & invariabiles, nullum apparet indicium cur plus quàm ratione ratiocinat▪ distinguantur. Concludo igitur, quòd materia & quantitas non distinguuntur inter se realiter, ut res & res, & (probabiliter) neque modaliter, sed tantùm ratione ratiocinata, h. e. ut inadaequati conceptus ejusdem rei.

Alia prae manibus erant quae putssem annexuisse; sed editio post∣huma, esto & abortiva.

FINIS.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.