Innuba neglecto marcescit & uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque taedet, at illae
Moerent, inque suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesiboeus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas,
Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hîc Zephiri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad haec, nam me redeuntem forte notârat
(Et callebat avium linguas, & sydera Mopsus)
Thyrfi quid hoc? dixit, quae te coquit improba bilis?
Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum,
Saturni grave saepe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit praecordia plumbo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphae, & quid te Thyrsi futurum est?
Quid tibi vis? aiunt, non haec solet esse juventae
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi,
Illa choros, lususque leves, & semper amorem
Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Aegle