Page 117
Epist. 2.
1. AMicorum tuorum permulti satis aegrè tulerunt, quòd quotidianis penè convitiis tui te honoris jam∣pridem monuerint, neque tamen assiduis eorum clamo∣ribus locum reliqueris.
2. Volebant, & ità sperabant futurum, opera tua, quae jam diu cum blattis ac tineis rixantur, in lucem emitti: cùm ut ex eâ editione aliquid tibi laudis accederet, tum etiam, ut inde fructum caperent studiosi adolescentes.
3. Quam, quaeso, jacturam faceres, si nostris omnium votis responderes? Existimásne parentibus esse permole∣stum, repulsam à te pati, à quo omnia sibi promittebant?
4. Non sum adeò imprudens rerum, ut non facilè vide∣am nihil non maturum & concoctum curiosis hominum judiciis committi oportere.
5. Quinetiam summo••um quoque scriptorum opera & labores criticis lectorum unguibus & lituris plerunque va∣pulant.
6. Nihilominus cùm multos annos tu (hoc est, homo doctissimus) vigilias tuas ad unguem elimaveris; securè (meâ quidem sententiâ) potes parere, quod jam pridem parturis.
7. Ego enim te extra omnem liturarum & obeliscorum aleam esse dijudico: neque jacturam ullam inde futuram video, praeterquam quòd docilem tibi juventutem deme∣reberis, & amicorum precibus satisfacies; quibus si non pareas, quamdiu certè vives, tamdiu malè audies. Vale.