Epistola 1.
1. HAbui jampridem in votis, mutuis te verbis convenire, & paucis admodùm, quae in rem tu∣am sint, amicorum precibus hortari.
2. Caenabamus pridie hujus diei domi meae ego & aliquot amicorum tuorum, qui te à parvulo semper sibi demeruerunt.
3. Inter caenandum cùm variis de rebus unà loque∣remur, accessit, nescio quis, insperatus nuncius, tuus (ut dicebat) familiaris.
4. Protinus (ut liberorum curiosi sunt parentes) mater tua percuntari caepit, quomodo esset filio suo, quàm pros∣perè valeret, quantumque in literis profecisset.
5. Respondit ille, bene quidem tibi esse, teque paren∣tum tuorum monitis ubique semper acquievisse, praeter∣quam quòd literarum studia non amavisses.
6. Quod ubi accepit pauperrima illa muliercula (mi∣serum me!) quantum indoluit!
7 Verba mea apud te fidem non caperent, si ejusdem de tuâ hâc negligentiâ querimonias tibi apperirem.
8 ••ndoluit siquidem vehementius, quàm ut credi valeat.
9. Te oro, si hactenus dementaveris, nunc resipiscas, & ad literas animum convertas.
10. Si enim tuâ semper negligentiâ Epimenidis (quod aiunt) somnum indormires, esses ei causa mortis, quae tibi fuit vitae. Vale.