Centuria epistolarum Anglo-Latinarum ex tritissimis classicis authoribus, viz. Cicerone, Plinio & Textore, selectarum : quibus imitandis ludi-discipuli stylum epistolis familiarem facilius assequantur
Hoole, Charles, 1610-1667.

Epist. 3.

1. PUdet me nostri hujus seculi, quo jam ea inolevit consuetudo, ut si quis vel proletarius vel semidoctus opus aliquod rudi (quod aiunt) Minervâ compegerit ma∣gis, quàm fabrefecerit, dignum statim existimemus, quod Page  119 nihil non vellicantibus hominum judiciis committatur, quodque lecturiant omnes, & empturiant.

2. Quasi verò non esset nobis compertum, nil esse usque adeò elimatum, quod non interdum lectorum unguibus & graphiis expungatur severissimis.

3. Quorsum verò haec? roget aliquis.

4. Hortabaris me paucis adhinc diebus, ut ego frivolas quasdem nugas, à me tumultuario & interrupto plerun∣que studio congestas, curarem imprimendas; quinetiam, me stultitiae arguere videbaris, quòd tamdiu hoc ipsum facere supersedissem.

5. Nae tu ipse multum deliras, qui Horatii non perpen∣dis consilium, monentis nè praecipitetur editio, nonumque prematur in annum.

6. An verò non vides plerosque primae in dicendo ce∣lebritatis viros, deletiles Censorum spongias pertulisse?

7. Si ergo has mei laboris primitias eventilarem, quid inde futurum diceres, cùm nihil dum commentatione dig∣num scripserim, nihil, quod marcentem lectoris stoma∣chum non magis ad somnum provocet, quàm ad ampliùs legendum everberet?

8. Quicquid habeo, parentibus refero acceptum; magis tamen nitar honori meo consulere, quàm incautis eorum judiciis temerè assentiri. Vale.