¶ The true copye of a fyfte submission of the sayd Thomas Cranmer, wrytten and subscrybed wyth his owne hand in ye presence of master Henry Syddall, and of one called Frater Iohannes de uilla Garcina, a notable learned man, as foloweth.
EGo Thomas Cranmer anathematizo omnem Lutheri & Zuinglij hae¦resim & quodcun{que} dogma sanae doctrinae contrarium, confiteor ue¦rò & credo firmissimè unam sanctam & Catholicam ecclesiam uisib lem extra quam salus non est, at{que} eiusdem in terris supremum agnosco ca∣put episcopum Romanum, quem fateor summum esse pontificem & papa•… ac Christi uicarium cui omnes tenentur subesse fideles. •…am quod ad sacra∣menta attinet credo & colo in sacramento Eucharistiae uerū Christi corpi & sanguinem sub speciebus panis & uini uerissime citra ullum tropum & figuram contenta, conuersis & transubstantiatis pane in corpus & uino •… sanguinem redemptoris diuina potentia. At{que} in sex alijs sacramentis (sici in hoc) id credo & teneo quod uniuersa tenet ecclesia ac sentit Roman•… Credo insuper purgatorium locum ubi ad tempus cruciantur defunctoru animae pro quibus sanctè ac salubriter orat ecclesia sicut & sanctos colit •… illos{que} praeces effundit. Demum in omnibus me profiteor non aliud sentire quàm ecclesia catholica & Romana tenetiae me poenitet {quod} aliud unqua tenuerim ac senserim, deum autem supplexoro ut pietate sua mihi condona∣re dignetur, quae in illum & eius ecclesiam commisi, fideles simul rogo et ol secro ut pro me praeces effundant, eos autem qui meo aut exemplo aut do∣ctrina seducti sunt, per sanguinem Ihesu Christi obtestor ut ad ecclesiae ••∣deant unitatem idem{que} dicamus omnes, ut nō sint in nobis schismata. Postre∣mo sicut me subijcio catholicae christi ecclesiae eiusdem{que} supremo capiti, •… me submitto Philippo & Mariae Angliae regibus at{que} eorum legibus & de∣cretis, & testor deum optimum maximum{que} haec in nullius gratiam, nulli• metu à me confessa, sed ex animo & libentissimè ut meae & aliorum su• conscientiis consulam & prospiciam.
Per me Thomam Cranme•
Testes huius subscriptionis.- Frater Ioannes de uilla Garcin•
- Henricus Sidallus.