Page [unnumbered]
¶ The true copye of a syxte submyssion of the sayde Thomas Cranmer, wrytten and subscribed with his owne hande as foloweth. (Book 6)
EGo Thomas Cranmer pridem Archiepiscopus Cantuarien. confiteor, & doleo exanimo, quod grauissime deliquerim in coelum & aduer∣sus Anglicanum regnum, imo in uniuersam Christi ecclesiam, quam •…•…nge seuius persecutus sum {quam} olim paulus, qui fui blasphemus, persecutor, & contumeliosus. At{que} utinam qui Saulū malicia & scelere superaui, possē••um paulo quē detraxi honorē Christo & ecclesiae utilitatem recompensare. Verum meum utcun{que} animum latro ille euangelicus solatur. Ille nam{que} tunc ••andem ex animo resipuit, tunc illum furti pertesum est, quum furari am∣••lius non liceret: & ego (qui meo offitio & aucthoritate abusus, & Christo ••onorem, et huic regno fidem et religionem abstuli) iam tandem dei maximo ••eneficio ad me reuersus, agnosco me omnium maximum peccatorem, et cu∣riosi qua possem deo primum, deinde ecclesiae, & eius capiti supremo, at{que} ••egibus, toti demum Anglicano regno condignam reddere satisfactionem. Verum sicut latro ille felix, quum non esset soluendo quas pecunias & ••pes abstulit (quum nec pes nec manus affixae cruci suum officium faceret) ••orde & lingua dumtaxat (quae non erat ligata) testatus est quod reliqua ••••mbra essent factura, si eadem qua lingua libertate gauderent. Illa confes∣sus est Christum innocentem, ea obiurgabat impudentiam sotij, eadem ante∣••ctam uitam detestatus & peccatorum ueniam impetrauit, & ueluti claui quadam paradysi fores aperuit. Huius exemplo non mediocrem concipio de Christi misericordia spem, fore ut mihi peccata condonet. Manibus & pe••∣libus careo, quibus quod destruxi iterum reedificare ualeam (relicta enim sunt tummodo labia circa dentes meos) sed uitulos labiorum nostrorum reci∣piet, qui est supra {quam} credi possit misericors. Hacigitur concepta spe libet hunc offerre uitulum, hanc minimam & corporis & uitae partem licare. Confiteor in primis meam ergadeum opt. max. ingratitudinem, agnosco me omni indignissimum beneficio & pietate, dignissimum uero omni non 〈◊〉〈◊〉 humano ac temporali sed diuino & eterno supplicio, quod in Henricum 8 & maxime in eius uxorem Reginam Catherinam uehementissime deliqui, quum diuortij causa & author extiti: quae sanè culpa, omnium huius regni malorum & calamitatum seminarium fuit. Hinc tot proborum neces, hinc totius regni schisma, hinc haereses, hinc tot animorum & corporum strages ••bortae sunt, ut uix possim uel rationae complecti. Sed quum adeo sint