Dantur Substantiae incorporeae, na∣turâ suâ immortales.
ESse sacrae Coeleste genus spectabile menti, Perenne, & expers corporis, Ore nec ambiguo pronunciat augur Apollo, Pronunciando comprobat, Quum flammis Pythiam praesago arcana furore Vis aestuantem corripit, Interioris & ex adytis emurmurat Orbis Insaniens facundia. Hoc Dodonaeae quoties sonuere columbae, Lybúmque cornutus Pater? Emicuit quoties veri haec scintilla, profundi Cavernulis Trophonii? Quin & ei tristes Umbrae squalentis Averni Radios suos accommodant: Thessalici precibus quae flectitur auris agyrtae, Quis commovetur ritibus? Quae freta vis celata quatit, concussáque sistit? Abigitque ventos, & vocat? Machina quae reduces sua in ostia rettrahit amnes, Ripis suis mirantibus? Cur, vetulâ mandante, fugacia nubila parent? Tremulique montes audiunt? Quîs Magus ex Epheso Romani fata Tyranni Oculis videbat? an suis? Quid vatum inspirat coelesti pectora flatu, Laxata claustris corporis; Coecum ut Dircaei senis illustraret ocellum Lumen futuri praescium? Talibus arguitur signis abscondita virtus, Tenebraeque verum illuminant. Quo mihi coelestes oculos, quibus altera mundi Excelsioris conspicer Regna, per immensos lucem sorbentia tractus Serenitatis limpidae; Si diffusa Animi Regio, liberrima tetris Foetentis Hyles sordibus, Seu Libycae tellus deserta jaceret eremi, Referta nullis incolis? Ex coeco corpus tam multa tuebitur antro, Animúsque cernet nil sui? Sin & magnifici praetoria Regia Coeli, Nullos habent satellites, Stipat Achaemenii fulgentia Susa Tyranni Augustior frequentia. Saepius ad justos quaesiti muneris usus Deerunt ministri Coelites: Num rotet immanes gyris constantibus Orbes Immunis aether spiritûs? Quis Palleneae celebret Sollennia palmae? Hymnósque cygneos canat? Quîs Deus affulget? quîs divitis ille recludit Sinus stupendos gloriae? Quis pellucenti Divinum pectore lumen Admittat, & reverberet? Quis pia vota hominum fidis attolleret alis, Idem reportans praemia? Insidiis quis Fortunae tutetur iniquae Urbes, viros, Provincias? Usquè perutile, tam sanctum genus, orbis Origo Quid obstitit nè conderet? Non potuit? minùs est puras accendere flammas, Similes parenti proprio, Cogere quàm crassos terrena è foece vapores, Tam dispares pulchro patri. Noluit? impertire suos Divina nitores Non invidet Benignitas. Victus eat vacuo senior Gargettius horto, Suicida saevo dogmate; Angelicas certó produnt existere formas Ratio, Fides, Oracula. Ergó datur Species, sincerior aethere puro, Tenuique vento rarior, Foeda venenosae quae vincula respuit Hyles, Mortis malignos fomites.In Vesperiis Comitiorum.Jun. 30. 1651.
Resp. Dre. Cudworth Aul. Clar. Praefect.