Dantur rationes boni, & mali æternæ, & indispensabiles.

About this Item

Title
Dantur rationes boni, & mali æternæ, & indispensabiles.
Author
Cudworth, Ralph, 1617-1688.
Publication
[Cambridge? :: s.n.,
1651]
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Conduct of life -- Early works to 1800.
Link to this Item
http://name.umdl.umich.edu/A81113.0001.001
Cite this Item
"Dantur rationes boni, & mali æternæ, & indispensabiles." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A81113.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 16, 2024.

Pages

Page [unnumbered]

Dantur rationes Boni, & Mali aeter∣nae, & indispensabiles.

EFfigies, & Forma Dei constantis Honestum, Progenies innata sui, primaevius Aevo, Principiisque prius, nullius jura Parentis Agnoscit, nullâ derivat origine stirpem. Non ipsum tandem foecundâ protulit alvo, Alma opifex duplicis mundi, Divina Voluntas. Quin Edicta Boni, quâvis seniora loquelâ, Imperiis non scita suis, nec jussa volendo Jura, tremenda colit, nec mente recusat iniquâ Ipse Deus; facilis Recto summittere Coeli Aeternos fasces, & sceptra regentia mundum. Divinum est servire Bono, placidisque mereri Obsequiis, nec se Justo subducere posse. Siste, quis audebit leges praescribere Coelo? Quis laqueos mandare Jovi, Superisque catenas? Quis docili cervice jugum perferre Tonantem Asseret, Aetherei juris consultus? an ora Fraena coercebunt, rerum moderantis habenas? Nil miri, nec Coelum ideò domuere Gigantes; Se regit, & fraenat, fines sibi ponit Olympus: Immensum est mensura sui, sibi regula Rectum; Is Deus est sibi, qui reliquis; se limite claudit Virtus inconclusa; sua est angustia Coelo; Cancellos Justi capit Infinita Potestas: Non externa Venus domuit, concreta profundo, Uritur invicto propriae Bonitatis amore. Non sibi dissimiles fore, non exemplar Honesti Conspicuum delere sui, non linquere tractus Signatos vellent Superi, posséntve volentes; Quos, Helice propriâ vestigia certa regente, Extra se nunquam pellexit devius error. Sin nullâ ratione regant, discrimine nullo Júsque nefásque habeant, pro libertate potentes Elysio donare malos, in Tartara bruto Fulmine dejicere insontes, non dicere promptum est, Nil refert Deus, an Terrae moderentur alumni? Velle nefas non posse, Dei est; sed posse, Tyranni. Quas Idea Boni leges, observat easdem Umbra coaeva Malum Pulchri, & contrarius hostis: Haec duo sunt Camarina duplex, defixa profundo, Non ullis jactanda ruentis fluctibus Aevi. Rident imbelles digitos, virésque Sororum, Fila colo non texta suâ; decreta priusquam Licia prima cito torquerent pollice Parcae: Quin & ab hac Fatum ducit sua stamina lana; Et Vulcanus ab his finxit sua vincla metallis. Non ea contingit faciles emergere in ortus, Deinde pudens caput in primos abscondere fontes: Sic Epicureus radios mutabat Apollo. Non ità, qui stabili semper fulgore coruscans Sol noster, nequit Ipse suas extinguere flammas. Illis seu Stygiae voto constringitur undae, Quîs non ulla valent exolvi secula, vinclis. Lassaret digitos Jovis hos evolvere nodos. Nec licet has fixas Arctos immergere ponto. Respuerent Bona mendaces admittere fucos, Nativae aut decus eximium deponere formae; Nec deforme Malum quâvis mutaverit arte Aethiopes vultus specie candentis Honesti. Finge Deum indulgere malis, obducere nubem Fraudibus, & securâ involvere crimina nocte: Vera loqui & facere, affectus cohibere ruentes, Thure pio Superos venerari, mente parentes, Turpe sit, & Nemesis mereatur verbera justae. Ergo, perire Deos, tenebras diffundere solem, Et lapides sapere, & Sophiam stultescere, fingis: Ergo, nives fidis lambant incendia flammis, Expers sit rationis Homo, saevam Agna Leaenam Induat, & Libycos populetur fervida saltus; Facta, volente Deo, fiant infecta, fuisse Cesset Praeteritum, Clotho sua fila retexat, Distet idem sibi, sed coeant contraria in unum. Scilicet Ideas Recti, à discrimine tutas, Arce suae Divina tegit Sapientia mentis.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.