Page [unnumbered]
Act. IV. Scen. III.
ANTIPHO. GETA. CHREMES. DEMIPHO.
A.
EXspecto quàm mox recipiat sese huc Geta.
Sed patruum video cum patre astantem: hei mihi,
Quàm timeo adventus hujus quo impellat patrem.
G.
A dibo hosce. O noster Chremes.
C.
Salve, Geta.
G.
[line 5] Venite salvum volupe est.
C.
Credo.
G.
Quid agitur?
C.
Multa advenienti, ut fit, nova hîc com∣pluria.
G.
Ita. de Antiphone audisti quae facta?
C.
Omnia.
G.
Tun' dixeras huic? sacinus indignum, Chreme,
Sic circumiri.
D.
Id cum hoc agebam commodúm.
G.
[line 10] Nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo,
Inveni ut opinor remedium huic rei.
D.
Quid Geta?
Quod remedium?
G.
Ut abii abs te, fit mihi fortè obviam
Phormio.
C.
Qui Phormio?
G.
Is qui istam.
C.
Scio.
G.
Visum est mihi, ut ejus tentarem sententiam.
[line 15] Prêndo hominem solum: cur non, inquam, Phormio,
Vides, inter vos haec potiùs cum bonâ
Ut componantur gratiâ, quàm cum ma••â?
Herus liberalis est, & fugitans litium;
Nam caeteri quidem hercle amici omnes modò
[line 20] Uno ore anctores fuêre, ut praecipi••em hanc daret.
A.
Quid hic caeptat, aut quò evadet hodie?
G.
An legibus
Daturum poenas dices, si illam ejecerit?
Jam id exploratum est; eja, sudabis satis,
Si cum illo inceptas homine, eâ eloquentiâ est.
[line 25] Verùm pone esse victum eum: at tandem tamen
Non capitis ejus res agitur, sed pecuniae.
Postquam hominem his verbis sentio mollirier,
Soli sumus nunc, inquam, hic; eho, dic quid velis
Dari tibi in manum, ut herus his desistat litibus;