ACTUS V.
SCENA I.
- Syrus,
- Demea.
Syr.
AEDepol, Syrisce, te curasti molliter;
Lauteque munus administrasti tuum:
••••bi: sed postquam intus sum omnium rerum satur,
Prodeambulare huc lubitum est.
D.
illud sis vide
E〈…〉〈…〉plum disciplinae.
Sy.
ecce autem hic adest senex,
Noster quid ••it? quid tu es tristis?
D.
ohe scelus.
Sy.
Eho jam tu verba fundis hic, sapientia?
De.
Tun'? si meus esses.
Sy.
dis quidem esses, Demea,
Ac tuam ••em constabilisses.
De.
exemplum omnibus,
Curarem, ut esses.
Sy.
quamobrem? quid feci?
De.
rogas?
In ipsa turba, atque in peccato maxumo,
Quod vix sedatum satis est; potasti scelus,