Page 224
CAP. VII.
I. Euaristus sedit ab An. Dom. LXXXIII. ad An Dom. XCI. II. Alexander ab An. Dom. XCI. ad An. Dom CI. III. Acta Alexandri non sunt sincera; IV. Neque antiqua: V. Sed potius nova, nec ante VII. Saeculum scripta. VI. Xystus sedit ab An. Dom. CI. ad An. Dom. CXI. VII. Qui post obitum S. 〈◊〉〈◊〉 〈◊〉〈◊〉 Pascha 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 in∣stituisse videtur. VIII. Telesphorus sedit ab An. Dom. CXI. ad An. Dom. CXXII. quando gloriose Martyrio coronatus est.
I. SEquitur secunda Episcoporum Tetras, & quidem in∣tegra; Euaristus, Alexander, Sixtus, Telesphorus, de quorum numero aut ordine nulla lis. Apud Optatum deest quidem Alexander; sed vitio, ut opinor, Librarii; Augustinus enim, qui Optatum sequitur, eum non omittit. Horum tempora eo modo disponenda sentio, quo apud Eu∣tychium digesta reperiuntur. Ille autem de Imperio Domiti∣ani agens, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Anno, inquit, Imperii ipsius secundo constitutus est Euaristus Patriarcha Romae; ubi cùm octo annos sedisset, 〈◊〉〈◊〉 est. Haec Eutychius, qui de numero annorum, quibus sedit, à Graeco Catalogo non dissentit. Sedit igitur Euaristus ab An. Dom. LXXXIII. Coss. Domitiano IX. & Rufo II. usque ad An. Dom. XCI. Coss. Trajano & Glabrione; hoc est, ad Domitiani annum decimum. Unde obiter observan∣dum,