Nunquam aspernatur cujusquam Petitionem: nec tantum accipit, sed et, re intellecta, justum et (si res ferat) favorabile responsum reddit.
Veniam prompte, praemia dat liberaliter: Vir∣tutes fingulorum laudat, Errores silentio tegit.
Charitate & Misericordia abundant erga miseros ac indigentes: Clementissimus est in Delinquentes. A∣deo ut, cum Ductor erat magni Exercitus, nollet unquam adesse vitae necisque judiciis, sed multis a Concilio Bellico ad mortem damnatis vita do∣naret. Inde, monitus facililitatem suam aliis esse occasionem peccandi, hilariter respondit: Si delin∣quentes omnes suspendere velitis, Mihi certe ad pug∣nandum restabunt nulli.
Virtutem agendo magis, quam loquendo declara∣vit: pugnandi Sciens, non gloriandi.
Quam procul ab Ostentatione sit, re praeclare gesta, testatur insignis illa Victoria ad Atherton Moor: a qua rediens, noluit Eboracum intrare cum tubarum clangore, sed cum silentio. Quod fortasse vitio du∣citur ab iis, qui laudi propriae militant, & digito monstrari pulchrum putant, etiam nihil merentes.
Ut finiam. Nulli vitio, quod sciam, obnoxius est: excepto, quod foemineo sexui paulo fuerit ad∣dictior. Quod quidem, an damnandum sit, comp∣tis