De vita et rebus gestis nobilissimi illustrissimique principis, Guilielmi ducis Novo-Castrensis, commentarii ab excellentissima principe, Margareta, ipsius uxore sanctissima conscripti ; et ex Anglico in Latinum conversi.
Newcastle, Margaret Cavendish, Duchess of, 1624?-1674.

9. De Indole & Moribus.

NOvocastrius merito comparari potest Imperato∣ri Tito; qui propter Morum suavitatem dictus est Humani Generis deliciae. Quamvis enim Ille ex∣perientia doctus bene intellexit se non posse omni∣bus placere (cupiunt enim contraria;) ea tamen est indole ac Lenitate, ut doleat, cum homines male moratos immerito Ei succensere videt. Nam & di∣diligit Page  188 amicos, nec odit inimicos. Fidelis Subditus, Maritus bene volens, Pater amans, Generosus Do∣minus, constans Amicus.

Pietas erga Parentes ea fuit, ut (me audiente) dixerit; Si Deus illis vitam prolongare dignatus es∣set, se qucquo modo, vel mendicando, victum suum libentissime petiturum fuisse.

Verax est ac Iustus, dictis factisque: nec quic∣quam sibi proponit humile & abjectum, sed recta omnia & honesta petit.

Neminem ex rumore condemnat, sed certis testi∣bus: neque tam verba aestimat, quam facta: non ob∣liviscitur servitii veteris quo pecuniae parcat: prae∣senti officio praesens apponit praemium.

Affectuum suorum vere dominus est. Quod reip∣sa patuit, cum tot haberet malignos, perfidos & in∣gratos homines sibi condonandos. Quos magna patientia vicit: & contra malorum inimicitias bono∣rum judicio se et amore consolatur.

Superbiam odio, Humilitatem ac modestiam amo∣re prosequitur. Animo est erga Advenas civili, er∣ga Sodales benigno, erga Omnes humano. Preceden∣tiam non curat, nisi Caeremoniae causa: Inferiori∣bus aperire caput, et facilem dare accessum solet, eosque alloquio suo non dedignatur.

Page  189Nunquam aspernatur cujusquam Petitionem: nec tantum accipit, sed et, re intellecta, justum et (si res ferat) favorabile responsum reddit.

Veniam prompte, praemia dat liberaliter: Vir∣tutes fingulorum laudat, Errores silentio tegit.

Charitate & Misericordia abundant erga miseros ac indigentes: Clementissimus est in Delinquentes. A∣deo ut, cum Ductor erat magni Exercitus, nollet unquam adesse vitae necisque judiciis, sed multis a Concilio Bellico ad mortem damnatis vita do∣naret. Inde, monitus facililitatem suam aliis esse occasionem peccandi, hilariter respondit: Si delin∣quentes omnes suspendere velitis, Mihi certe ad pug∣nandum restabunt nulli.

Virtutem agendo magis, quam loquendo declara∣vit: pugnandi Sciens, non gloriandi.

Quam procul ab Ostentatione sit, re praeclare gesta, testatur insignis illa Victoria ad Atherton Moor: a qua rediens, noluit Eboracum intrare cum tubarum clangore, sed cum silentio. Quod fortasse vitio du∣citur ab iis, qui laudi propriae militant, & digito monstrari pulchrum putant, etiam nihil merentes.

Ut finiam. Nulli vitio, quod sciam, obnoxius est: excepto, quod foemineo sexui paulo fuerit ad∣dictior. Quod quidem, an damnandum sit, comp∣tis Page  190 Juvenibus eorumque dominis formosculis judican∣dum relinquo.