De vita et rebus gestis nobilissimi illustrissimique principis, Guilielmi ducis Novo-Castrensis, commentarii ab excellentissima principe, Margareta, ipsius uxore sanctissima conscripti ; et ex Anglico in Latinum conversi.
Newcastle, Margaret Cavendish, Duchess of, 1624?-1674.

8. De Ingenio ac Iudicio.

FAteor Dominum meum in Scholasticis studiis lau∣ream Fratri suo, D. Carolo Cavendisio concessisse. Est autem Illi a natura insitum Ingenium Excellens, profundo conjunctum Judicio, quo rerum intima scrutatur; ut constat ex antedicto Equorum Armo∣rumque regimine, quo praestat omnibus ante se Page  187 quotquot sunt mortalium. Fateor Illum in Mathe∣maticis non esse versatum Artibus: at Ingenium ha∣bet Mathematicum, & naturali Rationis vi multa demonstrare potest acutissime. Est etiam tam Na∣turali Philosophia excultus quam Morali, non le∣gendo, sed meditando atque observando; qua via non pauca Axiomata invenit.

Denique, naturalem ingenii facultatem ostendit a∣mor Poeticae; in qua, si Lyricam & Dramaticam velis, nulli aetatis nostrae dicendus est inferior. Co∣maediae Ejus magnum indicant judicium ac rerum usum. Nam in eis elucent illa duo praecipua, Sales & Mores. Nempe institutum illi fuit, exponere & deridendam praebere stultitiam humani Generis nec non vitiorum turpitudinem; & virtutis decus in a∣pricum proferre.