19. C. Plinius Romano Firmo suo, S.
1. MUniceps tu meus, & condis••ipulus, & ab ineunte aetate contubernalis: pater tuus, & matri, & avun∣culo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris: magnae & graves causae, cur suscipere & augere dignitatem tuam debeam.
2. Esse autem tibi centum millium censum, satis indi∣cat, quòd apud nos decurio es.
3. Igitur ut te non decurio ne solùm, ver••m etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates CCC. millia nummûm.
4. Te memorem hujus muneris amicitiae nostrae diu∣turnitas spondet.
5. Ego ne illud quidem admoneo, quòd admonere de∣berem, nisi te scirem sponte facturum, ut dignitate à me datâ, quàm modestissimè, ut à me datâ, utare.
6. Nam solicitius custodiendus est honor, in quo etiam beneficium amici tuendum est. Vale.