Centuria epistolarum Anglo-Latinarum ex tritissimis classicis authoribus, viz. Cicerone, Plinio & Textore, selectarum : quibus imitandis ludi-discipuli stylum epistolis familiarem facilius assequantur
Hoole, Charles, 1610-1667.

C. Plinii Caecilii Secundi Episto∣larum Liber primus.

1. C. Plin. Secundus Septitio so S.

1. FRequenter hortatus es, ut epistolas, si quas paulò accuratiùs scripsissem, colligerem, publica∣remque.

2. Collegi, non servatô temporis ordine (neque enim historiam componebam) sed ut quaeque in manus venerat.

3. Superest ut nec te consilii, nec me poeniteat obsequii.

4. Ita enim fiet, ut eas, quae adhuc neglectae jacent, requiram; &, si quas addidero, non supprimam. Vale.

Page  57

2. C. Plinius Arriano suo S.

1. QUia tardiorem adventum tuum prospicio, librum, quem prioribus epistolis promiseram, exhibeo.

2. Hunc rogo ex consuetudine tua & legas & emendes: eo magis, quòd nihil antè peraeque eodem 〈 in non-Latin alphabet 〉 scripsisse videor; tentavi enim imitari Demosthenem, semper tuum, Calvum, nuper meum, figuris duntaxat orationis.

3. Nam vim tantorum virorum pauci, qos aequus amavit Jupiter, assequi possunt.

4. Nec materia ipsa huic (vereor ne improbè dicam) aemulationi repugnavit.

5. Erat enim tota in contentione dicendi, quod me lon∣gae desidiae indormientem excitavit, si modò is sum ego qui excitari possim.

6. Non tamen omninò Marci nostri 〈 in non-Latin alphabet 〉 fugimus, quotis paululùm itinere decedere non intempestivis amaenitatibus admonebamur; acres enim esse, non tristes, volebamus.

7. Nec est quòd putes me sub hâc exceptione veniam postulare; immò, quò magis intendam limam tuam, con∣fitebor & ipsum me & contubernales ab editione non ab∣horrere; si modò tu fortasse errori nostro calculum adje∣ceris.

8. Est enim planè aliquid edendum, atque utinam hoc potissimum quod paratum est, (audis desidiae votum) edendum autem ex pluribus causis.

9. Maximè quod libelli quos emisimus, dicuntur in manibus esse, quamvis jam gratiam novitatis exuerint; nisi tamen auribus nostris bibliopolae blandiuntur.

10. Sed sanè blandiantur, dum per hoc mendacium no∣bis studia nostra commendent.

3. C. Plinius Caninio suo S.

1. QUid agit Comum, tuae meaeque deliciae? quid sub∣urbanum amoenissimum? quid illa portius verna Page  59 semper? quid 〈 in non-Latin alphabet 〉 opacissimus? quid Euripus viridis & gemmeus? quid subjectus & serviens lacus? quid illa mollis, & tamen solida gestatio? quid balineum illud, quod plurimus Sol implet, & circumit? quid triclinia illa popularia? quid illa paucorum? quid cubicula diurn, noctúrnaque? Possidéntne te, & per vices partiuntur?

2. An, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae, crebris excursionibus avocaris? Si te possident, felix bea∣tusque es: sin minùs, unus ex multis.

3. Quin tu (tempus est enim) humiles & sordidas curas aliis mandas; & ipse te in alto isto pinguique secess, stu∣diis adseris.

4. Hoc sit negotium tuum, hoc otium; hic labor, haec quies; in his vigilia, in his etiam somnus reponatur.

5. Effinge aliquid & excude, quod sit perpetuò tuum

6. Nam reliqua rerum tuarum post te alium atque ali∣um dominum sortientur.

7. Hoc nunquam tuum desinet esse, si semel coeperit.

8. Scio quem animum, quod hortor ingenium.

9. Tu modò enitere, ut tibi ipse sis tanti, quanti vide∣beris aliis, si tibi fueris. Vale.

4. C. Plinius Pompeiae Celerinae socrui S.

1. QUantum copiarum in Ocriculano, in Narniensi, in Carsolano, in Perusino tuo; in Narniensi verò etiam balineum; ex epistolis meis (nam jam tuis opus non est) una illa brevis & vetus sufficit.

2. Non mehercule tam mea sunt, quae mea sunt, quàm quae tua; hoc tamen differunt, quòd solicitiùs & intentiùs tui me, quàm mei accipiunt.

Page  613. Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra di∣verteris; quod velim facias: primùm ut perinde tu nostris rebus, ac nos tuis perfruaris; deinde, ut mei expergiscan∣tur aliquando, qui me securē ac propè negligenter ex∣pectant.

4. Nam mitium dominorum apud servos ipsâ consuetu∣dine metus exolescit; novitatibus excitantur, probarique dominis per alios magis, quàm per ipsos laborant. Vale.

5. C. Plinius Voconio Romano suo S.

1. VIdistîne quenquam Marco Regulo timidiorem, humiloremque post Domitiani mortem: sub quo non minora flagitia commiserat, quàm sub Nerone, sed tectiora?

2. Coepit vereri ne sibi irascerer; nec fallebatur, iras∣cebar.

3. Rustici Aruleni periculum foverat, exultaverat mor∣te; adeò ut librum recitaret, publicaretque in quo Rusti∣cum insectatur, atque etiam Stocorum Simiam appellat.

4. Adjicit, Vitellianâ cicatrice stigmosum.

5. Agnoscis eloquentiam Reguli.

6. Lacerat Herennium Senecionem tam intemperanter quidem, ut dixerit e Metius Carus, Quid tibi cum meis mortuis? Nunquid ego aut Crasso aut Camerino molestus sum? quos ille sub Nerone accusaverat.

7. Haec me Regulus dolenter tulisse credebat; ideoque eiam cùm recitaret librum non adhibuerat.

8. Praeterea reminiscebatur quàm capitaliter ipsum me apud Centumviros lacessisset.

9. Aderam Arrionillae Timonis uxori, rogatu Aruleni Rustici: Regulus contrà: nitebamur nos in parte causae sententia Vertii Modesti optimi viri; is tunc in exilio erat à Domitiano relegatus.

Page  6310. Ecce ibi Regulus; Quaero, inquit, Secunde, quid de Modesto sentias.

11. Vides quod periculum, si respondissem, Benè: quod flagitium, si, Malè.

12. Non possum dicere aliud tunc mihi quàm Deos adfuisse.

13. Respondebo, inquam, quid sentiam, si de hoc Centumviri judicaturi sunt.

14. Rursus ille, Quaero quid de Modesto sentias.

15. Iterum ego, Solebant testes in reos, non in dam∣natos interrogari.

16. Tertiò ille, Non jam quid de Modesto, sed quid de pietate Modesti sentias, quaero.

17. Quaeris, inquam quid sentiam? at ego ne interrogare quidem fas puto de quo pronunciatum est.

18. Conticuit. Me laus & gratulatio secuta est, quòd nec famam meam aliquo responso (utili fortasse, inhonesto tamen) laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interroga∣tions involveram.

19. Nunc ergo conscientiâ exterritus apprehendit Cae∣cilium Celerem; mox Fabium Justum rogat, ut me sibi reconcilient: nec contentus pervenit ad Spurinam.

20. Huic suppliciter (ut est, cùm timet, abjectissimus) Rogo, inquit, manè videas Plinium domi, sed planè manè, (neque enim diutiùs ferre solicitudinem possum) & quo∣que modò efficias ne mihi irascatur.

21. Evigilaveram.

22. Nuncius Spurina; Veni ad te: Immò ego, ad te.

23. Coìmus in porticum Liviae: cum alter ad alterum tenderemus, exponit Reguli mandata: addit preces suas; ut decebat optimum virum pro dissimillimo: Parce, inqui∣ens.

Page  6524. Cui ego, Despicies ipse, quid respondendum Regulo putes; te decipi à me non oportet.

25. Expecto Mauricum (nondum enim ab exilio vene∣rat) ideo nihil alterutrum in partem respondere tibi pos∣sum, facturus quicquid ille decreverit.

26. Illum enim esse hujus consilii ducem, me comitem decet.

27. Paucos post dies ipse me Regulus convenit in pra∣torls officio.

28. Illuc persecutus secretum petit; ait timere se ne animo meo penitus haereret, qod in Centumvirali judi∣cio aliquando dixisset, cùm responderet mihi & Satrio Rufo; Satrius Rufus, cui est cum Cicerone aemulatio; & qui contentus non est eloqentiâ seculi nostri.

29. Respondi, nunc me intelligere malignè dictum; quia ipse confiteretur; caeterum potuisse honorificum exi∣stimari.

30. Est enim, inquam, mihi cum Cicerone aemulatio: nec sum contentus eloquentiâ seculi nostri.

31. Nam stultissimum credo, ad imitandum non optima qaeque proponere.

32. Sed tu qui hujus judicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me interrogâsti, quid de Metii Modesti pietate sentirem.

33. Expalluit notabiliter: quamvis palleat semper.

34. Haesitabundus, Interrogavi, non ut tibi nocerem, sed ut Modesto.

35. Vide hominis crudelitatem: qi se non dissimulat exuli nocere voluisse.

36. Subjunxit egregiam causam.

37. Scripsit, inqit, in epistolâ quâdam, quae apud Domitianum recitata est, Regulus omnium bipedum ne∣quissimus.

38. Quod quidem Modestus verissimè scripserat.

39. Hic fere nobis sermonis terminus: neqe enim vo∣lui progredi longiùs; ut mihi omnia libera servarem, dum Mauricus venit.

Page  6740. Nec me praeterit, esse Regulum 〈 in non-Latin alphabet 〉. Est enim locuples, factiosus, curatur à multis, timetur à plu∣ribus: quod plerunque fortius amore est.

41. Potest tamen fieri, ut haec concussa labantur: nam gratia malorum tam infida est, quàm ipsi.

42. Verùm, ut idem saepiùs dicam, expecto Mauricum: vir est gravis, prudens, multis experimentis eruditus, & qui futura possit ex praeteritis providere.

43. Mihi & tentandi aliquid & quiescendi, illo authore, ratio constabit.

44. Haec tibi scripsi; quia aequum erat, te pro amore mutuo, non solùm omnia mea facta & dicta, verum eti∣am consilia cognoscere. Vale.

6. C, Plinius Cornelio Tacito suo S.

1. RIdebis, & licet rideas.

2. Ego, Plinius ille quem nôsti, Apros tres, & quidem pulcherrimos, cepi.

3. Ipse, inquis? Ipse: non tamen, ut omnino ab inertiâ meâ, & quie te discederem.

4. Ad retia sedebam.

5. Erant in proximo non venabulum, aut lancea, sd stylus & pugillares.

6. Meditabar aliquid, enotabamque; ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras, reportarem.

7. Non est, quod contemnas hoc studendi genus.

8. Mirum est, ut animus hâc agitatione, motúque cor∣poris, excitetur.

9. Jam, undiquesylvae, & solitudo, ipsumque illud si∣lentium, quod venationi datur, magna cogitationis incita∣menta sunt.

10. Proinde, cùm venabere, licebit, authore me, ut pa∣narium & lagunculam, sic etiam pugillares feras.

11. Experiêtis non Dianam magis montibus quàm Mi∣nervam inerrare. Vale.

Page  69

7. C. Plinius Octavio Rufo suo S.

1. Vde, in quo me fastigio collocâris, cùm mihi idem potestatis, idemque regni dederis, quod Hom. Jovi Opt. Max. 〈 in non-Latin alphabet 〉. Nam ego quoque simili nutu, ac renutu, respondere voto tuo possum.

2. Etenim sicut fas est mihi, praesertim te exigente, excusare Baeticis contra unum hominem advocationem; ita nec fidei nostrae, nec constantiae, quam diligis, conve∣nit adesse contra provinciam, qam tot officiis, tot labo∣ribus, tot etiam periculis meis aliquando devinxerim.

3. Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petii, eligam id potiùs, in quo non so∣lûm studio tuo, verûm etiam judicio satisfaciam.

4. Nque enim tantopere mihi considerandum est, quid vir optimus in praesentiâ velis, quàm quid semper sis probaturus.

5. Me circa Idus Octobreis spero Romae futurum: ea∣demque haec praesentem quoque tuâ meâque fide Gallo confirmaturum; cui tamen jam nunc licet spondeas de animo meo.

〈 in non-Latin alphabet 〉.

6. Cur enim non usquequaque Homericis versibus agam tecum? quatenus tu me tuis agere non pateris▪ quo∣rum tantâ cupiditate ardeo, ut videar mihi hâc solâ mer∣cede posse cortumpi, ut vel contra Baeticos ad sim.

7. Penè praeterii, quod minimè praetereundum fuit, ac∣cepisse me cariotas optimas, quae nunc cum ficis & bole∣tis certamen habent. Vale.

8. C. Plinius Pompeio Saturnino suo S.

1. PEopportunè mihi redditae sunt literae tuae, quibus flagitabas ut tibi aliquid ex scriptis meis mitter•••, cum ego id ipsum destinâssem.

2. Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque & tibi veniam recusandi laboris, & mihi exigendi verecun∣diam sustulisti: nam nec me timidè uti decet eo quod Page  71 oblatum est, nec te gravari quod depoposcisti.

3. Non est tamen quod ab homine desidioso aliquid novi operis expectes: petiturus sum enim, ut rursus vaces sermoni, quem apud municipes meos habui, Bibliothecam dedicaturus.

4. Memini quidem te jam quaedam adnotâsse, sed ge∣neraliter; ideo nunc rogo, ut non tantùm universitati ejus attendas, verùm etiam particulas quâ soles limâ perse∣quaris; erit enim & post emendationem liberum nobis, vel publicare, vel continere.

5. Quinimo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet: quae aut indignum editione, dum saepis retractar, inveniet; aut dignum, dum id ipsum experitur, efficiet: qanqam hujus cunctationis meae causae non tam in scriptis, quàm in ipso materiae genere, consistunt.

6. Est enim paulò quasi gloriosius & elatius: onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stylus ipse fuerit pressus demissusque, propterea quòd cogimur, cùm de munifi∣centiâ parentum nostrorum, tum de nostrâ, disputare.

7. Anceps hic & lubricus locus est, etiam cùm illi necessitas lenocinetur.

8. Etenim si alienae quoque laudes parùm aequis auri∣bus accipi solent, quàm difficilè est obtinere, ne molesta videatur oratio de se aut de suis disserentis?

9. Nam cùm ipsi honestati, tum aliquanto magis glo∣riae ejus praedicationíque invidemus; atque ea demum rectè facta minùs detorquemus & carpimus, quae in ob∣scuritate & silentio reponuntur.

10. Quâ ex causâ saepe ego mecum, Nobísne tantum, quicquid est, istud composuisse, an & aliis debeamus ut nobis?

11. Admonet illud quoque, quòd pleraque quae sunt agendae rei necessaria, eádem peractâ nec utilitatem pa∣rem, nec gratiam retinent.

12. Ac ne longiùs exempl repetamus, quid utilius fuit, quàm munificentiae rationem etiam stylo persequi?

Page  7313. Per hoc enim assequebamur, primùm, ut honestis cogitationibus immoraremur; deinde ut pulchritudinem longiore tractu pervideremus; postremò ut subitae largiti∣onis comitem poenitentiam caveremus.

14. Nascebatur ex his exercitatio quaedam contemnen∣dae pecuniae.

15. Nam cùm omnes homines ad custodiam ejus na∣tura restrinxerit, nos contrà multùm ac diu pensitatus amor liberalitatis communibus avaritiae vinculis exime∣bat: tantoque laudabilior munificentia nostra fore vide∣batur, quòd d illam non impetu quodam, sed consilio trahebamur.

16. Accedebat his causis, quòd non ludos aut gladia∣tores; sed annuos sumptus in alimenta ingenuorum polli∣cebamur.

17 Oculorum porrò & aurium voluptates adeò non egent commendatione, ut non tam incitari debeant ora∣tione, quàm reprimi.

18. Ut verò aliquis libenter educationis taedium labo∣remque suscipiat, non praemiis modò, verùm etiam exqui∣sitis adhortationibus impetrandum est.

19. Nam si medici salubres, sed voluptate carentes, cibos blandioribus alloquiis prosequuntur: quanto magis decuit publicè consulentem, utilissimum munus, sed non perinde populare, comitate orationis inducere: praesertim cùm enitendum haberemus, ut, quod parentibus dabatur, etiam nobis probaretur, honoremque paucorum caeteri pa∣tienter & spectarent & mirarentur.

20. Sed ut tunc communibus magis commodis, quàm privatae jactantiae studebamus, cùm intentionem effe∣ctumque muneris nostri vellemus intelligi: ita nunc in ratione edendi veremur, nè fortè non aliorum utilitatibus, sed propriae laudi servisse videamur.

21. Praeterea meminimus quanto majore animo hone∣statis fructus in conscientiâ, quàm in laude reponatur.

22. Sequi enim gloria, non appeti debet: nec si casu aliquo non sequatur, idcirco quod gloriam meretur, minùs pulchrum est.

Page  7523. i verò, qui benefacta sua verbis adornant, non ideo praedicare quia fecerint; sed, ut praedicarent, fecisse creduntur.

24 Sic, quod magnificum referente alio fuisset, ipso qui gesserat recensente, vanescit.

25. Homines enim cùm rem destruere non possunt, ja∣ctationem ejus incessunt; ita si silenda feceris, factum ip∣sum; si laudanda, quòd non sileas, ipse culparis.

26. Me verò peculiaris quaedam impedit ratio; etenim hunc ipsum sermonem non apud populum, sed apud De∣curiones habui; nec in propatulo, sed in curia.

27. Vereor ergo ne sit satis congruens, cùm in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc éadem illa editione sectari; cumque plebem ipsam (cui consulebatur) limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obviâ assentatione conquirere.

28. Habes cunctationis meae causas, obsequar tamen consilio tuo, cujus mihi authoritas pro ratione sufficiet. Vale.

9. C. Plinius Minutio Fundano suo S.

1. MIrum est quàm singulis diebus in urbe ratio aut constet, aut constare videatur; pluribus cunctis{que} non constet.

2. Nam si quem interroges, Hodie quid egisti? respon∣deat, Officio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias fre∣quentavi; ille me ad signandum testamentum, ille in ad∣vocationem, ille in consilium rogavit.

3. Haec quo die feceris, necessaria, eadem si quotidie isse te reputes, inania videntur; multò magis cùm se∣cesseris.

Page  774. Tunc enim subit recordatio, quot dies quàm frigidis rebus abumpseris.

5. Quod evenit mihi postquam in Laurentino meo aut lego aliquid, aut scribo; aut etiam corpori vaco, eujus ful∣turis animus sustinetur.

6. Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse poeniteat.

7. Nemo apud me quenquam sinistris sermonibus car∣pit; neminem ipse reprehendo, nisi unum me, cùm parùm commodè scribo.

8. Nulla spe, nulla timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor, mecum tantùm & cum libellis loquor.

9. O rectam! sinceramque vitam! O dulce otium ho∣nestumque, ac penè omni negotio pulchrius!

10. O mare, O litus, veum secretumque 〈 in non-Latin alphabet 〉! Quàm multa invenitis, quàm multa dictatis?

11. Proinde tu quoque strepitum istum, inanemque discursum, & multùm ineptos labores, ut primùm fuerit occasio, relinque; teque studiis vel otio trade.

12. Satius est enim, ut Attilius noster eru litissimè simul & facetissimè dixit, otiosum esse, quàm nihil agere. Vale.

10. C. Plinius Atrio Clementi suo S.

1. SI quando urbs nostra liberalibus studiis floruit, nunc maximè floret.

2. Multa claraque ex emplasunt; suffecerit nobis unum, Euphrates philosophus.

3. Hunc ego in Syriâ cùm adolescentulus militarem, pe∣nitus, & domi inspexi; amarique ab eo labotavi, etsi non erat laborandum.

4. Est enim obvius & expositus, plenusque humanitate, quam praecepit.

5. Atque utinam sic ipse, quam spem tunc de me conce∣pit, impleverim, ut ille multum virtutibus suis addidit.

6. At ego nunc illas miror, quia magis intelligo; quan∣quam ne nunc quidem satis intelligo.

Page  797. Ut enim de pictore, sculptore, fictore, nisi artifex judicare; ita nisi sapiens non potest perspicere sapien∣tem.

8. Quantum mihi tamen cernere datur, multa in Eu∣phrate sic eminent & elucent, ut mediocriter quoque doctos advertant, & afficiant.

9 Disputat subtiliter, graviter, ornatè; frequenter eti∣am Platonicam illam sublimitatem, & latitudinem effin∣git.

10. Sermo est copiosus & varius; dulcis imprimis, & qui repugnantes quoque ducat & impellat.

11. Ad hoc proceritas corporis, & decora facies, demis∣sus capillus, ingens & cana barba; quae, licèt fortuita & inania videantur, illi tamen plurimum venerationis ac∣quirunt.

12. Nullus horror in vultu, nulla tristitia; multum se∣veritatis; reverearis, ut occursum non reformides.

13. Vitae sanctitas summa, comitas par.

14. Insectatur vitia, non homines; nec castigat er∣rantes, sed emendat.

15. Sequaris monentem attentus, & pendens; & per∣suaderi tibi, etiam cm persuaserit, cupias.

16. Jam verò liberi tres, duo mares, quos diligentissimè instituit.

17. Socer Pompeius Julianus, cm coeterâ vitâ tum vel hoc uno magnus & clarus, quòd ipse provinciae princeps, hunc inter altissimas conditiones generum non honoribus principem, sed sapientiâ elegit.

18. Quanquam quid ego plura de viro, quo mihi frui non licet? an ut magis angar? quod non licet.

19. Nam distringor officio, ut maximo, sic molestissi∣mo.

20. Sedeo pro tribunali, subnoto libellos, conficio ta∣bulas; scribo plurimas, sed illiteratissimas literas.

Page  8121. Soleo nonnunquam (nam id ipsum quandoque con∣tigit) de his occupationibus apud Euphratem queri.

22. Ille me consolatur: affirmat etiam esse hanc philo∣sophiae, & quidem pulcherrimam partem, agere negori∣um publicum, cognoscere, judiare, promere & exercere justitiam, quaeque ipsi doceant in usu habere.

23. Mihi tamen hoc unum non persuadet, satius esse ista facere, quàm cum illo dies totos audiendo, discen∣doque, consumere.

24. Quo magis te, cui vacat, hortor, cùm in urbem proximè veneris (venias autem ob hoc maturiùs) illi te expoliendum limandumque permittas.

25. Neque enim ego (ut multi) invideo aliis bonum, quo ipse careo: sed contrà, sensum quendam volupta∣temque percipio, si ea quae mihi denegantur, amicis vi∣deo superesse. Vale.

11. C. Plinius Justo S.

1. OLim nullas mihi epistolas mittis.

2. Nihil est, inquis, quod scribam: at hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas; vel solùm illud, unde in∣cipere priores solebant, Si vales, bene est; ego valeo.

3. Hoc mihi sufficit, est enim maximum.

4. Ludere me putas? Seriò peto: fac sciam, quid aga; quod sine solicitudine summâ nescire non possum.

12. C. Plinius Calestrio Tyroni S.

1. JActuram gravissimam feci, si jactura dicenda est tan∣ti viri amissio.

2. Decessit Coraellius Rufus, & quidem sponte, quod dolorem meum exulcerat.

3. Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex naturâ, nec fatalis videtur.

4. Nam utcunque in illis qui morbo finiuntur, mag∣num ex ipsâ necessitate solatium est: i iis verò qos Page  83 accersita mors aufert, hic insanabilis dolor est, quòd cre∣duntur potuisse diu vivere.

5. Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quanquam plurimas vivendi causas habentem, optimam conscienti∣am, optimam famam, maximam authoritatem; praeterea, filiam, uxorem, nepotem, sorores, interque tot pignora, veros amicos.

6. Sed tam longâ, tam iniquâ, valetudine conflicta∣batur, ut haec tanta pretia vivndi mortis rationibs vin∣cerentur.

7. Tertio & tricesimo anno (ut ipsum audibam) pe∣dum dolore correptus est.

8. Patricius hic illi: nam plerunque morbi quoque per successiones quasdam, ut alia traduntur.

9. Hunc abstinentiâ, sanctirat, qoad viriis aetas, vicit & fregit: novissimè eum senectate ingravescenem, viribus animi sustinebat; cùm quidem incredibiles crucia∣tus, & indignissima tormenta pateretur.

10. Jam enim dolor non pedibus solis, ut priùs, inside∣bat; sed omnia membra pervagabatur.

11. Veni ad eum Domitiani temporibus in suburbano jacentem.

12. Servi è cubiculo recesserunt: habebat enim hoc mo∣ris, qoties intrâsset fidelior amicus: quinetiam uxor, quanquam omnis secreti capacissima, digrediebatur.

13. Circumtulit oculos, & Cur (inquit) m putas hos tantos dolores tamdiu sustinere? ut scilicet 〈◊〉 ationi vel uno die supersim.

14. Dedisses huic animo par corpus, fecisset quod op∣tabat.

15. Affuit tamen Deus voto; cujus ille compos, ut jam securus liberque moriturus, multa illa vitae, sed minora retinacula abrupit.

16. Incrverat valetudo, quam temperantia mitigare tentavit, perseverantem constantia fugi

17. Iam dies alter, tertius, quartus abstinebat cibo: Page  85 misit ad me uxor ejus Hispulla communem amicum C. Geminium cum tristissimo nuncio, destinâsse Coraellium mori, nec aut suis aut filiae precibus flecti; solum superesse me, à quo revocari posset ad vitam.

18. Cucurri; perveneram in proximum, cùm mihi ab eâdem Hispullâ Julius Attics nunciat, nihil jam ne me quidem impetraturum; tam obstinatè magis ac magis in∣duruisse.

19. Dixerat sanè medico admonenti cibum, 〈 in non-Latin alphabet 〉; quae vox quantum admirationis in animo, tantum deside∣rii reliquit.

20. Cogito quo amico, quo viro caream.

21. Implevit quidem annum septimum & sexagesimum; quae aetas etiam robustissimis satis longa est.

22. Scio, evasit perpetuam valetudinem; scio, decessit superstitibus suis; florente Repub. quae omnibus suis cha∣rior erat, & hoc scio.

23. Ego tamen tanquam & juvenis & fortissimi morte doleo: doleo autem, licèt me imbecillum putes, meo no∣mine.

24. Amisi enim, amisi, vitae meae testem, rectorem, ma∣gistrum; in summâ, dicam, quod recenti dolore contuber∣nali meo Calvisio dixi; Vereor ne negligentiùs vivam.

25. Proinde adhibe solatia mihi: non haec, Senex erat, Infirmus erat (haec enim novi) sed nova aliqua, sed mag∣na; quae audierim nunquam, legerim nunquam.

26. Nam quae audivi, quae legi, sponte succurrunt; sed tanto dolore superantur. Vale.

13. C. Plinius Sosio Senecioni S.

1. MAgnum proventum Poetarum annus hic attulit.

2. Toto mense Aprili nullus ferè dies, quo non recitaret aliquis.

Page  873. Iuvat me quòd vigent studia, proferunt se ingenia hominum & ostentant; tametsi ad audiendum pigrè coi∣tur, plerique in stationibus sedent, tempusque audiendi fabulis cónterunt, ac subinde sibi nunciari jubent, an jam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an ex magnâ parte evolverit librum.

4. Tum demum, ac tunc quoque, lentè cunctanterque veniunt; nec tamen permanent, sed ante finem recedunt; alii dissimulanter & furtim, alii simpliciter & liberè.

5. At hercle, memoriâ parentum, Claudium Caesarem ferunt, cùm in Palatio spatiaretur, audissetque clamorem, causam requisiiste, cumque dictum esset, recitate Nonia∣num, subitum recitanti inopinatumque venisse.

6. Nunc otiosissimus quisque multò antè rogatus, & identidem admonitus, aut non venit, aut, si venit, queritur se diem, quia non perdiderit, perdidisse.

7. Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.

8. Equidem propè nemini defui: erant sane plerique amici.

9. Neque enim est ferè quisquam qui studia, ut non simul & nos amet.

10. His ex causis longiùs quàm destinaveram, tempus in urbe consumpsi.

11. Possum jam repetere secessum, & scribere aliquid; quod non recitem, ne videar, quorum recitationibus affui, non auditor fuisse, sed creditor.

12. Nam ut in caeteris rebus, ita in audiendi officio, pe∣rit gratia si reposcatur. Vale.

Page  89

14. C. Plinius Junio Maurico suo S.

1. PEtis ut fratris tui filiae prospiciam maritum; quod meritò mihi potissimum injungis.

2. Scis enim quantopere summum illum virum sus∣pexerim, dilexerimque, quibus ille adolescentiam meam exhortationibus foverit, quibus etiam laudibus ut laudan∣dus viderer effecerit.

3. Nihil est quod à te mandari mihi aut majus aut gra∣tius, nihil quod honestius à me suscipi possit, quàm ut eligam juvenem ex quâ nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.

4. Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus & quasi provisus esset Minucius Acilianus, qui me, ut juve∣nis juvenem (est enim minor pauculis annis) familiarissi∣mè diligit, reveretur ut senem: nam ita à me formari & in∣stitui cupit, ut ego à vobis solebam.

5. Patria est ei Brixia, ex illâ nostrâ Italiâ, quae mul∣tum adhuc verecundiae, frugalitatis, atque etiam rustici∣tatis antiquae retinet ac servat.

6. Pater Minucius Macrinus equestris ordinis princeps quia nihil altius voluit, allectus à Divo Vespasiano inter Praetorios, honestam quietem huic nostrae ambitioni di∣cam an dignitati, constantissimè praetulit.

7. Habet aviam maternam Serranam Proculam, è mu∣nicipio Patavino: nôsti loci mores.

8. Serrana tamen Patavinis quoque severitatis exem∣plum est.

9. Contigit & avunculus ei P. Acilius, gravitate, pru∣dentiâ, fide propè singulari.

10. In summâ, nihil erit in domo totâ quod non tibi, tanquam in tuâ placeat.

11. Aciliano verò ipsi plurimum vigoris, & indu∣striae, Page  91 quanquam in maximâ verecundiâ: Quaesturam, Tribunatum, Praeturam, honestissimè percurrit; ac jam pro se tibi necessitatem ambiend remisit.

12. Est illi facies liberalis, multo sanguine, multo ru∣bore suffusa.

13. Est ingenua totius corporis pulchritudo, & quidem Senatorius decor; quae ego nequaquam arbitror negligen∣da; debet enim hoc castitati puellrum quasi praemium dari.

14. Nescio an adjiciam, esse patri ejus amplas facultates: nam cùm imaginor vos quibus quaerimus generum, silen∣dum de facultatibus puto; qum publicos mores, atque etiam leges civitatis intueor, quae vel in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem praeter∣eundum videtur.

15 Et sanè de posteris, & his pluribus, cogitanti, hic quoque in conditionibus deligendis ponendus est calculus.

16. Tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supra{que} ista quàm res patitur sustulisse; at ego fide meâ spondeo futurum, ut omnia longè ampliora, quàm à me praedican∣tur, invenias.

17. Diligo quidem adolescentem ardentissimè, sicut meretur.

18. Sed hoc ipsum amantis est, non onerare eum lau∣dibus. Vale.

15. C. Plinius Septitio Claro suo S.

1. HEs tu! promittis ad coenam, nec venis.

2. Dicitur jus; ad assem impendium reddes, nec id mo∣dicum.

3. Paratae erant Lactucae singulae, Cochleae ternae, Ova bina, Alica cum mulso, & Nive (nam hanc quoque com∣putabis, immo hanc in primis, quae perit in ferculo olivae Baeticae) cucurbitae, bulbi, alia mille non minus lauta.

Page  934. Audisses Comaedum, vel Lectorem, vel Lyristen, vel, quae mea liberalitas, omnes.

5. At tu apud nescio quem, Ostrea, Vulvas, Echinos, Gaditana maluisti.

6. Dabis poenas, non dico quas.

7. Durè fecisti: invidisti nescio an tibi, certè mihi; sed tamen & tibi:

8. Quantum nos lusissemus, rifissemus, studuissemus?

9. Potes apparatiùs coenare apud multos, nunquam hila∣riùs, simpliciùs, incautiùs: in summâ, experire.

10. Et nisi postea te aliis potiùs excusaveris, mihi sem∣per excusa. Vale.

16. C. Plinius Euritio suo.

1. AMabam Pompoium Saturninum, hunc dico no∣strum; laudabamque ejus ingenium, etiam ante∣quam scirem, quàm varium, quàm flexibile, quàm mul∣tiplex esset: nunc verò totum me tenet, habet, possidet{que}.

2. Audivi causas agentem acriter & ardenter, nec mi∣nus politè, & ornatè, sive meditata, sive subita proferret.

3. Adsunt aptae crebraeque sententiae, gravis & decora constructio, sonantia verba & antiqua.

4. Omnia haec mirè placent, cum impetu quodam, & fulmine praevehuntur; placent, si rettractentur.

5. Senties quod ego, cùm orationes ejus in manus sump∣seris; quas facilè cuilibet veterum, quorum est aemulus, comparabis.

6. Idem tamen in historiâ tibi magis satisfaciet vel bre∣vitate, vel luce, vel suavitate, vel splendore etiam & sublimitate narrandi.

7. Nam in concionibus eadem quae in orationibus vi est; pressior tamen, & circumscriptior, & adductior.

Page  958. Praeterea facit versus, quales Catullus meus aut Cal∣vus.

9. Quantum illis leporis, dulcedinis, amaritudinis, amoris inserit?

10. San, sed datâ operâ, molliusculos, leviusculosque, duriusculos quosdam; & hoc quasi Catullus meus aut Calvus.

11. Legit mihi nuper Epistolas, quas uxoris esse dicebat: Plautum vel Terentium metro solutum legi credidi.

12. Quae sive uxoris sunt, ut affirmat; sive ipsius, ut negat; pari gloriâ dignus est: qui aut illa componat, aut uxorem, quam virginem accepit, tam doctam, politamque reddiderit.

13. Est ergo mecum per diem totum: eundem antequam scribam, eundem quum scripsi, eundem etiam quum re∣mitto, non tanquam eundem, lego:

14. Quod te quoque, ut facias, & hortor, & moneo.

15. Neque enim debet operibus ejus obesse quòd vivit.

16. An, si inter eos quos nunquam vidimus floruisset, non solùm libros ejus, verùm etiam imagines conquireremus; ejusdem nunc honor praesentis & gratia quasi satietate languescet?

17. At hoc pravum malignumque est, non admirari ho∣minem admiratione dignissimum, quia videre, alloqui, audire, complecti, nec laudare tantùm verùm etiam ama∣re contigit. Vale.

17. C. Plinius Corn. Titiano suo S.

1. ESt adhuc curae hominibus fides & officium.

2. Sunt qui defunctorum quoque amicos agunt.

3. Titinius Capito ab Imperatore nostro impetravit ut sibi liceret statuam L. Syllani in foro ponere.

4. Pulchrum, & magna laude dignum, amicitiâ princi∣pis in hoc uti, quantumque gratiâ valeas, aliorum hono∣ribus experiri.

Page  975. Est omnino Capitoni in usu, claros colere: mirum est, quâ religione, quo studio imagines Brutorum, Cassi∣orum, Catonum domi, ubi potest, habeat.

6. Idem clarissimi cujusque vitam egregiis carminibus exornat.

7. Scias ipsum plurimis virtutibus abundare, qui alienas sic amet.

8. Redditus est L. Silano debitus honor, cujus immor∣talitati Capito prospexit pariter, ac suae.

9 Neque enim magis decorum & insigne est, statuam in foro populi Romani habere, quàm ponere. Vale.

18. C. Plinius Tranquillo suo S.

1. SCribis te, perterritum somnio, vereri ne quid adver∣si in actione patiaris.

2. Rogas, ut dilationem petam, & pauculos dies; certè proximum excusem, difficile est, sed experiar,

〈 in non-Latin alphabet 〉.

3. Refert tamen, eventura soleas, an contraria somniare.

4. Mihi reputanti somnium meum, istud quod times tu, egregiam actionem portendere videtur.

5. Susceperam causam Julii Pastoris, cùm mihi quies∣ceni visa est socrus mea advoluta genibus, ne agerem, ob∣secrare.

6. Et eram acturus adolescentulus adhuc: eram in qua∣druplici judicio: eram contra potentissimos civitatis, at{que} etiam Caesaris amicos: quae singula excutere mentem mi∣hi post tam triste somnium poterant.

7. Egi tamen 〈 in non-Latin alphabet 〉 illud,

〈 in non-Latin alphabet 〉.

8. Nam mihi patria, etsi quid charius patria, fides vi∣debatur.

9. Prospere cessit: atque ideò illa actio mihi aures ho∣minum, illa januam famae patefecit.

10. Proinde dispice, an tu quoque sub hoc exemplo som∣nium Page  99 istud in bonum vertas: aut si tutius putas illud cau∣tissimi cujusque praeceptum, Quod dubitas ne feceris, id ipsum rescribe.

11. Ego aliquam stropham inveniam, agamque causam tuam, ut ipsam agere, cùm voles, possis.

12. Et enim sanè alia ratio tua, alia mea fuit.

13. Nam judicium Centumvirale differri nullo modo, istud aegrè quidem, sed tamen potest. Vale.

19. C. Plinius Romano Firmo suo, S.

1. MUniceps tu meus, & condisipulus, & ab ineunte aetate contubernalis: pater tuus, & matri, & avun∣culo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris: magnae & graves causae, cur suscipere & augere dignitatem tuam debeam.

2. Esse autem tibi centum millium censum, satis indi∣cat, quòd apud nos decurio es.

3. Igitur ut te non decurio ne solùm, verm etiam equite Romano perfruamur, offero tibi ad implendas equestres facultates CCC. millia nummûm.

4. Te memorem hujus muneris amicitiae nostrae diu∣turnitas spondet.

5. Ego ne illud quidem admoneo, quòd admonere de∣berem, nisi te scirem sponte facturum, ut dignitate à me datâ, quàm modestissimè, ut à me datâ, utare.

6. Nam solicitius custodiendus est honor, in quo etiam beneficium amici tuendum est. Vale.

20. C. Plinius Corn. Tacito suo, S.

1. FRequens mihi disputatio est cum quodam docto ho∣mine, & perito, cui nihil aequè in causis agendis, ut brevitas placet; quam ego custodiendam esse confiteor, si causa permittat, alioqui praevaricatio est transire dicen∣da; praevaricatio etiam, cursim & breviter attingere, quae sint inculcanda, infigenda, repetenda: nam plerisque lon∣giore tractu vis quaedam & pondus accdit.

Page  1012. Utque corpori ferrum, sic oratio animo non ictu m gis quàm moâ imprimitur.

3 Hic ille mecum auctoritatibus agit, ac mihi x Graecis orationes Lysiae ostentat, ex nostris, Gracchorum Catonisque, quorum sanè plurimae sunt circumcisae & beves.

4. Ego Lysiae Demosthenem, Aeschinem, Hyperidem multosque praeterea Gracchis, & Catoni, Pollionem Caesarem, Caelium, & imprimis Marcum Tullium oppo∣no, cujus oratio optima fertur esse, quae maxima.

5. Et hercule, ut aliae bonae res, ita bonus liber quisque melior est, qo major.

6. Vides ut statuas, signa, picturas, hominum denique, multorumqe animalium formas, arborum etiam, si modò sint decorae, nihil magis quàm amplitudo commendat.

7. Idem etiam orationibus accidit: qin etiam volumi∣nibus ipsis auctoritatem quandam & pulchritudinem ad∣jicit magnitudo.

8. Haec ille, multaque alia, quae à me in eandem sen∣tentiam solent dici, ut est in disputando incomprehensibilis & lubricus, ita eludit, ut contendat hos ipsos, quorum ora∣tionibus nitar, pauciora dixisse, quàm ediderint.

9. Ego contrà puto.

10. Testes sunt multae multorum orationes, & Cicero∣nis pro Murena, pro Vareno; in quibus brevis & nuda quasi subscriptio quorundam criminum solis titulis indicatur.

11. Ex his apparet, illum permulta dixisse, cùm ederet, omisisse.

12. Idem pro Cluentio ait se totam causam veteri insti∣tuto solum perorasse, & pro Cornelio qatriduo egisse; ne dubitare possimus, quae per plures dies, ut necesse e∣rat, latius dixerit, postea recisa, ac purgata, in unum li∣brum, grandem quidem, unum tamen, coarctasse.

13. At aliud est actio bona, aliud oratio.

13. Scio nonnullis ita videri, sed ego (forsitan fallor) persuasum habeo, posse fieri, ut sit actio bona, quae non sit bona oratio: non posse non bonam actionem esse, quae sit bona oratio.

Page  10315. Est enim oratio actionis exemplar, & quasi 〈 in non-Latin alphabet 〉.

16. Ideo in optimâ quâque mille extemporales figuras invenimus; in his etiam, quas tantùm editas scimus, ut in Verrem, Artificem, quemnam? rectè admones. Polycle∣tum esse dicebant.

17. Sequitur ergo, ut actio sit absolutissima, quae maxi∣mè orationis similitudinem expresserit, si modò justum & debitum tempus accipiat, quod si negetur, nulla orationis, maxima judicis culpa est.

18. Ad sunt huic opinioni meae leges, quae longissima tempora largiuntur, nec brevitatem dicentibus, sed copi∣am, hoc est, diligentiam, suadent: quam praestare in an∣gustissimis causis non potest brevitas.

19. Adjiciam quod me docuit usus, magister, egregius; frequenter egi, frequenter judicavi, frequenter in consilio fui; aiud alios movet; ac plerunque parvae res maximas trahunt; varia sunt hominum judicia, variae voluntates; inde qui eandem causam simul audierunt, saepe diversum, interdum idem, sed ex diversis animi motibus sentiunt.

20. Praeterea suae quisque inventioni favet, & quasi fortis∣simum complectitur, quum ab alio dictum est, quod ipse praevidit.

21. Omnibus ergo tandum est aliquid, quod teneant, quod agnoscant.

22. Dixit aliquando mihi Regulus, quum simul adesse∣mus: Tu omnia, quae sunt in causâ putas exequenda; ego jugulum statim video, hunc premo; premit sanè quod eli∣git, sed in eligendo frequenter errat.

23. Respondi, posse fieri, ut genu esset aut tibia, aut talus, ubi ille jugulum putaret.

24. At ego (inquam) qui jugulum perspicere non pos∣sum, omnia pertento, omnia experior, 〈 in non-Latin alphabet 〉 denique 〈 in non-Latin alphabet 〉.

25. Utque in agriculturâ, non vineas tantùm, verùm etiam arbusta; non arbusta tantùm, verùm etiam campos curo, & exerceo: atque in ipsis campis non far, aut siligi∣nem Page  105 solam, sed ordeum, fabam, ceteraque legumina se∣ro: sic in actione plura quasi semina latiùs spargo, ut qae provenerint, colligam

26. Neque enim minus imperspicua, incerta, fallacia{que} sunt judicum ingenia, quàm tempestatum, terrarumque

27. Nec me praeterit summum oratorem Periclem sic à comico Eupolide laudari.

28.

〈 in non-Latin alphabet 〉
〈 in non-Latin alphabet 〉.
〈 in non-Latin alphabet 〉,
〈 in non-Latin alphabet 〉.

29. Verùm huic ipsi Pericli nec illa 〈 in non-Latin alphabet 〉, nec illud 〈 in non-Latin alphabet 〉 brevitate vel velocitate, vel utrâ que (differunt enim) sine facultate summâ contigisset.

30 Nam delectare, persuadere, copiam dicendi spaci∣umque desiderant; relinquere verò aculeum in audienti∣um animis is demum potest, qui non pungit, sed infigit.

31. Adde, quae de eodem Pericle comicus alter,

〈 in non-Latin alphabet 〉.

32. Non enim amputata oratio & abscissa, sed latà & magnifica, & excelsa tonat, fulgurat, omnia denique per∣turbat ac miscet.

33. Optimus tamen modus est, quis negat? sed non minus non servat modum, qui infra rem, quàm qui supra: qui adstrictiùs, quàm qui effusiùs dicit.

34. Itaque audis frequenter, ut illud immodice & re∣dundanter, ita hoc jejunè & infirmè: alius excessisse ma∣teriam, alius dicitur non implesse; aequè uteque, sed ille imbecillitate, hic viribus peccat; quod certè etsi non li∣matioris, majoris tamen ingenii judicium est.

35. Nec verò cùm haec dico, illum Homericum 〈 in non-Latin alphabet 〉 probo, sed hunc,

〈 in non-Latin alphabet 〉;
non quia non & ille mihi validissimè placeat, 〈 in non-Latin alphabet 〉.

36. Si tamen detur electio, illam orationem ••milem Page  107 nivibus hybernis, id est, crebram, assiduam & largam, postremò divinam & caelestem volo.

37. At est gratior multis actio brevis.

38. Est quidem, sed inertibus, quorum delicias desidi∣amque, quasi judicium respicere, ridiculum est.

39. Nam si hos tu in consilio habeas, non solm satius est breviter, sed omnino non dicere.

40. Haec est adhuc sententia mea, quam mutabo, si dissenseris tu; sed planè cur dissentias, explices, rogo.

41. Quamvis enim cedere autoritati tuae debeam, re∣ctiùs tamen arbitror in tantâ re, ratione, quàm autoritate superari.

42. Proinde si non errare videor, id ipsum quàm voles brevi epistolâ, sed tamen scribe; confirmabis enim judi∣cium meum; si verò errare, longissimam para.

43. Non corupi 〈◊〉, qi tibi si mihi accederes, brevis epistolae necessitatem; si dissentires, longissimae, imposui. Vale.

21. C. Plinius Paterno suo S.

1. UT animi tui judicio, sic oculorum plurimum tribuo: on quia multum, ne tibi placeas, sed quia tantum quancum ego sapis; quanquam hoc quoque multum est.

2. Omissis jocis, credo decentes esse servos qui sunt empti mihi ex consilio tuo; superest ut frugi sint: quod de venalibus, meliùs auribus, quàm oculis judicatur. Vale.

22. C. Plinius Catilio Severo suo S.

1. DIu jam in urbe haereo, & quidem attonitus.

2. Perturbat me longa & pertinax valetudo Titi Ari∣stonis, quem singulariter & miror & diligo: nihil enim est illo gravius, sanctius, doctius: ut mihi non unus homo, sed literae ipsae, omnesque bonae artes in uno homine sum∣mum periculum adire videantur.

3. Quàm peritus ille & privati juris & publici? quan∣tum Page  109 antiquitatis tenet? nihil est, quod discere velis, quod ille docere non possit: mihi certè quoties aliquid abditum quaero, ille thesaurus est.

4. Jam quanta sermonibus ejus fides, quanta authoritas, quàm pressa & decoa cunctatio? quid est quod non sta∣tim sciat? & tamen plerunque haesitat, dubitat diversitate rationum; quas acri magnoque judicio ab origine causis{que} primis repetit, discernit, expendit.

5. Ad hoc quàm parcus in victu? quàm modicus in cul∣tu?

6. Soleo ipsum cubiculum ejus ipsumque lectum, ut imaginem quandam priscae frugalitatis aspicere.

7. Ornat haec magnitudo animi, quae nihil ad ostenta∣tionem, omnia ad conscientiam refert: recteqe facti, non ex populi sermone mercedem, sed ex facto petit.

8. In summâ, non facilè quis quenquam ex istis qui sapientiae studium habitu corporis praeferunt, huic viro comparârit.

9. Non quidem gymnasium sectatur, aut porticus, aut disputationibus longis aliorum ocium suumque delectat; sed in togâ, negotiis{que} versatur, multos advocatione, plu∣res consilio juvat.

10. Nemini tamen istorum castitate, pietate, justitiâ, fortitudine primo loco cesserit.

11. Mirareris, si interesses, quâ patientiâ hanc ipsam valetudinem toleret, ut dolori resistat, ut sitim differat, ut incredibilem febrium ardorem immotus opertusque transmittat.

12. Nuper me paucosque mecum, quos maximè diligit, advocavit, rogavitque, ut medicos consuleremus de sum∣mâ valetudinis, ut, si esset superabilis, sponte exiret è vitâ, sin tantùm difficilis, & longa, resisteret, maneret{que}.

13. Dandum enim precibus uxoris, dandum filiae la∣chrymis, dandum etiam nobis amicis, ne spes nostras, si modo non essent inanes, voluntariâ morte descreret.

Page  11114. Id ego arduum imprimis, & praecipuâ laude dignum puto.

15. Nam impetu quodam, & instinctu procurrere ad mortem, commune cum multis; deliberare verò, & causas ejus expendere, utque suaserit ratio, vitae mortisque con∣silium suscipere, vel ponere, ingentis est animi.

16. Et medici quidem secunda nobis pollicentur: su∣perest, ut promissis Deus adnuat, tandemque me hac so∣licitudine exolvat; quâ liberatus Laurentinum meum, hoc est, libellos, & pugillares, studiosumque otium re∣petam.

17. Nunc enim nihil legere, nihil scribere, aut assi∣denti vacat, aut anxio libet.

18. Habes, quid timeam, quid optem, quid etiam in posterum destinem.

19. Tu quid egeris, quid agas, quid velis agere, invi∣cem nobis, sed laetioribus epistolis, scribe.

20. Erit confusioni meae non mediocre solatium, si tu nihil quereris. Vale.

33. C. Plinius Pompeio Falconi suo S.

1. COnsulis an existimem te in Tribunatu causas agere decere.

2. Plurimum refert, quid esse Tribunatum putes; ina∣nem bram, & sine honore nomen, an potestatem sacro∣sanctam, & quàm in ordinem cogi ut à nullo, ita ne à se deceat.

3. Ipse cùm Tribunus essem, erraverim fortasse, qui me esse aliquid putavi, sed tanquam essem, abstinui causis agendis: primùm, quòd deforme arbitrabar, cui assurgere, cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedenti∣bus stare; & qui jubere posset tacere quemcunque, huic silentium clepsydrâ indici; & quem interfari nefas esset, hunc etiam convitia audire; & si inulta pateretur, iner∣tem; Page  113 si ulcisceretur, insolentem videre.

4. Erat hic quoque aestus ante oculos, si forte me ap∣pellâsset, vel ille cui adessem, vel ille quem contra inter∣cederem, auxilium ferrem, an quiescerem, sileremque, & quasi ejurato magistratu privatum ipse me facerem.

5. His ràtionibus motus, malui me tribunum omnibus exhibere, quàm paucis advocatum.

6. Sed tu (iterum dicam) plurimum interest, quid esse tribunatum putes; quam personam tibi imponas, quae sapi∣enti viro ita aptanda est, ut perferatur.

24. C. Plinius Bebio Hispano suo S.

1. TRanquillus, contubernalis meus, vult emere agel∣lum, quem venditare amicus tuus dicitur.

2. Rogo cures, quanti aequum est, emat: ita enim de∣lectabit emisse.

3. Nam mala emptio semper ingrata est, eò maximè quòd exprobrare stultitiam domino videtur.

4. In hoc autem agello (si modo arriserit pretium) Tranquilli mei stomachum multa solicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui advocet magis quàm distringat.

5. Scholasticis porrò studiosis, ut hic est, sufficit abun∣dè tantum soli, ut relevare caput, reficere oculos, reptare per limitem, unamque semitam terere, omnesque viticulas suas nôsse, & numerare arbusculas possint.

6▪ ec tibi exposui, quò magis scires, quantum ille esset mihi, quantum ego tibi debiturus, si praediolum istud quod commendatur his dotibus, salubriter emerit, ut poe∣nitentiae locum non relinquat. Vale.