Page 577
QUARTI DIEI COLLOQUIUM.
Non facile dixerim an reditus tuus ad instituta colloquia, reipsa tardior extiterit: an vero propter desiderium audiendi meditationes Sal∣viati de tam curiosa materia, talis mihi visus fue∣rit. Per horam integram è fenestra prospectavi, num cubi cymbula quam advehendi tui causa misi, compareat.
Credo sanè, potius imagione tua, quàm tarditate nostra tempus redditum fuisse lon∣gius, quod ne producatur ulterius, bene fecerimus, si sine interpositis aliis sermonibus, ad rem statim ipsam veniamus, & ostendamus, Naturam permi∣sisse sive in rei veritate hoc ita sit, sive illa quasi per jocum opinatricibus nostris imaginationibus impo∣nere voluerit) permisisse inquam, ut motus illi, qui omni alia de causa potius, quàm ut maris fluxum refluxumque producerent, jampridem terrae fue∣ruut attributi, nunc tamen inveniantur exactè adeo atque praecisè in id servire, ut aestus causam inde pe∣tamus: & vicissim eundem fluxum ac refluxum ad confirmandam terrae mobilitatem praestò adesse; cu∣jus mobilitatis indicia desumpta fuerunt hactenus