Page 128
L. A Renunciation of the Pope's Supremacy; signed by the Heads of six Religious Houses.
QUum ea sit non solum Christianae Religionis & pietatis ratio, sed nostrae etiam obedientiae regula, ut Domino nostro Henrico ejus nominis pro Dominio Regio Octavo, cui uni & soli post Christum Iesum Salvatorem nostrum debentur omnia, non modo omnimodam in Christo, & eandem sinceram perpetuam{que} animi devotionem, fidem, observan∣tiam, honorem, cultum, reverentiam praestemus, sed etiam de eadem fide & observantia nostra rationem quotiescun{que} postulabitur reddamus, & palam omnibus si res poscat libentissime testemur: Norint universi ad quos praesens scriptum pervenit, quod nos Priores & Conventus fratrum, viz. praedicatoris Langley Regis ordinis Sancti Dominici Minorum de Ails∣bury, Ordinis Sancti Francisci praedicatorum Dunstopliae, Ordinis ante∣dicti Minorum de Bedford, Ordinis Sancti Francisci Fratrum Carmelita∣rum de Hechyng, Ordinis Beatae Mariae Minorum de Morea, Ordinis Sancti Francisci, uno ore & voce, atque unanimi omnium & singulorum consensu & assensu, hoc scripto nostro sub sigillis nostris communibus, & in domibus nostris capitularibus dato, pro nobis & successoribus nostris omnibus singulis, in perpetuum profitemur, testamur & fideliter promit∣timus & spondemus, nos dictos Priores & Conventus & Successores no∣stros, omnes & singulos, integram, inviolatam, sinceram perpetuam{que} fidem, observantiam & obedientiam semper praestituros erga Dominum Regem nostrum Henricum Octavum, & erga Serenissimam Reginam Annam Uxorem ejusdem, & erga castum Sanctum{que} Matrimonium nu∣per non solum inter eosdem juste & legitime contractum, ratum & con∣summatum, sed etiam tam in duabus Convocationibus Cleri, quam in Parliamento Dominorum Spiritualium & Temporalium at{que} Communi∣um in eodem Parliamento Congregatorum & praesentum determinatum, & per Thomam Cantuarien. Episcopum solenniter confirmatum, & erga quamcun{que} aliam ejusdem Henrici Regis nostri Uxorem, post mortem praedictae Annae nunc Uxoris suae legitimae ducendam, & erga sobolem dicti Domini Regis Henrici ex praedicta Anna legitime tam progenitam quam progignendam, & erga sobolem dicti Domini Regis ex alia qua∣cun{que} legitima Uxore post mortem ejusdem Annae legitime progignen∣dam, & quod eadem populo notificabimus, praedicabimus & suadebimus, ubicun{que} dabitur locus & occasio. Item, quod confirmatum ratum{que} ha∣bemus semper{que} perpetuo habituri sumus, quod praedictus Rex noster Henricus est Caput Ecclesiae Anglicanae. Item, quod Episcopus Roma∣nus, qui in suis Bullis Papae nomen usurpat & summi Pontificis Prin∣cipatum sibi arrogat, nihilo majoris ne{que} Auctoritatis aut jurisdictionis habendus sit, quam caeteri quivis Episcopi in Anglia alibi in sua cujus{que} Diocese. Item, quod soli dicto Domino Regi & Successoribus suis ad∣haerebimus, at{que} ejus & Proclamationes, insuper omnes Angliae leges at∣que etiam Statuta omnia, in Parliamento & per Parliamentum decreta, confirmata, stabilita & ratificata, perpetuo manutenebimus, Episcopi Romani legibus, decretis & Canonibus, si qui contra legem Divinam & Sacram Scripturam esse invenientur, in perpetuum renunciantes. Item, quod nullus nostrum omnium in ulla vel privata vel publica concione