positiuè, sicut est in lapide, & homine dormiente; & sic non sequitur, non vult hoc, ergo [unspec A] hoc non fit, sicut non sequitur de homine qui potest impedire aliquod factibile, vel etiam pro∣mouere, non vult hoc, purè negatiuè loquendo, ergo hoc non fit, nec sinit hoc esse; imò potest fieri ab alio, licet ipse non velit, dum tamen actualiter positiuè non nolit, quia tunc non impediet alium facientem. Item sicut per hoc, quod dicit, quam facile est ipsum quod vult facere, intelligit aliquem actum; sic videtur, quod per hoc quod dicit, tam facile est ipsum quod non vult esse non sinere, intelligat aliquem actum aequè facilem, & aequaliter efficacem, nolle videlicet positiuè. Constat insuper quod ille sinit atque permittit, qui posset prohibere nec facit; quare & ille non sinit, qui potest prohibere & facit. Cùm ergo dicit Augustinus, Quàm facile est Deo quod non vult esse non sinere, per non sinere, intelligit prohibere, quod aliquem actum inportat; sed quem actum nisi nolle positiuè, quod per 10am. tam efficax est ad impediendum seu prohibendum, sicut velle ad faciendum quodcunque? Quod etiam in modo loquendi Augustini, non vult, importet aliquem actum positiuum contrarium volutio∣ni, [unspec B] patet per eum infra, eodem, 80. sic dicentem; Quantum ad Angelicam & humanam crea∣turam peccantes attinet, quod Deus noluit, fecerunt; quantum verò ad omnipotentiam Dei nullo modo id efficere valuerunt. Si tamen hoc verbum, Noluit, solam negationem impor∣taret, videtur quod Angelus & homo potuit facere quod Deus noluit, nec hoc eius omnipo∣tentiae in aliquo derogaret. Item 1. cap. 80. infra, sic dicit, Miro & ineffabili modo non fit prae∣ter voluntatem Dei, quod etiam contra voluntatem eius fit, quia non fieret, si non sineret; nec vtique nolens sinit, sed volens; nec sineret bonis fieri malè, nisi omnipotens, & de malo facere posset bene. Idem 22. de Ciuit. Dei 4. Multa fiunt à malis contra voluntatē Dei: sed tantae est ille sapientiae, tantae{que} virtutis, vt in eos exitus siue fines, quos bonos & iustos ipse praesciuit, tendant omnia, quae voluntati eius videntur aduersa. Item 26. contra Faustum, illud sane sci∣mus factum quod Dei voluntas habet; quod autem Dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse: Ergo Deus nedum permittit, sed actualiter vult fieri omne factum. Idem [unspec C] super illud Psal. 61. Semel locutus est Deus, Deus suo consilio permisit filium suum occidi ab iniustis; Et infra, eodem, Deus non permisisset, nisi iustum esset; Iudicio permittit; mensura, nu∣mero, & pondere permittit. Permissio ergo Dei habet secum consilium, iudicium, mensuram, numerum & pondus, ergo & actum aliquem voluntatis. Idem de bono perseuerantiae 56. alle∣gat S. Gregorium sic dicentem; Vnius diuinitatis quaeso vos confitemini trinitatem; si verò ali∣ter vultis, dicite vnius essentiae; & Deus vocem dari vobis à Sancto Spiritu deprecabitur, id est, rogabitur Deus, vt permittat vobis dari vocem, qua quod creditis, confiteri possitis. Illa tamen vox permissa vobis dari esset veraciter & propriè donum Dei: Ad hoc enim adducit ibi Gre∣gorium, vt testetur, credere in Deum, &, quod credimus, confiteri, do nū Dei esse. Item B. Greg. 6. Moral. 11. super illud Iob 5. Qui comprehendit sapientes in astutia eorum, &c. ita dicit: Se∣pè enim nōnulli humana sapientia inflati, dum desiderijs suis diuina iudicia contraire conspi∣ciunt, astutis eius reluctari machinationibus conantur, & quo ad votum suum vim supernae [unspec D] dispensationis intorqueant, callidis cogitationibus insistunt, subtiliora consilia exquirunt; sed inde voluntatem Dei peragunt, vnde hanc immutare contendunt, at{que} omnipotentis Dei con∣silio dum resistere nituntur, obsequuntur, quia sepè & hoc eius dispositioni aptè militat, quod ei per humanum studium friuolè resultat. Sapientes ergo Dominus in ipsa eorum astutia com∣prehendit, quando eius consilijs humana facta etiam tunc congruè seruiunt, cùm resistunt. Et infra 12. Iustus nam{que} & misericors mortaliū acta disponens, alia concedit propitius, alia per∣mittit iratus, at{que} ea quae permittit, sic tolerat, vt haec in sui consilij vsum conuertat. Vnde mi∣ro modo fit, vt & quod sine voluntate Dei agitur, voluntati Dei contrarium non sit; quia dum in bonum vsum mala facta vertuntur, eius consilio militant etiam quae eius consilio re∣pugnant. Hinc enim per Psalmistam dicitur, Magna opera Domini exquisita in omnes voluntates eius. Sic quippe eius opera magna sunt, vt per omne, quod ab hominibus agitur, eius voluntas exquiratur. Hinc rursum dicit, Omnia quaecunque voluit, Do∣minus [unspec E] fecit, in Coelo & in terra. Hinc Salomon ait: Non est sapientia, non est pruden∣tia, non est consilium contra Dominum. Restat ergo, vt in cunctis quae agimus, vim super∣nae voluntatis inquiramus, cui videlicet cognitae debet nostra actio deuotè famulari, & quasi ducem sui itineris persequi, ne ei etiam nolens seruiat, si hanc superbiens declinat. Vi∣tari enim vis superni consilij nequaquam potest, sed magna sibi virtute hanc temperat, qui se sub eius nutibus refraenat, eiusque sibi pondera leuigat, qui hanc subiecto cordis humero volens portat. Ex quibus ostenditur evidenter, quod respectu cuiuscunque est diuina permis∣sio, est & diuina volutio actualis, quod & plenè testatur eius Autoritas 2. Moral. 11. capitulo proximo recitata. Sed contra istud militare videntur multa dicta Sanctorum, distinguentium