Dominus in manu eius, id est, Nabuchodonosor, Iaochin Regem Iudae &c. Glossa, cuius, [unspec A] scilicet Domini, voluntate factum est, non viribus hostium. Item Ierem. 31. Qui dispersit Israel, congregabit eum, Glossa, Non ergo potentiae hostium, sed Domini voluntas. Et su∣pra 10. Scio Domine inquit Propheta, quòd non est hominis via eius, nec viri est vt ambulet; & dirigat gressus suos; vbi Glossa, Erubescant, qui aiunt vnumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via eius &c. Vndè Dauid, à Domino gressus hominis derigetur. Nec potest quis exponere istam autoritatem de hominis bonis vijs, & gressibus bonis tantum, propter Dei gratiam necessario requisitam, quae non est totaliter in hominis potestate, quia Ieremias loquitur ibi ad literam de via hominis Babylonij, scilicet Nabucodonosor regis Ba∣bylonis, sicut infra multoties exprimit nomen eius venturi, tanquam flagellum & malleus irae Dei, vt in poenam peccati vastaret Iudaeam, sicut litera praecedens & sequens ostendit. Dicit enim vox auditionis, Glossa, Babylonij ven••entis, Ecce venit, & commotio magna de terra A∣quilonis, vt ponat Ciuitates Iuda in solitudinem, & habitaculum Draconum. Babylon nam{que} [unspec B] fuit ex parte Aquilonis respectu Iudaeae, dicente Hieronymo super illud Dan. 11. Contere∣tur regnum eius, & diuidetur in quatuor ventos Coeli, quòd Aegyptus est ad Meridiem, Ma∣cedonia ad Occidentem, Siria & Babylonia ad Septentrionem, & Asia ad Orientem re∣spectu Iudaeae. Quare & Ierem. Dominus ad Ieremiam sic dixit, Ab Aquilone pandetur omne malum super omnes habitatores terrae: Glossa, Iudaeae: Quia ecce ego conuocabo omnes con∣gregationes regnorum Aquilonis, Glossa, Regi Babylonis subiectas, Et venient & ponent v∣nusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, & super omnes muros eius in circui∣tu, & super vniuersas vrbes Iuda, & loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me, & libauerunt Dijs alienis. Quapropter & infra 27. Dominus vocat Na∣buchodonosor seruum suum, Nunc, inquiens, ego dedi omnes terras istas in manu Nabu∣chodonosor Regis Babylonis serui mei. Et sequitur Ierem. 10. immediate post literam su∣perius recitatam, Scio Domine, quòd non est hominis via eius, Glossa, hominis Babylonij, [unspec C] sed nostri meriti & tuae indignationis. Et sequitur, nec viri est vt ambulet & dirigat gressus suos, Corripe me, Domine, veruntamen in iudicio, & non in furore tuo, nè fortè ad nihilum redigas me. Iste tamen homo Babylonis hoc non fecit ex charitate, sed ex crudelitate, nec zelo iustitiae aut obedientiae voluntati diuinae, sed magis superbiae, & libidinis dominandi. Quare non meruit, sed peccauit, sicut & fuit de Senacherib Rege Assur, vt superius est osten∣sum. Hoc enim patet expressè Ierem. 25. Vbi Dominus, Pro eo, inquit, quòd non audistis verba mea, ecce ego mittam & assumam vniuersas congregationes Aquilonis, & Nabucho∣donosor seruum meum Regem Babylonis, & adducam eos super terram istam, & super ha∣bitatores eius, & interficiam eos & caetera cuncta mala. Et sequitur consequenter, & seruient Regi, seu Regibus Babylonis, 70 annis; Cumque impleti fuerint anni 70. visitabo super Re∣gem Babylonis, & super gentem illam, iniquitatem eorum, & super terram Chaldaeorum, & ponam illam in solitudines sempiternas. Quod & infra 50. habetur expressius, vbi & pec∣catum [unspec D] eius & poena clarius exprimuntur: Recedite, inquit, de medio Babylonis, & de terra Chaldaeorum egredimini, quoniam eccè ego suscito, & adducam in Babylonem, congregati∣onem gentium magnarum, & praeparabuntur aduersus eam, & in die capietur, & erit Chal∣daea in praedam; omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus, quoniam exultatis & mag∣na loquimini diripientes haereditatē meam. Confusa est mater vestra nimis & adaequata pulueri quae genuit vos. Eccè erit nouissima in gentibus, & deserta in via & arens, ab ira Domini, non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem. Properamini contra Babylonem, per circui∣tum debellate eam, quia Domino peccauit? Ceciderunt fundamenta eius, & destructi sunt mu∣ri eius, quoniam vltio Domini est, vltionem accipite de ea. Sicut fecit facite ei, dispergite satorem de Babylone, & tenentem falcem à facie gladij columbae. Glossa, Nabuchodono∣sor columbam vocat, non per simplicitatem, sed pro stultitia superb••ae. Et sequitur in Pro∣pheta, Grex dispersus Israel, Leones ciecerunt eum; Primus comedit eum Rex Assur, iste [unspec E] nouissimus exossauit eum, Nabuchodonosor Rex Babylonis. Propterea haec dicit Dominus, Eccè ego visitabo Regem Babylonis, & terram eius, sicut visitaui Regem Assur; Et sequitur modus visitationis, dissipa & interfice, vox belli in terra, & commotio magna; quomodò con∣fractus est & contritus malleus vniuersae terrae? quomodò versa est Babylon in desertum? Et sequitur, Eccè ego ad te, superbe, Dicit Dominus, quia veniet tempus visitationis tuae, & cadet superbus, & caetera non pauca similia post & ante. Hoc etiam totum planè testatur onus Babylonis non leue Es. 13. Prophetatum. Item Ierem. 47. dicitur ipsi Nabuchodonosor sub nomine mucronis in persona afflictorum. O mucro Domini, vsque quò non quiesces in∣gredere in vaginam tuam, refrigereris & sile, & respondet Propheta pro eo, Quomodò qui∣escet