Page 31
CAP. V. Papistarum Argumenta à Canonibus Apostolorum, & Decretalibus Epistolis deprompta; quod volunt non efficiunt.
- Nam
- Canones Apostolorum non
- sunt permagnae authoritatis apud Ad∣uersarios ipsos. 1
- probant tres esse simpliciter necessaries. 2
- Epistolae de∣cretales
- Anacleti & Aniceti
- pro supposititijs agnoscuntur. 3
- si verae, non tamen euin∣cunt. Hîc perpen∣ditur
- Iacobi ordi∣natio. 4
- papistarum illatio. 5
- Damasi, ordinem Episcopalem ab vno collatum irritum reddunt,
- non quoad Sacra∣menti veritatē, 6
- sed quoad officij executionem. 6
- Anacleti & Aniceti
- Canones Apostolorum non
EGo sententiam tuam varijs refellam Argu∣mentis; quorum primum ab Apostolorum Canonibus deducetur, quos (vt rectè a 1.1 Binni∣us) authoritate Apostolorum conditos, eorumque traditione nobis traditos, Clemens Romanus, Sancti Petri discipulus Graecè conscripsit.
Horum multi pietatem & anti∣quitatem redolent. Caeterùm si vniuersi di∣cantur Apostolici, quasi Apostolorum authoritate conditi, Eccle∣sia Romana meritò reprehenditur: Siquidem Canon 84. tertium Machabaeorum librum, duas Clementis Epistolas, & octo Consti∣tutionum libros eiusdem Authoris, in canonicis Scripturis nu∣merat; quae tamen omnia Ecclesia Romana reijcit. Rursus idem Canon Ecclesiastici & Sapientiae libros, aliosque in Canone non re∣censet, quos Ecclesia vestra vt Canonicos amplectitur.
Probabile videtur (inquit b 1.2 Bellarminus) Canonem illum non esse Clementis. Eundem{que} c 1.3 spurium appellat Baronius; d 1.4 Bin∣nius Apocryphum, ac surreptitium.