Vindiciæ Ecclesiæ Anglicanæ; siue De legitimo eiusdem ministerio id est, de episcoporum successione, consecratione, electione & confirmatione; item, de presbyterorum, & diaconorum ordinatione, libri V. In quibus Ecclesia Anglicana à Bellarmini, Sanderi, Bristoi, Hardingi, Alani, Stapletoni, Parsonij, Kellisoni, Eudæmonis, Becani, aliorúmque romanistarum calumnijs, & contumelijs vindicatur. Editio secunda, priori Anglicanâ longè auctior, & emendatior. Cui inter alia accesserunt ad Fitzherberti presbyteri, Fitz-Simonis Iesuitæ, D. Kellisoni, Champnæi Sorbonistæ, Fluddi, & nescio cujus anonymi exceptiones suis quæque locis intertextæ responsiones. Opus ex idiomate Anglicano traductum, & locupletatum ab ipso authore Franc. Masono, in S. Theologia Bacchal. Archidiacono Norfolc. et socio Colleg. Mertonensis apud Oxonienses.
Mason, Francis, 1566?-1621., Brent, Nathaniel, Sir, 1573?-1652.
Page  1

DE MINISTERIO ANGLICANO LIBER PRIMVS.

    Interlocutores:
  • PHILODOXVS, Sacerdos pontificius.
  • ORTHODOXVS Ecclesiae Anglica∣nae Minister.

CHAP. I. Proaemium, in quo Iesuitarum, & Sacerdotum Pontifici∣orum in lucrandis Proselytis ingenium depingitur. Quod ingens opus duplici ratione moliuntur.

  • Nempe
    • Laudando
      • Romae
        • Splendorem, & magnificentim. 1
        • Fidem, ac religionem. 2
      • Romani Pontificis
        • In Angles amorem. 3
        • Collegi Anglo-Romanae. 4
    • Vituperando Anglorum
      • Academias. 5
      • Ecclesiam, ac Religionem. 6
      • Ministerium. 7
PHIL.

FAllor? An Orthodoxum, antiqua mihi necessi∣tudine coniunctum, videre videor? Salue, mi Orthodoxe; omnes te salutant Gratiae, tuoque in Galliam aduentui congratulan∣tur: Nobis enim aliquid affulget spei, te, quorundam amicorum tuorum exemplo, per iuga Alpina Romam contendere.

OTH.

Roman, mi Philodoxe? Hui, quid Romae faciam? Mentiri nescio.

PHIL.

O lepidum caput! Sed, vt missis facetijs rem seriò tran∣sigamus, multa sunt quae te Romam, idque meritò, possint allicere. Page  2 Nam-qui Romam vidit, omnia vidit, nihil est vspiam terrarum quod vitra desideret; Romam qui non vidit, licèt reliqua vniuersa oculis perlustrauerit, tamen, si rectè ratiocinamur, nihil penitus vidisse dicendus est. Roma Regina & domina vrbium, Naturae Paradisus, totiusque terrarum Orbis compendium, & Epitome; in quà omnia admiranda, viuis depicta coloribus, egregia pul∣chritudine resplendent. Priscis olim seculis septem ferebantur mundi miracula; Templum Dianae, Mausoli Regis Sepulchrum, Solis Colossus, Iouis Olympici Simulachrum, Cyri Palatium, Muri Babylonici, & Egyptiae Pyramides. Haec enim, suo quae∣que tempore, emergentia noua & eximia, omnium in se oculos & animos rapuerunt. Sed quis talia iam vlterius suspiciet, quum vna in vrbe tot spectacula non admiranda modò, sed stupenda eti∣am intueri liceat? Constantius Imperator, Rostra, Capitolium, Lauacra, Amphitheatrum, Pantheon, Vrbis Templum, orumque pacis, aliaque decora Vrbis aeternae intuitus, miraculorum densitate praestringebatur: verùm eùm ad Traiani forum venisset, a Haerebat planè attonitus per Giganteos contextus circumferens mentem, nec relatu effabiles, nec rursus mortalibus appetendos. Quamuis autem Tempus, edax rerum, haec omnia iamdudum valdè corroserit, si tamen hodi∣ernam Romam cum illa antiqua componere velimus, verè illud vi∣ri docti vsurpare possumus; b Non maior, sed melior iam Roma, non cultior, sed sanction: licet etiam adijcere, sic inter reliquas splendere vrbes,

Vt Stellas inter tremulas micat aurea Luna.
ORTH.

Fac non minorem nunc esse tectorum Elegantiam, quàm olim Constantij fuit temporibus; Quid inde astrues? Hormisda è Persia oriundus, c interrogatus, quid de Roma sentiret, id tantùm sibi placuisse aibat, quod didicisset ibi quoque homines mori. Et sanè quam∣uis nostra ex auo moenia, ex Saphyro fenestrae construerentur, dum tamen in hac valle vanitatis viuitur, domos inhabitamus luteas, quarum in puluere positum est fundamentum. Det Deus, vt Ciui∣tatem quaeramus illam habentem fundamenta, d cuius artifex & con∣ditor est Deus. Det Deus, vt, quando terrestre nostrum Tabernacu∣lum dissolutum fuerit, domicilium non manu factum, sed in Coelo aeternum habeamus.

PHIL.

Rectè tu quidèm; & hac vnica ratione hoc assequi pote∣ris, si in Ecclesiae Romanae gremium (extra quam nulla est spes sa∣lutis) te contuleris: Est enim terrestris Paradisus, & tutissimum ani∣matum asylum. Quamobrem si hùc te recipias, ter foelix futurus es, & tranquillae conscientiae dono pretioso fruiturus.

ORTH.

Tranquilla & serena conscientia est gemma sine dubio nobilissima; longè superat Carbunculos pretium eius, nec purissi∣mi auri lamina aestimari potest. Verùm hic flosculus non nascitur in hortis Romanis, ne in Beluiderio quidèm, Papali Paradiso. Nulla enim est Religio quae turbatam conscientiam pacare potest, prae∣ter illam solam, quae hominem fracti & contriti Spiritus, de pecca∣torum Page  3 suorum remissione, per merita Christi, side apprehensa, & cordi obsignata, certiorem reddit. At hodierna ecclesiae Romanae Religio, nullam nisi a moralem coniecturalem & fallibilem, id est, in∣certam certitudinem docet, quae miseras conscientias mille mole∣stiarum sluctibus immergit. Quamobrem quae nunc est Romana Religio, non est doctrina consolationis, sed dubitationis adiffi∣dentiae; tantumque abest à consolando, vt sit perpetua animarum tortura & Carnificina.

PHIL.

Quicquid tibi videtur, tuà tamen bonâ cum veniâ edico tibi, Religionem nostram à Deo Patre Coelitùs esse deriuatam, à Iesu Christo reuelatam▪ à Spiritu sancto inspiratam, ab Aposto∣lis plantatam, sanguine Martyrum irrigatam, & miraculis confir∣matam; quippe quae antiquitate venerabilis, vniuersalitate illu∣stris, succ ssione certa, ordine decora, vnitate admirabilis.

ORTH.

De Arcula gloriaris, gemmulae verò nusquam appa∣rent. Fides enim Romana olim per totum Terrarum orbem in∣claruit, & voce ipsius b Apostoli est celebrata: verùm ex illo tem∣pore, Roma frequentes & ingentes passa est mutationes. Nam, vt ratione status politici, per varias Regiminum formas, tanquam à vasculo in vasculum transfusa, linguam amisit, septem montes reli∣quit, in Campum Martium se transtulit, antiquam formam & fa∣ciem exuit, adeoque ruderibus suis tumulata iacet, vt Iustus Lipsi∣us, vnus ex amasijs eius, ne murorum quidem antiquum tractum & ambitum designare possit, ità, ratione status Ecclesiastici, priscam illam Romam in hac noua si quaesieris, oleum & operam perdide∣ris. Nam (proh dolor) hominum traditiones scripto Dei verbo adaequauit, non sine summâ diuinae Sapientiae blasphemia; humana merita vnà cum pretiosis Christi meritis cōmiscuit, non sine sum∣ma diuinae Gratiae contumelia; cultum diuinum saxis & truncis communicauit, non sine summa diuinae Gloriae irrogata iniuria. Ità hortus Christi herbis noxijs & venenatis est obsitus, & filia Sionis facta est meretrix Babylonica: quae nihilo tamen secius se pro virgine venditat, quià quondàm erat virgo, fictisque & falla∣cibus Antiquitatis, Vniuersalitatis, Successionis & Vnitatis se fucat coloribus; qui nihil sunt aliud quàm tenuis cerussa, quae sole lu∣cente illicò euanescet.

PHIL.

Spero equidem te haec omnia disputandi tantùm gratiâ* protulisse. Quomodocunque tamen se res habet, vt tua meliùs conscientia & Iudicium informetur, experientiae speculum inspici∣as velim. Anglorum Academiae quales sint satis superque explo∣ratum liabes; nùnc si Seminaria nostra ingredi volueris, non defu∣turos spondeo qui cunctis dubitationibus tuis cumulatè satisfa∣ciant, & omnem tibi Conscientiae scrupulum penitùs eximant. Ego autèm, pro meo in te amore, curabo vt tibi singula ad victum cultumque spectantia in Anglo Romano nostro Collegio abundè suppeditētur, omnes{que} te pro meritis tuis, quo decet honore ac re∣uerentiâ Page  4 prosequantur. Ipse verò Sanctissimus Pater, summum Ca∣put vrbis & orbis, ô quibus te misericordiae vlnis complectetur? O quàm te benignè, quasi Columbam in Arcam Catholicae Ecclesiae reuolantem, recipiet, ob amorem eius in nostram Gentem incom∣parabilem?

ORTH.

Quam impensè nos ament Romani Pontifices in In∣nocentio quarto licet perspicere, qui Angliam nostram, c Hor∣tum suum deliciarum nuncupauit! Ecquis enim istiusmodi hortum non adamaret? Quinetiam eandem d putei inexhausti titulo insig∣niuit. Quid? Nonne talis puteus amore dignissimus est habendus? Huius tenerrimi amoris fructum ex verbis eiusdem Innocentij li∣cet colligere: scilicet, e Vbi multa abundant, de multis multa possunt extorqueri. Arethusa, Armeniae fluuius (vt fingunt Poëtae) tellure absorptus, mare subterlabitur, rursusque (si fas est credere) in Sici∣lia caput attollit. Verùm (omni remoto figmento) ex Anglia, tanquam ex verberrimo fonte, aurei exorti sunt fluuij, qui repentè disparüerunt, emensoque Oceano Romae in Pontificis gazophy∣lacio emerserunt. Quisquis autem Regni nostri Chronica à Ma∣thaeo Parisio, Thoma Walsingamio, alijs{que} conscripta perlegerit, nae is intelliget quantopere Pontifices Romani aurum & argen∣tum Anglicanum deperierint. En vobis Pontificis amorem in Gentem nostram incomparabilem.

PHIL.

Hoc est ex colliculo montes extruere. Etenim Papae annui ex Anglia Reditus, quid erant aliud, quàm f culex ad Elephan∣tem? Quos sanè sanctissimus pater parui pendebat, nec recipere dignatus esset, nisi eo tantùm nomine quod essent amoris pignora in sanctam matrem Ecclesiam.

ORTH.

Annua Pontificis ex Angliâ praeda (vt narrat g Bon∣nerus) parum abfuit quin ipsius Coronae Regiae Reditus adaequa∣ret. Cui malo nisi Deus maturè remedium adhibuisset, vniuersa Anglia (etiamsi Oceanus) absorpta iamdudùm penitus fuisset, & exhausta. Tales vester helluo deglutere solet Elephantes, qui ta∣men vobis nihil sunt nisi Culices.

PHIL.

Toto erras Coelo. Non Argentum, sed animas diligit* Papa: quod vel hinc constare potest, quòd, ex quo vnum accepit ex Anglia Denariolum, multa impenderit aureorum millia in duobus Collegijs in Anglorum gratiam fundandis & dotandis. Tàm sincerus est eius in Gentem Anglicanam amor.

ORTH.

Anglicana vestra Seminaria fundauit (si modò Xeno∣dochij in Collegium transmutatio fundatio sic dicenda) Grego∣rius decimus tertius. Sed quem obsecro in finem milites istos Hispanos & Italos, clauibus insignitos, quorum a Genebrardus & b Campana meminerunt, in Hiberniam transmisit? Nonne eo in∣tuitu, vt rebellantibus aduersus supremam suam Dominam Regi∣nam c Elizabetham suppetias ferrent? Tam sincerus fuit Gregorij in Gentem Anglicanam amor.

Page  5
PHIL.

Sanctissimi Patris erga Anglos beneficentia & benig∣nitas in nobilissimis illis Collegijs fundandis clarissimè elucet. d In quibus plures habemus disputationes, lectiones, collationes, examinationes, repetitiones, instructiones, catechizationes, casuū conscientiae & controuer∣siarum resolutiones, methodos, & modos ad deceptorum conuersionem pro∣cedendi, & istiusmodi alia exercitia, quam in vestris duabus Academijs tri∣ginta ferè pultherrima Collegia complectentibus. Praepositi autem & Pro∣fessores Collegiorum nostrorum, Romani praesertim, sunt quidem (ausim di∣cere) ex toto orbe Christiano selectissimi & peritissimi. Nunc vt illam edu∣cationis partem attingam, quae ad vitam & mores pertinet, praecipuus noster in vtroque Collegio conatus eò tendit, vt in discipulis nostris timorem Dei, pietatem, & salutis aeternae desiderium accendamus: quod sit, per varia exer∣citia spiritualia, quotidiana conscientiarum suarum examina, crebras Sa∣crosanctae Eucharistiae celebrationes, frequentes precationes, rerumque spiri∣tualium assiduam attentionem ac meditationem. Et hinc fit vt complures ex Anglia ingeniosissimi ad nos migrantes hîc instituantur, ob hanc singu∣larem educandi rationem foelicissimi. Econtra e Bristous, in Academia olim enurritus Oxoniensi, narrat in vestris Collegijs pauculos reperi∣ri, qui studijs & literis operā impendunt, eosque paucis huiusce tantùm tem∣poris quaestionibus incumbere, idque ita leuitèr, vt cum plebeijs Catholicis colloquia resormident, aut si quando congrediantur, f vulgus Catholico∣rum vestris posse quibuscun{que} argumentis occurrere, etiam in rem vestram plura quàm valeatis ipsi dicere.

ORTH.

Quàm rationi sit consentaneum vestra duo Collegia cum duabus nostris florentissimis Academijs componere, iudicent Sapientes. Vos de exercitiorum vestrorum varietate gloriari so∣letis: faxit Deus vt nos supernae veritatis simplicitate, & bonae con∣scientiae testimonio in Domino gloriemur. Quod verò ad Acade∣miarum nostrarum exercitia spectat, tu ipse, si liuore occaecatus non esses, probè intelligere potuisses quàm sint per totum Christi∣anum orbem celebria. Nec te latere potest, quales & quantos haec Christi Castra Satellites produxerunt, qui cum superbissimis Phi∣listaeis congredi valeant. Nec dubitamus quin semper habitura sint Dauidem, qui Goliae caput suo ipsius gladio amputet. Quam in nobis spem fouet & accendit amplissimus ille linguarum & artium Thesaurus, Bibliotheca Bodleiana longè Celeberrima, Oxoniae decus, Angliae gemma, exterorum stupor, totiusque orbis terra∣rum Phoenix. Nobilissime Bodlaee, multi etiam in hoc genere in∣signiter munifii extiterunt; tua verò magnificentia.

—tantùm supereminet omnes
Quantum lenta solent inter viburna Cupressi.

O beatam Radicem, ex qua talis pullulauit surculus! O beatum sur∣culum, qui tam amaenos protulit fructus! Huic nobilissimae soboli Mater Deuonia, nutrix musa Mertonensis. O felicem Matrem, fe∣licem Nutricē, felicem sobolem! Benedic Domine operi manuum eius; sit tanquam Armarium in Ecclesiae tuae salutem paratum, &, Page  6 tanquam pharetra sagittarū plena, quarum ictu omnes inimici tui palantes diffugiant, maneat & floreat in aeternum, ad Euangelii tui propagationem, & ad extremam Antichristi perniciem. Sed vt ad praelectores vestros Romanos, quos ita laudibus in Coelum tollis, veniamus, cui similes sunt, aut quibus eos assimilabo? Similes sunt Cir∣culatoribus Italicis quos Montibancos appellant, qui exiguam olei phialam sexcentis aestimabunt aureis, cū vix sex valeat denariolos. Quic quid afferunt illud omne, tanquam singulare quiddam & ad∣mirandum, non alitèr est suspiciendum quàm si in Phaenicis nidulo repertum, indeque in Iesuitarum, scilicet, Collegium, nescio qua Angelorum operâ, transuectum fuisset. Hac blandiloquentiâ au∣reis pollicitationibus fucatâ, adolescentulos, sorte sua minimè con∣tentos (huiusmodi enim piscatores aquâ delectantur turbida) illa∣queant, ipsisque, tanquam Anglorum ingeniosissimis, applaudunt. Quamdiù apud nos commorantur, plumbei sunt & stipites; quam∣primum verò in Seminaria vestra Pontificia pedem etulerint, illi∣cò nescio qua metamorphosi (recocti credo) facti sunt aurei. Ve∣rùm sint vestra viuendi instituta, vt praedicas, accurata, praelectores periti, auditores ingeniosi, & seduli; illud tantùm sciscitari libet, quonam tendat ista tam rara & egregia educandi ratio?

PHIL.

Hoc docet a Nauarrus his verbis: Romae in Collegio An∣glorum est statutum & constitutio Papalis, vt quicunque illud ingredi vo∣luerit, teneatur iurare se post tot annos pro defensione idei Catholicae in An∣gliam profecturum, illamque ibi publicè & priuatìm praedicaturum. En ti∣bi huius tam singularis educationis finem, fidem Catholicam, quam non sua tantum causa ediscunt, verùm etiam vt Angliam eiusdem veritate imbuant. Haec igitur omnia in charissimae nostrae Patriae bonum spirituale cedunt.

ORTH.

Quid tibi vis per fidem Catholicam? Bellarminus, cui à Gregorio decimo tertio ea Prouincia demandata est, vt contro∣uersias fidei alumnis Collegii b Anglici & Germanici in vrbe Ro∣ma explicaret, & pro officiis in Ecclesiam & Curiam Romanam praestitis, ad dignitatem Cardinalitiam est euectus, his vtitur ver∣bis; c De fide Catholica, id est, de Primatu Sedis Apostolicae, quem, in Scrip∣turis sanctis apertissimè fundatum, Catholici omnes vt fidei Orthodoxae dog∣ma certissimum habent. Et rursus affirmat Iuramentum fidelitatis in se complecti d abnegationem fidei Catholicae de primatu Ecclesiastico Ro∣mani pontificis. Et iterum in e Epistola ad Blackwellum Archipres∣byterum: Si (inquit) rem ••tam apud te diligentèr expendere volueris, videbis profectò non rem paruam quae ob Iuramentum illud in discrimen adducitur, sed vnum ex praecipuis fidei nostrae capitibus ac Religionis Catho∣licae fundamentis. Audi enim quid Apostolus vester magnus Gregorius scribat. f Apostolicae sedis reuerentia nullius praesumptione turbetur; tunc enim membrorum status integer perseuerat, si caput fidei nulla pulsetur in∣iuria. Itaque, sancto Gregorio teste, cùm de Primatu fidei Apostolicae vel turbando, vel minuendo, vel tollendo satagitur, de ipso capite fidei ampu∣tando, Page  7 ac de totius corporis, omniumque mmbrorum statu dissipando satagi∣tur. Si ille. Quocircà non satis est Bellarmino noum hoc fidei caput aliis aequare capitibus, sed omnibus singularitèr atque super∣eminentèr praeponere contendit. Ita Papae suprematus factus est su∣premus fidei vestrae Catholicae articulus. Sed quousque tandem se porrigit? Idem Romanus praelector sic vos docuit: g Si Prin∣ceps aliquis ex ou aut ariete fiat lupus, id est, ex Christiano haereti∣cus, potest pastor Ecclesiae eum arcere per excommunicationem, & si∣mul iubere popul, ne eum sequantur, ac proinde priuare eum dominio in subditos. Quin etiam docet posse Papam h mutare Regna, & vni auferre, atque alteri conferre, tanquam summus princeps spiritu∣alis, si id necessarium sit ad animarum salutem. Verùm quandò iu∣dicabitur necessarium? Id enucleat Pius quintus in sententia de∣claratoria contra Reginam Elizabetham. Cum enim pia illa Prin∣ceps, Papam & papales superstitiones è Regno eliminasset, Chri∣stique Euangelium reuocasset, & in eodem protegendo constantis∣simè perseuerasset, sacrosanctam quam profitebatur Religionem Pius impius appellauit haeresin, & constantiam eius pertinaciam, ac proinde Regni Iure, nec non omni & quocunque dominio, digni∣tate & priuilegio priuatam declarauit, fidelitatis Iuramentum Sub∣ditis relaxauit, & quotquot illi tanquam principi obedirent, eos omnes Anathemate percussit. Haec tamen Pio (ô speculum pietatis!) sunt arma Iustitiae, ad quae se contra eam de necessitate conuersum conqueritur. Quamobrem si Princeps cultum Idololatricum & superstitiosum è regno suo extirpauerit, si in Religione refor∣manda feruentior extiterit, si in eadem profitenda ac protegenda constans permanserit, vel hoc ipsum apud Papae Tribunal priuati∣onis causa iusta, idonea, atque necessaria iudicabitur. Ita vos con∣scientiam ac religionem praetexere soletis, reipsa tamen ad fune∣stas faces, & flammas patriae inferendas adolescentulos educatis. Hoccine est fidem Catholicam praedicare? Hoccine est dulcissimae pariae bonum spirituale procurare? Hiccine est amor Papae in An∣glos incomparabilis? Porro vt beneuolentia admodū exigua An∣gliam prosequitur, ita profectò vos ipsos non valdè diligit. Homo vafer & veterator aliud cogitat, aliud simulat, Nautae nō absimilis, qui occidentem spectans, ad orientem Cymbam impellit. Ad mu∣nificentiam autem eius quod attinet, quam tantopere praedicatis:

Munera magna quidem mittit, sed mittit in hamo,
Et Piscatorem piscis amare potest?

Vos verò dum escam captatis inescamini. Et vt Piscatores minu∣tos pisciculos hamo appendunt, vt his illecebris maiusculos prae∣dae inhiantes illaqueare possint, ita Pontifex, peritissimus piscandi artifex, vobis tanquam pisciculis vtitur ad Angliam capiendam, ureumque primatum eius ibidèm restituendum. Siquidem verè dici potest aureus, cum tot auri & argenti montes illi attulerit. Cae∣terum vt quàm lubrio & ancipiti in loco positi sitis melius intel∣ligatis, Page  8 liceat mihi rem totam rudi fortasse, aptissima tamen simili∣tudine adumbrare. Simia castaneam igni iniectam videns, nec quo sibi modo comparare possit satis intelligens, forte fortuna Catu∣lum foco accubantem conspexit eiusque pede derepentè correp∣to, ex prunis ardentibus Castaneam extraxit. En vobis Speculum, impolitum quidem, certè non fallax, in quo vestrum vobis vul∣tum intueri licet. Castanea est aureus ille Pontificis Primatus; ar∣dētes prunae, sunt pericula; vos ipsi estis Pontificis Catuli: ipse san∣ctissimus pater nolens suos digitulos crepitantibus vrere flammis, ve∣stra vtitur opera, tanquam Catuli pede, ad Castaneam hanc ex igne flagrante eruendam; quantoperè vos torreant flammae, parum pensi habet, modo inde sperare possit se aliquando voto poti∣turum. Verum enimuero, quantumuis plerisque vestrum hac ipsa de causa non manus modo sed corda etiam conflagrarunt, nondum tamen Castaneam consecutus est: pro quo singulari in nos beneficio, Deo optimo maximo gratias agimus.

PHIL.

Iam tandem te Ecclesiae Anglicanae Schismate & hae∣resi non leuitèr tinctum, sed penitus imbutum planè perspicio. O Anglia, Anglia, charissima patria; tu olim celiberrima & flo∣rentissima eras Ecclesia; fides tua Gemmae instar lucidissimae ful∣gebat; zelus tuus flammantis instar Ignis ardebat; stellae in firma∣mento scintillantes, splendorem tuum non aequabant: Nunc ve∣rò (proh dolor) ex quo obtinuit Caluinismus, fulgorem amisisti, gloria tua deliquium passa est, antiqui tui amoris n scintilla qui∣dem superest: nulla iam apud vos fides, religio nulla, nulla Ec∣clesia.

ORTH.

Vestigijs maiorum tuorum insistis, & iniquitatis eo∣rum mensuram complere pergis. Siquidem perpetua eorum fut consuetudo odiosas Religioni nostrae maculas aspergere, vt sibi Proselytas hoc strategemate lucrari possent. Richardus Bristous a Religionem nostram nullam esse ipsa experientia probari asseruit. Car∣dinalis b Alanus nostram liturgiam, Sacramenta, & conciones ist iusmodi esse pronuntiat, quae sine dubio aeternum afferunt exitium. Gulielmus c Reinoldus in publicum promulgauit, Religionem nostram ipsa Tur∣cicâ esse deteriorem. Libelli, à Sandero & Parsonio editi, tam scatent calumnijs, quàm serpens veneno. Et vt Hardingum, Stapleto∣num, aliosque praeteream, nouissima viperarum progenies perinde est venenosa ac superior. Vnus, exempli gratia, prodeat pro omni∣bus, nimirum insulsus ille libellator, hunc in modum vociferans: d Protestantes nullā habent fidem, nullam spem, nullam charitatem, nullam poenitentiam, nullam Iustificationem, nullam Ecclesiam, nullum Altare, nullum Sacrificium, nullum Sacerdotium, nullam religionem, Christum nullum. Quid de his ignitis Spiritibus dicam? Si ex inueterato loquantur odio, dicam cum Michaele Archangelo, e Dominus in∣crepet. Sin potius (vti spero) ex ignorantiâ haec effutiant, dicam cum Sancto Stephano proto-Martyre, f Domine, ne statuas eis hoc Page  9 pccatum; vel cum beatissimo nostro Saluatore, c Pater, rem•••e is, nam nesciunt quid faciunt. Illa enim fides & Religio, quae sacris Scripturis per omnia est consentanea, est vera, sancta, antiqua, Ca∣tholica, & Apostolica. Praetereà, vbicunquè terrarum viget since∣ra Euangelij praedicatio, & legitima Sacramentorum administra∣tio, ibì est vera Christi visibilis Ecclesia: sed haec officia religiosè praestantur in Anglia; cur ergo negas nos veram habere Ecclesiam?

PHIL.

Quia legitimum, à quo haec praestari possint, non habe∣tis* Ministerium. Nulla enim omnino sine pastoribus potest esse Ecclesia, vt d Cyprianus docet; qui Ecclesiam definit plebem sacer∣doti adunatam, & gregem pastori suo adhaerentem: Et e Hieronymus, cum dicit, non esse ecclesiam, quae non habet Sacerdotes. Hoc ipsum ex f Paulo clarissimè elucet, docente, Christum dedisse quosdam quidem Apostolos, quosdam Prophetas, alios Euangelistas, alios, pastores & doctores, ad consummationem Sanctorū, in opus Ministerij, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in vnitate fidei & agnitionis filij Dei in virum perfectum, in mensura aetatis plenitudinis Christi. Vbi docet Apo∣stolus (vt eruditus noster g Cardinalis obseruauit) mansura in Ecclesia ministeria ista pastorum & doctorum vsque ad diem Iudicij. Tunc enim Domino in vnitate fidei occurremus. Ecce, inquit pater h Hessius, Donec numerus electorum in fine mundi compleatur, semper Ecclesia habebit pa∣stores & doctores. Sed nec i Lutherus id negat, quin potius in libro de Ecclesia & Consilijs in notis Ecclesiae ponit, habere veros pasto∣res. Caluinus etiam asserit; pastoribus & doctoribus nunquam carere posse Ecclesiam. Quamobrem, posito hoc principio tam illustri, &* ••nibus approbato, sic argumentor. Vbi non est verum Ministe∣rium, ibi nec vera est Ecclesia. Apud Protestantes in Anglia non est verum Ministerium. Ergo nec vera Ecclesia.

Page  10

CAP. II. Quid Papistae in Ministerio Anglicano sugillent.

  • Huius capi∣tis duae par∣tes.
    • Papistarum calumniae in
      • genere, apud nos
        • nullum esse ministerium. 1
        • vocationem nullam. 2
      • Specie, nobis nullos esse
        • Episco∣pos, quia
          • Consecra∣tione Iurisdi∣ctione
            • destitu∣untur. 3
        • Presbyte∣res, quia
          • Sacrisi∣candi
          • absol∣uendi
            • potestate ca∣rent. 4
        • Diaconos. 5
    • Totius operis in Controuersias & quaestiones distributio. 6
ORTH.

DIc ergo tandem quid in ministerio Anglica∣no improbandum censeas?

PHIL.

Non particulam vnam aut alte∣ram, sed vniuersam eius molem & fabricam penitùs & simplicitèr repudio. Ministri ve∣stri (vt candidè tecum agam) reuera Mini∣stri non sunt, sed merè Laici. Neque haec est priuata mea sententia, sed commune omni∣um nostrorum Theologorum iudicium. a Richardus Bristous (vt ab eo exordiar) Considerate (iniquit) quae & qualis sit illa Ecclesia, cuius Ministri nihil sunt aliud quàm merè Laici, non missi, non vocati, non consecrati: ideoque munus suum praetensum, absque cuiusquam benefi∣cio vel solatio Spirituali exequentes, imo ad suum & aliorum certam & magnam perniciem: indigni, vel eo solùm nomine quod ad munus tam sto∣lidum vocati sunt, qui vllo in Ecclesia Dei Ministerio fungantur, ideoque, si forsan resipuerint, & ad Ecclesiam Catholicam redierint, nullum apud nos sortiuntur locum praeterquam laicorum, nec vlla ratione admitti pos∣sunt ad officij alicuius Ecclesiastici administrationem: Imo hoc ipsum ne sperare quidem possunt, nisi forsan nostris ordinibus (quibus ante cariie∣runt) initientur. b Thomas Hardingus; In hac noua vestra Ecclesia Page  11 Episcopos, Presbyteros, Diaconos, Subdiaconos, vel vllos alios inferiores or∣dines non habetis. Nicolaus Sanderus; c Clerus in Anglia nonus partim ex apostatis nostris, partim ex merè laicis factus. d Howlettus; Ministros Angliae vel omnes vel certè quamplarimos merè esse Laicos, & non Sacerdotes, ac proinde in istiusmodi rebus (sacris) nullam omnino ha∣bere potestatem perspicuum est. Cardinalis Alanus, e cum caeteris An∣glo-Rhemensibus; Vestri noui Euangelistae qui Ecclesias & Rostra in∣aserunt, à Summo ad insimum sunt omnes pseudo-Prophetae, currentes & vsurpantes sine omni legitima vocatione. f Doct. Stapletonus; A ne∣mine missi nec ordinati Cathedras Ecclesiasticas inuaserunt. Doctor Kellisonus; g Quandoquidem inferiores Ministri ab his Episcopis ordi∣nantur, & istiusmodi patrum sunt filij, ideo veri presbyteri non sunt: quippe quia nec ordines nec iurisdictionem habent. h Guilielmus Rainoldus; Nullus in tota Turcia pastor oium aut Boum, qui non meliori ratione & maiori iure, ordine, authoritate praefectum agat Gregis aut Armenti sui, pauculas Bestias complectentis, quam vestri magnifici illi Apostoli & E∣uangelistae monstrar possunt pro suo illo prophetico & Apostolico & Di∣uinissimo, maximaequè sublimi officio regendi animas, reformandi Ecclesi∣as, coelestemque veritatem dcendi, &c. b Author Trutinae prudentia∣l••: Deus conterraneorum meorum charissimorum oculos aperiat, vt quem∣admodum ex parte vident eorum Ministros nec recta habere vocationem, nec legitimos ordines, ita etiam intelligant se nullam habere veram Religio∣nem, quae sine pastoribus & rectè vcatis & legitimè ordinatis cōsistere non potest. Denique Sacerdotes Catholici in supplicatione c ad Regem nostrum serenissimum lacobum: Nec vlli Ministrorū vestrorum Pro∣testantium ad Catholicā nostrā frateritatē accedentes, habeniur alij quàm merè laic, sacris ordinibus destituti. Vides quàm vnanimis nostrorum omnium si consensus. Neque haec Anglorum tantùm, qui à patria sua ducissima exulant, est opinio, sed alij quo{que} Catholici Docto∣res eiusdem prorsus sunt sententiae. Bellarminus; d Nostri temporis haeretici neutrum habent (id est) nec ordinationem nec successionem: & propterea longè inuerecundius quàm vlli vnquàm haeretici sibi nomen et munus Episcopi vsurpant. Et e Posanienses Theologi ijsdem ferè verbis vtuntur. Gregorius de Valenciâ: f Certè patet in Ecclesia Ca∣tholica Romana ministros Ecclesiasticos esse legitimos, vtpote à veris Epis∣copis riè ordinatos: in Synagogis autem Sectariorum Ministros legitimos non esse, siquidem non sunt ab Episcopis legitimis ordinati, ac proinde Ec∣clesiam illos habere nullam, cum haec carere non possit legitimis Ministris. Franciscus Turrianus: g Illi (Donatistae & Luciferiani) formam ali∣quam Ecclesiae vtcunque habebant, quia Episcopos, licet Schismaticos, & caeteros Ministros quos Episcopi ordinant, habebant: Protestantes verò nul∣lam penitùs formam Ecclesiae habent, quia nullos penitùs Ecclesia neque ver∣bi Ministros habent, sed meros Laicos. Matheus Lainoius solam Ro∣manam Ecclesiam legitimam habere vocationem probauit. Et Doct. Tyraeus de nouorum Ministrorum falsa vocatione librum conscripsit, denique h Franciscus Suarez, de Conuenticulo Angli∣cano Page  12 loquens, sic ait, In Episcopo non est, nec Episcopus in ipso, nec Sa∣cerdotes habet quorum glutino copletur: nisi forte dicant ministros esse Sacerdotes, aut Regem esse Episcopum, quod satis est ridiculum, neque ab ip∣sis dicitur, quia sacerdotes in Ecclesia esse non credunt, sic vt & sacrifictum esse negant. Neque etiam de illis Ministris vere cogitari potest, cum legi∣time ordinati non sint. Et paulo post: Hominum ergo Congregatio, quae non vni Episcopo, sed vni Regi temporali adhaeret, ne{que} veros Episcopos ha∣bet, nec veros Sacerdotes, nullam Catholicae Ecclesiae speciem, nedum veri∣tatem prae se fert. Sed satis testium produximus. Sacrosanctam quoque idem iudicare Romanam Ecclesiam ex praxi patet. Nam (vt ex Bristoo accepisti) Ministris vestris ad nos remeantibus, nul∣lius officij Ecclesiastici administrationem permittimus, nisi nostris forte ordinibus initiari velint; vnde liquidò constat, vos ipsius Ec∣clesiae Catholicae iudicio pro Ministris non habendos, sed pro me∣rè & verè Laicis.

ORTH.

Ministerium nostrum est Diuinis Scripturis conso∣num, ac proinde sanctum. Nec dubitamus, quin cum Pastor ille magnus apparuerit, qui multos ad Iustitiam erudiunt, futuri sint splendidi tanquam Stellae in sempitera saecula. Caeterùm quo nixus argumento ministerium nostrum insimulas?

PHIL.

Quisquamne potest legitimus esse Minister sine voca∣tione legitima?

ORTH.

Minime. a Neque enim sibijpsi quisquam sumit hunc ho∣norem, sed qui vocatur à Deo, sicut & Aaron. De Iohanne Baptista b scriptum est: suit homo missus à Deo. Ne Apostoli quidem praedi∣cabant, nisi hac voce muniti: c Ecce, ego mitto vos. Et sanctus Paulus clarè eloquitur: d Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Denique ip∣se Dominus apud Ieremiam conqueritur, e Se non mittente, Prophetas cucurrisse, & non alloquente, prophetasse. Quamobrem licèt Daniele & Salomone esses sapientior, tibi tamen expectandum foret, do∣nec te mitteret Dominus. Qui docere praesumit à Christo non vocatus, quomodo benedictionem à Christo sperabit? Ordo est (inquit f Beza) in Ecclesia Dei constitutus à silio Dei, & ab omnibus ve∣ris Prophetis & Apostolis inuiolabiliter obseruatus, vt nemo nisi vocatus doceat in Ecclesia. His conuenienter tenet Ecclesia Anglicana. g Mi∣nistrum legitimè vocari oportere, & recte atque ordine praeici Ecclesiae Dei: neminem autem ad sacrum Ministerium pro suo arbitrio atque libidine pos∣se se intrudere. h Non enim licet cuiquam sumere sibi munus publicè prae∣dicandi, aut administrandi Sacramenta in Ecclesia, nisi prius fuerit ad haec obeunda legitimè vocatus, & missus.

PHIL.

Si sine legitima vocatione Minister legitimus esse ne∣queat, sciscitari libet quomodo Ecclesia Anglicana Ministerium suum possit defendere? Nonne liceret mihi vos singulos eadem ratione compellare, qua olim Hardingus Iuellum? i Quid eis, Domi∣ne? Teipsum geris perinde ac si esses Episcopus Sarisburiensis, verum quo∣modo vocationem tuam probare poteris? Quo iure Doctrinae & Sacra∣mentorum Page  13 administrationem vsurpas? Ecquid potes adducere quo ministe∣rium tuum tueri valeas? Quis te vocauit? Quis manus imposuit? Quo exemplo fecit? Quomodo & à quo consecratus es? Quis te misit? Quis tibi hoc munus quod sustines tradidit? Es ne Sacerdos vel non? Si non, qua fronte Episcopi nomen & officium vsurpare audes? Sin te esse respon∣deas, dic sodes quisnam te Sacris ordinibus initiauit?

ORTH.

Quàm suauitèr deliras? Hoc enim quid est aliud, quàm aerem otioso & inani verborum sonitu ferire? Mitte pueriles ve∣litationes, &, si quid habes aduersus Ministerium nostrum, audia∣mus illicò.

PHIL.

Quaero igitur sitne Vocatio vestra interna, an externa?

ORTH.

Et interna, & externa.

PHIL.

Vocatio legitima externa vel fit immediatè per vocem Christi, quemadmodum vocabantur Apostoli, vel mediatè per Ecclesiam.

ORTH.

Nos à Deo per Ecclesiam vocati sumus: 1 Is enim est qui dat Pastores & Doctores ad consummationem Sanctorum.

PHIL.

Qui à Deo per Ecclesiam vocantur, ius suum & pote∣statem, per successionem legitimam, à Christo & Apostolis hauri∣unt. Si vos ab hoc fonte promanasse dicas, fac vt idipsum nobis tandem aliquando liquidò constare possit; Genealogiam vestram propone & explica. Quod si praestare nequeas, qui estis? Vnde venistis? Si Deum vos praeter & extra communem ordinem exci∣tasse dixeris, dabitis nobis veniam si ad haec credenda tardiores si∣mus. a Multi seductores exierunt in mundum, & Satan se transfigu∣rat in Angelum lucis. Sed, vt rem totam paucis compingam, om∣nis legitima vocatio vel ordinaria est, vel extraordinaria: si vestra sit ordinaria, successionem videamus; sin extraordinaria, miracu∣lum postulamus. Si quis potestatem extraordinariam, vtpote le∣gati Regij officium, in se susciperit, diploma Sigillo Regio muni∣tum producat necesse est. Eodem planè modo si legationem à Christo vobis ipsis vendicare velitis, miraculum exigimus; hoc enim est coelestis Regis sigillum verum, vt b Stapletoni verbis vtar: In pullis Protestantium ab ouo excludendis nulla vocatio ordinaria, nec missio extraordinaria apparet. Ita tam putrido iacto fundamento, quic∣quid superstruitis corruat oportet.

ORTH.

Ecclesiae Anglicanae Ministri manuum impositionem, modo legitimo, à legitimis Episcopis, authoritate legitima praedi∣tis, deducunt, ac eorum propterea vocatio est ordinaria.

PHIL.

Quin ipsorum Episcoporum potestas vnde manauit?

ORTH.

A Deo, per manus Episcoporum praecedentium.

PHIL.

Illi verò vnde fluxerunt?

ORTH.

Cranmerus Archiepiscopus, alijque heroico Spiritu homines, quorum opera ad Religionem in Anglia reformandum vsus est Dominus, eandem sortiti sunt ordinationem, eandemque successionem, quibus vos tantopere gloriamini. Quocirca si haec vo∣cationem Page  14 vestram ordinariam esse demonstrant, illorum quoque ordinariam fuisse pari modo euincent.

PHIL.

Non Cranmerus duntaxat, & Cranmeri similes, qui sub Henrico octauo vixerunt, sed quotquot etiam sub Eduardo sexto, praecipuè verò qui sub initio Regni Elizabethae creati fue∣runt, nobis ad Lydium lapidem sunt examinandi; quales erant Par∣kerus, Grindallus, Sandesius, Hornus, & eiusdem farinae alij, qui c se∣cundum ritum Catholicum facti sunt sacerdotes, sed ab Ecclesia, cùm nondum essent Episcopi, exilierunt.

ORTH.

Quemadmodum qui primi regnante Eduardo conse∣crati erant, spiritualem suam potestatem à manibus Episcoporum, qui sub Henrico octauo extiterunt, per modum successionis sunt mutuati, eodem planè modo, qui ineunte Elizabetha promoueban∣tur, similem potestatem ab Episcopis, sub Henrico vel Eduardo constitutis, deriuarunt. Et qui hodie sub serenissimo nostro Rege Iacobo ad Cathedras Episcopales sunt euecti, simili gaudent suc∣cessione; vt publicis Ecclesiae Tabulis, & Archiuis suo loco osten∣detur. Interim hoc idem ingenere a d Cudsemio Papista (qui in Angliam anno 1608. eo animo commigrauit, vt Ecclesiae nostrae statum, & Academiarum instituta, obseruare posset) ingenuè ag∣noscitur, his verbis: Quod Caluinianae sectae in Anglia statum attinet, ille it comparatus est, vt vel admodum longo tempore durare posset, vel etiam subitò & repentè mutari, propter Catholicum ibidem, inperpetua E∣piscoporum suorum serte, legitimaque Pastorum successione ab Ecclesia ac∣cepta ordinem; obcuius honorem Anglos Caluinistas, mitiore vocabulo, non haereticos, sed Schismaticos appellare solemus. Ecce fatetur nos ha∣bere Catholicum ordinem, perpetuam Episcoporum seriem, & le∣gitimam Pastorum successionem, eamque ab Ecclesia acceptam. Te tamèn, mi Philodoxe, admonitum velim, hanc successionem ab Ecclesia Romana fluentem, ad nos duplici cum discrimine esse transmissam. Nam primo Cranmerus, & reliqui Religionis in Angliâ restauratores, ordines suos ab Episcopis Pontificijs more Pontificio, id est, multis corruptelis coinquinatos, acceperunt. Etenim homo ille peccati, filius perditionis, in Templo Dei se∣debat, & Antichristus Christi cathedram inuaserat; adeo vt iam in Ecclesia Romana res bonae & malae, Religio & Superstitio mi∣serè commiscerentur. Quamprimum verò Deo optimo Maximo seruorum suorum oculos illustrare visum est, illi ipsi, resectis ve∣strorum ordinum sordibus, quod bonum erat retinuerunt, & poste∣ris per impositionem manuum tradiderunt. Quamobrem nos in ordinibus vestris vobis succedimus, non absolute quidem, sed qua∣tenus vestri sacris Scripturis sunt consentanei. In rebus bonis, à Christo fluentibus, vestri sumus haeredes, mala verò, ab Antichri∣sto hausta vobis relinquentes, reijcimus penitùs, ac repudiamus. Se∣cundo, Cranmerus & reliqui quendam successionis corticem, sed magna ex parte inanem illum quidem, & vera doctrina vacuum, à Page  15 vobis acceperunt. Vestra enim Ecclesia, ab Antichristo fascinata, plerisque in rebus à veritate deflexit Euangelica; quam, quasi post∣liminio reuersam, vbi Deus per Scripturas seruis suis, pro diuite sua gratia, reuelasset, fideles verbi dispensatores & viua voce prae∣dicarunt, & suo sanguine obsignarunt. Neque hoc erat ab ipsa Ec∣clesia, sed ab Ecclesiae corruptelis & sordibus exilire; quemadmo∣dum grana tritici, dum ventilantur, non ex horreo, sed ex palea saliunt. Praetereà licet Doctrina nostra vobis extraordinaria vi∣deri soleat, eò quòd à doctrina in Ecclesia Romana hodierno die recepta tantoperè discrepet, ea ipsa tamen est quam Spiritus San∣ctus Sacrarum literarum monumentis consignauit, quamque Ec∣clesiae Christi ad finem vsque saeculi firmitèr tenendam proposuit; quo palmario sensu verè & propriè ordinaria dici potest. Quaprop∣ter cum tam doctrina quàm vocatio nostra sit ordinaria, iniquè agit qui à nobis miracula efslagitat.

PHIL.

Nos haec omnia vlteriùs ventilaturos spondeo. Inte∣rim vt e Tigellius ille f Horatianus, nihil habebat in vita sua certi & con∣stituti, sed in contrarias semper affectiones distrahebatur; quoad incessum, aliquādo celerrimè currbat tanquàm fugiens hostem, aliquandò tardissimè mouebatur, velut qui unonis sacra ferret; quoad Comitatum, habebat sae∣pè ducentos, rursus saepè duos seruos, & in sermone, modo Reges atque Te∣trarchas imitatus, omnia summa loquebatur, aliàs ad insima descendebat, de concha salis pur, & mensa tripede confabulans; vt nihil esset misero illo in vitae ratione magis impar & inaequale: non aliter isti Doctores tui, aliàs humi repunt, mox nubes et sidera captant, iam Miracula omnia respuunt, & irrident eos qui miracula poscunt; subitò omnia Miracula ab orbe condito sibi assumunt.

ORTH.

Nec tamen quicquam hac in causa proferunt quod à ratione est alienum. Si de Doctrina nostra quaeratur, probare pa∣rati sumus eandem nos docere, quā Moses & Prophetae, Christus & Apostoli tum docuerunt, tum Miraculis confirmarunt. Quocir∣ca vniuersa Mosis, & Prophetarum, Christi, & Apostolorum Mi∣racula nostra sunt, quia totidem eiusdem doctrinae, quam nos pro∣fitemur, sunt sigilla. Sin de personis nostris agatur, in confesso est, nos miracula operari non posse; huiusmodi nihil in nos suscepi∣mus; neque est necessarium, quippe cùm tam vocatio quàm doctrina nostra sit ordinaria.

PHIL.

In Ecclesia Anglicana non reperiri ordinariam vocationem* probo. Inprimis autem notū est, vos inferiores Ordines non agnos∣cere. Quare vniuersum Ministerium vestrum, quantū quantum est, ex solis Episcopis, Presbyteris & Diaconis est conlatū; qui tamen ordinaria vocatione carent ad vnum omnes. Ad Episcoporum enim ordinariam vocationem duo concurrant oportet, Consecratio, & Iu∣risdictio; quorum neutrum habent vestri. Non consecrationem, quia haec à praecedentibus Episcopis, Ordinem Episcopalem verè atque canonicè habentibus, est petenda; vestri autè hodierni superinten∣dentes, Page  16 istiusmodi prognati sunt parentibus qui consecrationem vel nullam omninò, vel certè non satis validam sunt consecuti. Non Iurisdictionem, quoniam nec eliguntur, nec confirmantur à sanctis∣simo patre nostro, Petri successore, cui soli Christus Claues, & in illis omnem Ecclesiasticae potestatis plenitudinem contulit. An∣glorum igitur Episcopi reuera Episcopi non sunt: ac proinde om∣nes qui ab his fontibus deriuantur ordines, vel hoc nomine, cassi sunt, ac irriti, & planè nulli.

Praeterea vestra Presbyterorum ordinatio est planè intolerabi∣lis.* Siquidem, iuxta Catholicae Ecclesiae ritum haec Sacrosancta solennitas duabus constat partibus, quae duplici officio sacerdotali adamussim respondent, & decoris admodum ornantur ceremonijs: g Episcopus enim cum aliquem sacerdotem instituit primò manus ei, vnà cum omnibus Sacerdotibus qui asunt, h imponit; deinde stolam humeris aptans, eam ante pectus in Crucis formam componit; postea manus sacro oleo inungit; denique Calicem cum vino, & patinam cum hostia tradit, di∣cens, Accipe potestatem offerendi Sacrificium Deo, missasque celebrandi, tam pro viuis quam pro defunctis, in nomine Domini. Haec est prima & praecipua huius ordinationis pars, qua constituitur i interpres ac medi∣ator Dei & hominum; k Rege superior, Angelo beatior, Creatoris sui Crea∣tor. Hinc est, quòd Sacrosanctum Sacerdotium in tanto sit pretio & honore, quum nullus Rex, Imperator nullus, nullus Angelus, aut Archangelus hoc tam ingens opus possit praestare (id est) Cor∣pus Christi vnà cum carne, sanguine, & ossibus, prout à Maria Vir∣gine natum est, quinque duntaxat vocum prolatione conficere. Haec omnia quae diximus ante Missam gesta sunt. Post verò, Epis∣copus imponit manus, dicens, l accive Spiritum Sanctum, quorum peccata remiseris, remittuntur eis, & quorum retinueris, retenta sunt. Haec est secunda ordinationis pars, in qua alterum munus Sacerdotale, id est, absoluendi potestas confertur. Isti sunt Sacrosancti Ecclesiae Ritus, à quibus vos longissimè abesse intelligo. Vt Ceremoniali∣um accidentalium (in quibus signum m crucis & Oleum repono) contemptum silentio praeteream, Ecclesia Anglicana ipsis essentia∣libus Sacerdotij functionibus omninò caret. Nullum enim Mini∣stris suis tremendum corporis & Sanguinis Christi Sacrificium immolandi concedit facultatem. Absoluendi autem munus licet adhuc qualecunque retineat, istiusmodi tamen, quod nulli prorsus inseruit vsui. Neque enim apud vos viget auricularis Confessio, nec idonea imponitur poenitentia, nec fit pro peccatis Satisfactio; sed veram illam ac Iudiciariam absoluendi formulam, in nescio quam declaratoriam transmutastis.

Denique ne Diaconi quidem veri apud vos inueniuntur. Quod* vel inde constat, quia in ipsa muneris sui substantia deficiunt. Di∣cunt, fateor, Episcopi vestri inter ordinandum, n Accipe authori∣tatem Exequendi officium Diaconi. Sed longè aliter se res habet. Diaconorum enim officium est, o Sacerdoti sacrisicanti assistere, quod Page  17 Angli fastidire solent, & conspuere. Ex his constat ne vnum qui∣dem in vniuersâ Ecclesia Anglicana existere Episcopum, Presby∣terum▪ aut Diaconum, ordinariâ vocatione praeditum. Vel igitùr ad extraordinariam (quàm tu ipse repudias) est recurrendum, vel omnes Ministri Anglicani, quicquid praetexunt, erunt merè Laici. Haec omnia & singula vobis coram in clarâ luce ostendemus, modò Rabbinorum vestrorum quisquam, nobiscum in disputationum arenam & puluerem descendere audeat. p Fatemur nos Scholas Aca∣demicas cupidè requirere, immo in Curiam, verbo Principis innixi, conuo∣labimus. q Hoc, hoc est quod nos impensè efflagitamus.

ORTH.

Satis, iam satis mundo innotescunt libelli vestri iacta∣bundi, & vaniloquentia plusquam Thrasonica. Britous, & Par∣sonius, magnus ille Polypragmon, quam de nobis abiectè, de se magnificè loquantur exploratum habemus; nec memoria nostra exciderè potest Campianus, gloriosus ille Pyrgopolinioes, qui in Angliam eâ ipsâ de causâ remeans, vt ibi, tanquàm nobilis aquili∣fer, Romani Pontificis insignia splendidè explicaret, vtramque Academiam, Athleta bellicosus, prouocauit. Caeterum arrogan∣tis huius Duellatoris Pontificij successus mihi in mentem reuoca∣re solet Regis Israelis dictum ad Benhadadum Regem Syriae: r Non iactet se qui accingit se vt qui discingit.

Sed, vt ad te redeam, quoniam contra Ecclesiam nostram voci∣feraris, quasi nulli nobis essent Episcopi, Praesbyteri, aut Diaconi, idcirco vniuersalis de Ministerio Anglicano controuersia tres particulares complectetur; de Episcopis primam, alteram de Presbyteris, tertiam de Diaconis. Deinde quia Episcopos no∣strostum Consecratione, tum Iurisdictione spolias, ideo primae particularis controuersiae gemini nascuntur rami: alter de Epis∣copali consecratione, de Iurisdictione alter. Ad me verò quod attinet, non is sum, nec talem me profiteor, qui cum vestris ad du∣ellum prouocantibus singulari certamine congrediar. Ecclesia no∣stra (Deo gratias) viris ad hoc magis idoneis satis instructa est, & inclytae nostrae Academiae similes sunt s Turri Dauidis, aedificatae ad Armaria, de qua millena scuta pendent, omnesque vmbones potentum. Fateor tamen summo dolore assici animum meum, dum vos Israe∣lem, Dei viuentis Exercitum, tam superciliosè lacessentes video. Quamobrem, pro meo in Deum & Ecclesiam officio, non silebo. Te tamen hoc vnum admonitum velim, si tibi arroganter & contu∣meliosè disputare sit animus, tuam fore laurum & victoriam; vel ante congressum victas manus dabo. Sin vero in simplicitate cor∣dis, veritatem inuestigare, inuentam amplexari discupias; si hunc in finem rationes cum rationibus, argumenta cum argumentis humi∣liter, & in Spiritu lenitatis conferre volueris; si tanti apud te sit Di∣uina veritas, vt eandem aurae populari, & omni mundanae vanitati praeponderare patiaris, age, in eâdem indagandâ communem naue∣mus operam; huius enim laboris tecum particeps ero. Deus no∣bis Page  18 Prudentiam & Gratiam impertire dignetur, vt quae sit eius vo∣luntas intelligamus, & quod illi gratum sit faciamus. Si tibi place∣ant istae disputandi leges, argumenta tua, suo quaeque ordine, pro∣pone, & prosequere.

CHAP. III. Papistis, qui Anglorum perstringunt Episcopos, vt merè Nominales, & non Canonicos, respondetur.

  • Partes 2.
    • Obiectio. Anglorum Episcopos esse
      • merè nominales. 1
      • non Canonicos. 1
    • Respon. quoad
      • Nomen, eti∣am rem no∣minis, idest,
        • certam sedem
          • nostri habent. 2
          • Pontificij pleri{que} non item. 3
        • munus Epis∣copale;
          • nostri diligenter & frequenter obeunt. 4
          • Pontificij non item. 5
      • Canones in
        • genere, quos Ecclesia
          • Anglicana religiosè obseruat. 6
          • Romana prodigiosè violat. 7
        • Specie, de 3. consecranti∣bus, qui
          • nobis
            • in summo pretio. 8
            • in vsu perpetuo. 9
          • illis non item. 10
PHIL.

AB Episcopis vestris exordiar; qui sunt merè Nomi∣nales, & non Canonici. Merè nominales, quia, vt di∣cit a Suarez, non sunt veri Episcopi, sed nomine tantùm; neque aliquid (vt loquitur b Bellarminus) de Episcopatu habent, praeter nomen & opes.

ORTH.

Nominalis dici potest, qui, Episcopi no∣men* seu Titulum sibi vendicans, caret interim vel possessione certae Ecclesiae, vel ordine at{que} Officio Episcopali. Priori modo si intelli∣gas, longè falleris. Sūt enim apud nos in Anglia duo Archiepiscopi, Page  19 quibus subsunt alij▪ primariae notae Episcopi, numero viginti qua∣tuor: Nempe Cantuariensi viginti & vnus: Eboracensi reliqui tres: vt de Monae Insulae vel Sodorensi Episcopo nihil dicam. Horum vnusquisque propriam habet Dioecesin, & in Dioecesi Vrbem, & in vrbe Ecclesiam Cathedralem, cui praesidet. Eorum etiam nonnullis Suffraganos apud Regiam Maiestatem c nominandi datur facultas▪ quorum est Episcopo in munere suo Episcopali assistere; vnde Epis∣copi secundarij dici possunt. Horum tamen vsus nostris temporibus non admodum fuit frequens, sed paulatim rarescit, & ferè euanuit. Isti, si cum prioribus conferantur, Episcopi titulo tantùm tenùs vi∣deri possunt, quia proprias non habent Dioeceses: absolutè ta∣men si loquamur, habent & Titulum, & rem Tituli; * Nempe, pro sede Episcopali Oppidum illustre, lege Parliamentariâ illis desig∣natum, in quo, & certis locis adiacentibus, munus suum Episcopale exercent, vnde & nomen suum sortiuntur; vt Suffraganeus Bedfor∣diae, Colcaestrie, &c. Quotquot igitur apud nos consecrantur in Epis∣copos, siue Primarios, siue Secundarios, illi omnes ad certi loci ad∣ministrationem destinati sunt, secundum d Canonem sextum Conci∣lij Chalcedonensis.

Verùm an hoc apud vos sempèr obtineat, testis sit celeberrimus* vester e Panormitanus. Multisunt (inquit) Episcopi sine administra∣tione Episcopatuum, vt sunt illi qui vulgariter Nullatenenses appellantur. Sic ille. Nos verò, Vtopianos non iniuriâ indigitare possumus. Hi magnos, at inanes, prae se ferunt Titulos, in quibus sibi suauiter ad∣blandiuntur; quod nihil est aliud, quàm verum somnium, ac me∣rum ludibrium. Tales cogitanti mihi, f Thrasylao, homini fana∣tico non videntur absimiles, qui naues, quascunque ad portum A∣theniensem appellentes aspiceret, pro suis reputabat, mercesque aduectas in tabulas referebat exultabundus, quum tamen miser ip∣se Iro esset pauperior. Ex hoc lymphatico genere erant g Olaus Magnus, & caecus quidam Robertus, Episcopi merè Nominales, ille Vpsalensis, hic Armacanus, qui ambo ad Concilium h Triden∣tinum, vt numerum complerent, transmittebantur. Robertus Kin∣gus, Coenobij Osniensis Abbas vltimus, splendido Roanensis Epis∣copi gaudebat titulo, cuius sedes in Archiepiscopi i Atheniensis prouincia sita dicebatur: hoc tamen Episcopatu vmbratili relicto, se ad Oxoniensem, veras quidem Athenas, transferri passus est. Thomas Merkes, Episcopus Carliolensis, à propria sede, cuius prouentu commodè alebatur, ad Samoensem in Graecia, vnde ne vnum quidem expectabat teruntium, arte Papali traductus est. Verùm, vt quidam eleganter obseruauit, k Tam foelix fuit, vt nec inimici beneficio vsus, nec personati amici malitia laesus extiterit. An∣tonius Beccus, Episcopus Dunelmensis, in Patriarcham Hiero∣solymitanum à Pontifice sublimatus erat. Quinimò si Episcopatus Dunelmensis vberiorem non l suppeditasset prouentum quàm Pa∣triarchatus, tam glorioso non obstante Titulo, inedia perijsset. Pa∣pa Page  20 enim (referente m Iuello) à quatuor praecipuis Mundi Patriar∣chis relictus, totidem Sacellanos suos, vel quoscunque alios desig∣nat, cosque Patriarcharum titulis honestans, primum Constanti∣nopolitanum, secundum Alexandrinum, tertium Antiochenum, quartum Hierosolymitanum appellat. Quos quum vel nutu suo regere, atque hùc illùc, quo vult, flectere valeat, hoc tam dulci commento animum suum demulcens, totum terrarū orbem rege∣re ac gubernare sibi videtur. Non dissimili pompa Magnus ille Tartariae Chamus hodierno die vtitur, qui cùm ipse pransus est, tu∣bas inflare iubet, &, hoc signo dato, caeteris mundi Regibus ac Im∣peratoribus prandendi veniam concedit; quo delirio, totum sibi mundum vendicare ac possidere videtur. Eodem planè modo Pontifex Romanus in pictis suis Patriarchis sibi mirificè placet, & huic somnio suauitèr indulget. Ipsorum autem ambitiosa cerebra ventosis inlantur titulis, vesicarum instar, fumo & flatibus intu∣mescentium. Huiusmodi Episcopi Nullatenenses verè Nominales, merè Titulares rectè appellantur; qui tamen in Ecclesia Anglica∣na nequaquàm occurrunt, sed in Romanâ.

Hactenùs de prima huius vocabuli significatione. Sin altero* quem produximus sensu accipias, age, videamus an hoc nobis Cri∣men possis impingere.

PHIL.

Anglorum Episcopos Nominales voco, quia veri Epis∣copi non sunt, neque aliquid (vt loquitur n Bellarminus) de Episcopatu habent (id est) de ordine ac officio Episcopali.

ORTH.

Pro Episcopis nostris Clarissimus respondebit Epis∣copus. o In nostris (inquit) Episcopis res est, non Nomen solùm; & opus, non opes; adeóque quae Episcopalis numeris sunt obeunt, multò, quàm ve∣stri, & frequentiùs & diligentiùs. Quod sanè quàm verissimè dictum est. Nam, si retroacta tempora animo recolamus, à primis in hac Insulâ iactis fidei fundamentis, nullum occurrit saeculum, in quo Ecclesia Anglicana tam illustri doctissimorum Antistitum, verbum Dei tam sedulò praedicantium, corona insignita fuit. Ipsi etiam Archiepiscopi, licèt summis impliciti negotijs, in hoc opus Chri∣sti, ad Dei gloriam, maxima cum laude, nec sine singulari fructu di∣ligentissimè incumbunt.

Tales opinor Archiepiscopi, vel Episcopi in regno Pontificio* sunt rarae aues, nigróque cygno simillimae. Et, vt Cardinales tace∣am, Papam vix Bellarmini (credo) Arauus vnquam audiuit concio∣nantem.

Sed quo demum fretus argumento, Praesulibus nostris Ordi∣nem* ac Officium Episcopale derogas?

PHIL.

Quia scilicet secundùm antiquos Canones ordinati non sunt.

ORTH.

Prisci Canones in Ecclesiâ Anglicanâ, quàm Roma∣nâ, longè accuratiùs obseruantur.

PHIL.

Hic ego te verbis patris p Fitzsimonis adoriar. Affir∣mas Page  21 quidèm in Anglia antiquos odie Canones, vt vbi maximè, vigere: quo nihil impudentius, nihil ineptius à memoria hominum dictum est.

ORTH.

Valdè hic irascitur Iesuita, sed vana est sine viribus ira.

PHIL.

Immò ad te debellandum satis habet virium. Nam quod tu struis, id tribus argumentis est demolitus; quae ordine proponam. q Primò ostendunt Puritani, sub finem sui examinis, cano∣nes prorsus nullos vigere aut valere in Anglia, qui Regio calculo ac Sigillo non sunt muniti.

ORTH.

Et meritò. Nonnè Sanctus Leo Imperatorem Mar∣tianum supplex orabat, vt r Concilium secundum Ephesinum, in euersto∣nem fidei agitatum, cassaret, &, vt antiqua Nicenae Synodi constituta per∣maneant, iuberet. Quod & fecit Martianus. Quin & Carolina Con∣cilia Capitula sua s principi supplenda, emendanda, persicienda praesenta∣runt. Porrò Regem Angliae omnes habere libertates in Regno suo, quas Imperator vendicabat in Imperio, erat vox vera & verè t Regia: Re∣gi igitur Canones tum iniquos rescindendi, tum sanctos & aequa∣biles suo calculo & Sigillo muniendi, iusta est & legitima potestas. Sed quale tandem est hoc argumentum? Canones in Anglia non vigent sine authoritate Regia, ergo prisci Canones non adeò Re∣ligiosè obseruantur in Anglia, ac Romae. Quasi verò Roma anti∣quos Canones non vastet quotidie, ac depopuletur, quos tamen Rex noster serenissimus summo in honore ac pretio habet. u Pri∣ma (inquit) quatuor generalia Concilia, tanquam Catholica & orthodoxa, venerr ac recipio. Et aliorum quoque Conciliorum sanctiones piae & salutares, ô quoties, & quanta cum gratia & dignitate, ab eodem citantur? Hactenùs primum Iesuitae argumentum est elisum: pro∣feratur secundum.

PHIL.

Vos omnes Canones reijcitis, x qui Regni statutis, seu ple∣biscitis aduersantur.

ORTH.

Respublica & Ecclesia, tanquàm duae sorores, mutuo se amore prosequi & complecti debent. Quae ergo in Republicâ benè sunt constituta, contrarijs Canonibus infirmanda non sunt. Quae Christianae reipublicae sunt vtilia & salutaria, Ecclesiae perni∣ciosa esse non possunt. Praeterea, quatuor illa prima Concilia gene∣ralia longè celeberrima, publica nostrorum ordinum sanctione re∣cepta sunt; quod iam pridē fassus est y Campianus his verbis: Domi nostrae, Comitijs Regni, eadem Concilia pristinū ius inuiolatam{que} dignitatē obtinent. Hoccine est priscos Canones antiquare aut reijcere? Sed hoc quoque argumentum quam exangue est & frigidum? Cano∣nes, Regni Statutis contrarij, non recipiuntur in Anglia, ergo sum∣mae est impudentiae, ac imperitiae asserere, priscos Canones in An∣glia meliùs obseruari quàm Romae; quasi Regni Anglicani Sta∣tuta priscis patrum sanctionibus aduersarentur, aut Romanorum Pontificum placita cum ijsdem conspirarent. Quantò concinniùs & veriùs hoc modo conficeres argumentum? Canones, Tyrannidi Page  22 Papali repugnantes, non recipiuntur Romae, at prisci Canones Pa∣pali tyrannidi repugnant: Ergo prisci Canones Romae silent & ob∣mutescunt. Iam, secundo quoque retuso telo, praestolamur ter∣tium.

PHIL.

Ius z Canonicum in Anglia est abrogatum, sicut fuit, sub ini∣tio reformationis, Witenbergae combustum.

ORTH.

Abrogatum quidem ex parte, id est, quatenùs Regni Statutis, aut Regiae praerogatiuae aduersatur, vel quatenùs est Pon∣tificium (id est) Romani pontificis authoritate stabilitum: non ta∣men simplicitèr & absolutè. Permulta enim in magno illo Iuris Canonici corpore occurrunt praeclara & eximia, ex quibus Ec∣clesia nostra, quae sibi expedire & conducere iudicat, tanquam Ro∣sas, relictis spinis, seligere solet & decerpere. Ius ergo Canonicum tantifacimus, quanti debemus; non vti vos Romae, vbi, vt elegan∣ter doctissimus a Episcopus, Racemus Iuris Canonici pluris est, quàm vindemia Theologiae.

PHIL.

Abrogari constat. b Alioquì profectò non ità omnia sur∣sum deorsum conturbarentur, non ita (vt reliqua taceam) centum & qua∣draginta plus minus sacrati presbyteri, à solo Schismatis huius exordio, in{que} non degradati, sed in foro seculari, & à laicis condemnati, ferinum in mo∣dum dilaniarentur.

ORTH.

Elizabetham perstringit impius Iesuita, Reginam omnium, quas Sol vidit, clementissimam; sub cuius Regno com∣plures Sacerdotes, ob violatam Maiestatem Regiam, morte plecte∣bantur, id{que} meritò. Age enim; nonne Salomon summo Sacerdo∣ti laesae Maiestatis reo, dixit c Dignus es morte. Vndè patet viros eti∣am Ecclesiasticos, huic crimini obnoxios, mortem mereri. Praete∣rea dum adiungit Salomon, Attamen hoc die non afficiam te morte, cla∣rè demonstrat, se, licet propter officia in Dauidem patrem suum praestita, vitam illi ex misericordia indulgeret, ex regulâ tamen Iu∣stitiae, ob admissum crimen morte mulctare potuisse. Sacerdotes igitur, ob crimina secularia, à seculari Iudice, in foro seculari, plecti possunt. De Ecclesià Anglicanâ hactenùs; de Romana de∣inceps est agendum.

Quanto olim apud Maiores vestros in pretio fuerunt Canones,* testatur Baronius. d Quae tunc facies sanctae Ecclesiae Romanae? quàm fae∣dissima, quùm Romae dominarētur potentissimae aequè ac sordidissimae mere∣trices? quarum arbitrio mutarētur sedes, darentur Episcopi, &, quod auditu horrendum & infandum est, intruderentur in sedem Petri earum amasij, pseudopontifices, qui non sunt, nisi ad consignanda tantùm tempora, in Cata∣logo Romanorū Pontificum scripti. Quis enim à scortis huiusmodi intrusos, sine lege, legitimos dicere posset Romanos fuisse Pontifices? Nusquam Cleri eligentis, vel postea consentientis aliqua mentio; Canones omnes pressi silentio; decreta Pontificum suffocata, proscriptae antiquae traditiones, vete∣resque in eligendo summo Pontifice consuetudines; sacri{que} ritus & pristinus vsus prorsus extincti. Hucús{que} Baronius. De posterioribus autem sae∣culis Page  23 sic amici vestri conqueruntur. Budaeus: f Sacrosanctos Canones •••lioribus a••i factos, vt ijs velut regulis vita Clericorum dirigeetur, & 〈◊〉 patrum praesoriptis posteri formarentur, iam in amusses plumbe••••asisse▪ quis non videt? quales olim fuisse Cannes Lesbiae structurae tradit Aristoteles. Nam vt Canones plumbei & molles non structuram operum tenore aequabii dirigunt, sed▪ ex structorum commodo & libi dine flexiles, structurae accommodantur sic Canones Pontificij, ex vsa Ecclesiae antisti∣tum flexibiles, plumbei, & cerei facti sunt: vtiam di instituta maiorum, & sanctiones pontificiae, non moribus regendis vsui esse, sed, prope••odi•• dixeram, argentariae factitandae authoritatem accommodare videantur. Frnciscus de Victoria, Iesuira, & publicus in Academia Salamanti∣censi professor; g Videmus (inquit) quotidiè à Romana curia tam lar∣gas, i•••o omnino dissolutas dispensationes profectas, vt Orbis ferre non possit, nec solùm in scandalum pusillorum, sed maiorum. Et rursus: h Nul∣lus quaerit dispensationem quin obtineat. Porro, non obscurè innuit es∣se Romae expectantes, an quis velit petere dispensationem omnium quae legius sancita sunt. Si tu haec, Philodoxe, sigillatim cognoscere vo∣lueris, lege Claudium Espensaeum, Theologum Parisiensem, in Sancti Pauli ad Titum Epistolam, &, nisi frons sit planè adamanti∣na, te rubore plusquam coccineo suffundet. Rem totam dicto Ru∣a••i Tapperi, Cancellarij Louaniensis, obsignabo, conquerentis, i Ahusus Romanae Curiae inexcusabiles agnosci oportere; totum Ecclesiae corpus contaminatum lapsu disciplinae; vonalia esse omnia per monstrosas proisons, regressus, & retrogressus, per commendationes Abbatiarum & Episcoptvm, per dispensationes super pluralitate benoficiorum, & su∣per abijs plur••s, super quibus nec Christus ipse dispensare posset. En tibi quam bellè ac religiosè in Ecclesiâ Romanâ obseruentur Cano∣nes. Tibi verò, Philodoxe, Ecclesiam Anglicanam, tanquam Ma∣iorum instituta, & Sacrarum legum repagula perfringentem, cri∣minanti, respondeo. Primò, omnes apud nos Antistites canonicè ordinari. Secundò, licet fortè in hunc vel illum canonem incurre∣re contingeret, non tamen sequitur illicò Episcoporum nostrorum ordinationem esse irritam. Non enim cuiuscunque Canonis qua∣liscunque violatio sacrorum ordinum nullitatem secum semper trahit. Quod vt exemplis illustrem, in magno Concilio Sardicensi cautum est, k Ne quis priùs Episcopus ordinaretur, quàm Lectoris, Diaconi, & Presbyteri ministerium peregerit; vt fi in vnoquoque gradu dignus existimatus fuerit, ad Episcopatus fastigium, per progressiones, posset ascen∣dere. Volunt insuper Sardicenses patres, vt in vnoquoque gradu pertempus satis prolixum maneat, vt eius fides, probitas, constan∣tia, & moderatio possint cognosci. His tamen non obstantibus, l Nectarius, non modò Laicus, sed ne baptizatus quidem, in Patri∣archam Constantinopolitanum eligitur, statimque in generali Concilio m Constantinopolitano Episcopus constituitur. Simi∣liter Sanctus n Ambrosius, o Tharasius, p Nicephorus, q Eusebius Caesariensis, nonnulli etiam Romani Pontifices, verbi gratia, Pe∣trus Page  24 r Moronaeus, ex Laicis ad munus Episcopale, conglobatis or dinibus, sunt prouecti. Mihi tamen fixum & persuasum est, nolle te, immò ne audere quidem, horum ordinationes irritas reddere. Quamobrem, cum liquidò constet non omnem Canonum violati∣onem nullitatem inducere, explicandum est tibi porrò quosnam intelligas Canones, & quo tandem modò à nobis violentur.

PHIL.

Illos dico, qui Episcopum à tribus Episcopis ordinari* iubent: quod institutum patribus s Tridentinis traditio habetur Apostolica.

ORTH.

De hoc Canone, siue ab Apostolis, siue à quocunque alio originem duxerit, nos perquam honorificè & Intimus, & lo∣quimur. Ecquid enim est, quod ad Ecclesiae non modo incolumi∣tatem, sed & dignitatem etiam & splendorem magis conducit, quàm optimorum Episcoporum designatio? Ecquid magis pe∣riculosum, quàm si ipsi fontes veneno inficerentur? Summa igitur danda est opera, vt Episcopi (qui omnium in Ecclesia ordinum, omnis Iurisdictionis spiritualis, iuxta Deum, perennes sunt fontes, & Scaturigines) ab omni labe puri & integri custodiantur. Quod non aliâ ratione magis commodè & accuratè fieri potest, quàm si plures eiusdem ordinis, doctrina & probitate praestantes viri, in v∣num confluant. Sic enim Sacrosancta fidei mysteria pura & illiba∣ta retinentur; sic salutaris disciplina suas vires & robur obtinet; Sic denique vnitas Spiritus seruatur in vinculo pacis.

Eximia igitur laude ornanda est nostra Anglia, quae hanc saluta∣rem* sanctionem nō modò in Ordinale suum retulit, sed authoritate etiam t Parlamentaria stabiliuit: vnde factum est, vt nobis in vsu sit perpetuo, adeo vt aliter ordinatus (vel Sandero u teste) apud nos Episcopus haberi nequeat. Age, Philodoxe, vniuersos no∣stros Praelatos sub Eduardo Sexto, Elizabetha, & serenissimo no∣stro Rege Iacobo dignitate Episcopali decoratos, circumspice, & lustra oculis; si quempiam ex illis alitèr ordinatum comperias, eundem ex albo Episcoporum eradi, & expungi non inuiti patie∣mur.

Vestra verò Ecclesia, quoties pro Episcopis Abbates substituit* (quod aliquandò apud vos fieri suo loco probabitur) toties hunc clarissimum & vtilissimum Canonem eludit & elidit.

Page  25

CAP. III I. Prima controuersia particularis, de Consecratione Epis∣copali, in duas diuiditur quaestiones; primam, an tres Episcopi ad alium ordinandum sint simpliciter neces∣sarij; cuius Status ex Papistis explicatur. Alteram, an nostri ordinentur à tribus.

  • Questiones 2.
    • proponuntur
      • Prima, an tres Episcopi ad alium ordinandum sint necessarij.
      • Secunda, an Anglicani Episcopi ordinentur à tribus. 1
    • Explicantur,
      • Prima, hic expenditur
        • ordinatio ipsa quae
          • ordinaria. 2
          • successiua. 3
        • necessitas,
          • quando incepit. 4
          • quanta ex
            • Pontificibus. 5
            • Iuristis. 6
            • Canonistis. 7
            • Iesuitis. 8
            • Seminariorū alumnis. 9
      • Secunda, adductis aduersariorum verbis
        • Bellarmini. 10
        • Stapletoni. 11
        • Sanderi. 12
PHIL.

EQuidem, Orthodoxe, te horum Canonum obseruationem adeo vobis vendicare satis mirari ne queo. Ego enim ternarium Conse∣crantium numerum, & à Canonibus efflagi∣tari, & in ordinationibus vestris desiderari luce clariùs ostendam.

ORTH.

Duae igitur nobis discutiendae sunt quaestiones: prior, an tres Episcopi ad alium consecrandum sint necessarij; posterior, an Anglorum Epis∣copi à tribus consecrentur.

Vt primae quaestionis status magis elucescat, concede mihi ve∣niam* paucula interrogandi. Ac primùm, quid de Amphilochio respondes? Quem non homines, sed Angeli crearunt Episcopum, nisi forte suaui nobis fabella illudat a Nicephorus.

Page  26
PHIL.

Non videtur fabula, sed res gesta; quae tamen ab hoc instituto est prorsus aliena. Nos enim agimus de Consecratione ordinaria, (id est) quae ab hominibus transigitur; haec autem facta est (vt verbis vtar b Bellarmini) diuina dispensatione extraordinaria.

Missa igitur hac creatione Angelica, nos accuratè defendimus,* omnem Sacrationem Episcopalem ordinariam à tribus Episcopis esse celebrandam; à tribus, inquam, quorum singuli ab alijs tribus similiter sunt ordinati, & illi rursus ab alijs tribus, donec ad Apo∣stolos veniatur. Et hoc sensu omnis legitima consecratio est suc∣cessiua,* vt appellat c Stapletonus.

ORTH.

Quid de beatis Apostolis es dicturus? Numquid E∣piscopi* erant? & si Episcopi, an quâ Apostoli, vel vi alicuius con∣secrationis, ab Apostolatu distinctae? Et si hoc posteriori modo, à quot vel à quibus sunt ordinati?

PHIL.

Christus ipse (vt narrat d Iohannes de Turrecremata, Cardinalis) Sanctum Petrum immediatè Episcopum ordinauit, Petrus verò reliquos Apostolos; primò Iohannem, dein Iacobum, & caeteros deinceps. Huic consonat illustrissimus Cardinalis e Bel∣larminus, Vicessima secunda (inquit) est Petri praerogatiua, quòd solus Petrus à Christo ordinatus Episcopus fuerit, caeteri autem à Petro Episcopa∣lem consecrationem acceperint.

ORTH.

Haec commenta si lancibus appendantur, leuiuscula ap∣parebunt. Interim, de Iohannis consecratione, fueritnè satìs vali∣da & Canonica, sententiam tuam expecto.

PHIL.

Satis firma fuit & valida. Miror tamen qua ratione ductus, an sit Canonica, perconteris, cùm peracta sit vel ante natum Canonem. Praeterea aliud est considerare Ecclesiam adhuc in cu∣nis vagientem, aliud in ipso aetatis flore constitutam. In Ecclesiae infantia, cum Christus, in gloriam ascensurus, Petrum sacrasset, omnisque Episcopalis ordinis fontem constituisset, qui deinceps omnium primus initiandus erat, is à solo Petro, qui proximè à duobus ad summum sacrari potuit, necessitate postulante. Vbi au∣tem Iacobus, frater Domini, à Petro, Iohanue, & altero Iacobo E∣piscopus Hierosolymitanus ordinatus est, ipsi (teste f Anacleto) formam dabant, vt non minùs quàm à tribus Episcopis (reliquis omnibus assensum praebentibus) vllatenùs Episcopus ordinetur.

ORTH.

Si Prouinciae cuiuspiam splendor vsque adeo obscu∣retur,* vt Catholicorum Antistitum numerum Canonicum suppe∣ditare nequeat, quid tum demum firi oportet?

PHIL.

Hoc docet tum g Synodus Sardicensis, dum Episcoporum defectum ex proxima Prouincia suppleri permittit, tum h Gregorius 7. qui cum in Affrica duo soli essent Episcopi, illis ordinandi copi∣am non fecit, sed virum duntaxat idoneum eligendi, qui, Romam transmissus, à tribus ordinaretur.

ORTH.

Trium concursus (si commodè interesse possint) à no∣bis laudatur vel maximè; quem tamen non ex praecepto Diuino, Page  27 sed ex instituto Ecclesiae, non vt quiddam simplicitèr necessarium, sed vt commodum & decorum exigimus.

PHIL.

Immo requiritur ex necessitate, tum praecepti, quia (teste Aniceto) i instituente Domino fieri iubetur, tum medij, quià non tantùm ad ordinationis Episcopalis benè esse, verùm etiam ad ipsum esse requiritur. k Quòd Episcopi non sunt (inquit Damasus) qui à minus quàm à tribus ordinati sunt Episcopis, omnibus patet.

Haec Iuristarum quoque communis est sententia (teste Cardi∣nale* de l Turrecremata) Iuristae (inquit) quasi omnes sunt huius opini∣onis, quod requiratur numerus ternarius Episcoporum: ita vt si quis à pau∣cioribus consecretur, dicatur nihil agi.

Eiusdem quoque sententiae sunt eminentissimi Canonistae, vt* patet his ex verbis, apud eundem Cardinalem, proxime sequenti∣bus. Vnde Hugo, & Archidiaconus dicunt, vt Papa solus cum vno Episco∣po non posset consecrare, hac forma durante. Verba autem Archidiaconi sunt huiusmodi. m Est ergo de forma & substantia Sacramenti, quod ibi sint tres Episcopi, & si ordinetur à minus, non est Episcopus, quià deest sub∣stantia siue forma, quae exigitur in collatione illius rdinis. Praeterea vbi in Concilio Arelatensi secundo dictum est, n Nullus Episcopus sine Metropolitani permissu, nec Metropolitanus sine tribus Episcopis compre∣uincialibus praesumat Episcopum ordinare; o Glossa in hanc vocem (tri∣bus) sic se habet, Quod dicit Tribus, est de substantia consecrationis; ali∣às non esset consecratus, si essent pauciores.

ORTH.

Hactenùs de Iuristis & Canonistis; nunc Iesuitarum* expectamus sententiam.

PHIL.

Franciscus Turrianus, de Metropolitano & duobus Epis∣copis illi assistentibus verba faciens, p Hi (inquit) sunt tres prosus ne∣cessarij. Et q alibi hoc ipsum Damasi dicto, à nobis paulò antè alla∣to, confirmat r Gabriel Vasques; ordinis Episcopalis materiam (quam statuit esse impositionem manuum) à tribus Episcopis adhi∣bendam esse docet, & quae ab vno adhibetur, à non Ministro adhi∣beri.

ORTH.

Quodnam est Bellarmini hac de re Iudicium? Qui, an∣te susceptum Petasum, nobilis erat Iesuita, licet nunc, vel inuitô Ignatio, factus sit Ex Iesuita.

PHIL.

Dubium (inquit s Bellarminus) esse non potest, quin requi∣rantur ordinariè tres ad minimum Episcopi, ad noui Episcopi consecratio∣nem, nisi fortè, ex dispensatione, cum Episcop ordinante adsint Abbates infulati, qui vicem Episcoporum gerant; vt aliquando fieri solet, ob Episco∣porum raritatm, vel ob aliam iustam causam, vt est apud t Binnium.

ORTH.

Cuius est hanc dispensationem largiri?

PHIL.

Summi Pontificis, vt rectè Binnius.

ORTH.

Verùm si ab vno solo ordinari Episcopum continge∣ret, nec Abbatibus existentibus, nec dispensante Pontifice, quid hîc dicturus est Bellarminus?

PHIL.

u Ecclesia (inquit) non potest esse sine Episcopis, vt ostendi∣mus. Page  28 Apud Lutheranos non sunt Episcopi. Nam non habent ordinatio∣nem, nec successionem ab Apostolis; igitur apud eos non est Ecclesia. Et quidem quod nec Lutherus, qui habitus est Episcopus Wittinbergensis, nec Zuinglius, qui habitus est Episcopus Tigurinus, nec qui in ipso sepulchri E∣pitaphio vocatur primus Basileae Episcopus, nec Caluinus, qui dictus est E∣piscopus Geneuensis, nec vlli alij ordinati sint à tribus Episcopis, neque ex dispensatione ab vno assistentibus Abbatibus, notissimum est, nec ipsi ne∣gant. Ergò saltèm Patribus Niceni & Carthaginensis concilij, immo & ipsis Apostolis, qui statuerunt Episcopum à tribus Episcopis debere ordinari, isti non sunt Episcopi. Sic Bellarminus, cui hoc argumentum vide∣tur u insolubile.

ORTH.

Quàm pulchrè haec inter se cohaereant, suo loco con∣stabit.* Interim quaero, an haec in Seminarijs vestris recepta sit do∣ctrina? Circumfertur▪ Parsoniana controuersi arum epitome, ex Bellarmini & Maldonati dictatis collecta, quam ab vnoquoque in Anglicis Seminarijs exscribendum curatis. Huius, si placet, sen∣tentiam explica.

PHIL.

Sic habe. x Primus Canon Apostolorum hoc idem declarat. Scilicet, Episcopum non posse ordinari nisi à tribus Episcopis. Hinc sequitur ineuitabilitèr, haereticos non habere vllos Pastores, seu Episcopos, cùm pri∣mi illorum Episcopi, Caluinus, Lutherus, Zuinglius, nunquam fuerint or∣dinati ab alijs Episcopis. Audin hoc? Conclusio hinc sequitur ine∣uitabilis, quippe quae solidissimo nitatur fundamento.

ORTH.

Hoc fundamentum est putridum, & ruinam minatur.

PHIL.

Minatur certè, sed Ecclesiae Anglicanae, quam hoc qua∣si Ariete demolimur.

ORTH.

Aries iste obtusis est Cornibus; non ferit.

PHIL.

Ferit vos vel maximè: est enim argumentum Achil∣leum.

ORTH.

Vide ne vester Achilles euadat Thersites. Sed de pri∣mae quaestionis statu satis.

Verùm quid haec ad Ecclesiam Anglicanam?*

PHIL.

Aculeata sunt tela quae vos pungunt. Bellarminus e∣nim, hoc iacto fundamento, sic infert: y Nullam habent excusationem Episcopi Anglicani, nisi fortè velint dicere (quod verissimum est) se veros Episcopos non esse, neque aliquid de Episcopatu habere, nifi, quae sibi iniustè vsurpant, nomen & opes. Si nihil praetereà, ergò nec Characterem, nec Iurisdictionem, nec ordinem, nec officium▪ nihil habent, nihil penitùs praeter nomen, & opes.

ORTH.

Opes? Eheu? Siccine eorum opibus inuidere slu∣mini innatantem aureo Cardinalem? Nostri verò sint opulenti, nene nihil dico; certè si Papae quod libuit, facere licuisset, stis su∣perque iam diu fuissent inopes. Etenim, regnante Henrico 8. re to•••• calculos reuocata, compertum fuit, z Centum sexaginta libra∣rum 〈◊〉, quadraginta proximis annis, pro solis Episcoporum inuestituris, Romanae uiae persoluta. Sed qua fronte audet Bellarminus antesig∣nanos Page  29 nostros tam petulantèr insectari, quasi nihil haberent quod ad Episcopos spectat? Quid? Eruditionem nullam? Nullam omninò. Non multi effluxerunt anni, ex quo ipse Bellarminus, fulgentem deponens purpuram, sub infausta Torti specie delituit: quem vnus ex Episcopis nostris (eruditus ncne iudicent eru∣diti) adoriens, ita torsit & retorsit, vt malè ominatam perso∣nam exuere, laruamque deponere coegerit; cuius duelli exitum omnes quotquot vspiam sunt Pontificij, non dico lachrimis ab o∣culis stillantibus, sed riuis sanguineis affatim manantibus, meritò lugere possunt, dum fortissimū eorū Athletam tam miserè stratum ac debellatum conspiciunt. Nec docti modò sunt Anglorum Epis∣copi, sed celebres etiam Concionatores, in Christi vinea excolen∣da seduli & laboriosi; ac proinde Cardinalibus, Bellarmini fratri∣bus, longè dissimiles. Etenim Iulius a secundus dixit, se non posse, illaesa conscientia, fratrem Aegidium in Cardinalium nume∣rum referre, ne Cardianalis creatus, à concionando desisteret: qui tamen posteà à b Leone decimo Cardinalis factus est, vt tace∣ret. Siquidem in Ecclesia Romana opulenti Episcopi rarò, rariùs Cardinales, Papae rarissimè concionantur. Hactenùs Bellarminum in nos inuolantem vidimus. Sed quo vtitur argumento? Hoc sci∣licet, quod Episcopi nostri à tribus ordinati non sint: hoc telo om∣nes huius temporis haereticos (quo in numero nos collocat) cona∣tr prosternere.

PHIL.

Idem quoque in vos fortitèr & neruosè sic contorquet* c Stapletonus: Num in Galliam; Hispaniam, aut Germaniam profecti sunt, quandoquidem legitimum numerùm eorum qui possent & vellent manus imponere, domi non habebant? Minimè gentium. Sed vt eo∣r•• Religio est contraria intentio aliena, initium à vera fide apud nos plan∣tata penitus discrepans, ita eorum progressus ab eadem diuersi sunt, & ei∣dem planè repugnantes. Non per ostium ingressi sunt; clanculùm, tanquam atrnes, sine omni authoritate vel regimine spirituali, surrepserunt. Hoc discrimen inter Protestantes, & nostros veros Episcopos, primos scilicet A∣postolos, tanti est momenti, vt sicco pede transiliri non debeat. Nam cùm eorum authoritas probatur nihili esse, quicquid moliunur in nihilum ne∣cessariò redigitur. Dico igitur, ex sententiâ sacrae Scripturae, & Primitiuae Ecclesi praxi, istos Episcopos non esse. Praetensi vestri Episcopi talem non habent ordinationem, nec talem manuum impositionem, qualis requiritur; nec vllam Presbyteros aut Ministres ordinandi potestatem: ideoque ne vos veri estis Ministri, nec illi omninò sunt Episcopi.

ORTH.

Quid ita? Canon iste apud nos semper à primo Reli∣gionis in Anglia reformatae momento inuiolabilitèr est obserua∣tus; nec quisquam est in toto regno Pontificio, qui hanc meam as∣sertionem tam generalem vlla ex parte labefactare possit.

PHIL.

Refert d Sanderus, vos sub initium Regni Elizabethae nectres, duosue habuisse Episcopos: eodem tamèn tempore noui vestri superintendentes cathedras ecclesiasticas inuaserunt. Quamob∣rem Page  30 adeo inhaeret Ministerio Anglicano haec labes, vt omnis aqua Thamesina eam non possit eluere.

ORTH.

Quin si hoc Sanderianum falsum sit (vt est falsissi∣mum) omnis vnda Tyberina, etiamsi in aquā benedictam conuer∣teretur, non poterit tamen Seminariorum vestrorum alumnis ca∣lumniandi artem abluere. Hoc autem quàm longè à veritate ab∣sit, ex tabulis authenticis suo loco docebimus: vnde constabit gloriosissimam Reginā Elizabetham diploma Regium ad septem in suis ditionibus Episcopos misisse, quatenus ipsi vel ipsorum quatuor, Matheo electo Cantuariensi (qui primus regnante Eli∣zabetha Cathedram conscendit Episcopalem) munus confirmati∣onis & consecrationis impartirent. Quod & factum est ab ipsorum quatuor; quorum nomina & tituli infra dicentur. Interim do∣lens dico, inter eos qui Papae studēt partibus, mentiendi & calum∣niandi peritos extitisse multos, qui verò Sanderum vel superaret vel aequaret, ex nostra gente adhuc prorsus extitisse neminem; cu∣ius famosum de Schismate Anglicano libellum doctissimus Episco∣pus, b mendaciorum sterquilinium verissimè appellauit: Calumnia∣rum quo{que} Augaeum stabulum non iniuria vocare potuisset. Nam adeo nobilem hoc in genere se praestitit artificem, vt in posterum, Anglicè non, Master Doctor Sanders, sed Master Doctour Sclanders, ob incredibilem calumniandi peritiam, dici mereatur.

PHIL.

Id de quo agitur calumnia non est, sed verum crimen; quod tu ab illo nunquam auertere poteris. Attende mi homo, c Si vocationem vestram satis solidis argumentis confirmare valeatis, nos cun∣ctos Ecclesias vestras adituros, & Religionem vestram professuros pollice∣mur.

ORTH.

Magnifici huius promissi memor esto, ac interim ar∣gumentum prosequere.

PHIL.

Ego illud ipsum prosequar, quod à Bellarmino insolu∣bile, à Parsonio ineuitabile dicitur: & sic institui potest. Omnes veri Episcopi à tribus Canonicè consecrantur; Anglorum Epis∣copi à tribus canonicè non consecrantur; Ergo Anglorum Epis∣copi non sunt veri Episcopi.

ORTH.

Anglorum Episcopos à tribus Canonicè consecrari suo loco liquebit. Quin si fortè à paucioribus, vrgente necessitate, sacrari contingeret, quid hinc incommodi? Ternarius Episcopo∣rum numerus, ad meliùs duntaxàt esse, non simpliciter ad esse requi∣ritur. Non est Episcopalis Consecrationis pars essentialis, sed or∣namentum accidentale: pulchra quaedam, non sine singulari fructu, solennitas, non tamen est quicquam substantiale, vel absolutè ne∣cessarium.

Page  31

CAP. V. Papistarum Argumenta à Canonibus Apostolorum, & Decretalibus Epistolis deprompta; quod volunt non efficiunt.

  • Nam
    • Canones Apostolorum non
      • sunt permagnae authoritatis apud Ad∣uersarios ipsos. 1
      • probant tres esse simpliciter necessaries. 2
    • Epistolae de∣cretales
      • Anacleti & Aniceti
        • pro supposititijs agnoscuntur. 3
        • si verae, non tamen euin∣cunt. Hîc perpen∣ditur
          • Iacobi ordi∣natio. 4
          • papistarum illatio. 5
      • Damasi, ordinem Episcopalem ab vno collatum irritum reddunt,
        • non quoad Sacra∣menti veritatē, 6
        • sed quoad officij executionem. 6
PHIL.

EGo sententiam tuam varijs refellam Argu∣mentis; quorum primum ab Apostolorum Canonibus deducetur, quos (vt rectè a Binni∣us) authoritate Apostolorum conditos, eorumque traditione nobis traditos, Clemens Romanus, Sancti Petri discipulus Graecè conscripsit.

ORTH.

Horum multi pietatem & anti∣quitatem redolent. Caeterùm si vniuersi di∣cantur Apostolici, quasi Apostolorum authoritate conditi, Eccle∣sia Romana meritò reprehenditur: Siquidem Canon 84. tertium Machabaeorum librum, duas Clementis Epistolas, & octo Consti∣tutionum libros eiusdem Authoris, in canonicis Scripturis nu∣merat; quae tamen omnia Ecclesia Romana reijcit. Rursus idem Canon Ecclesiastici & Sapientiae libros, aliosque in Canone non re∣censet, quos Ecclesia vestra vt Canonicos amplectitur.

PHIL.

Probabile videtur (inquit b Bellarminus) Canonem illum non esse Clementis. Eundem{que} c spurium appellat Baronius; d Bin∣nius Apocryphum, ac surreptitium.

Page  32
ORTH.

Quid ergo respondes ad Canonem 65. qui Sabbato, praeterquam vno solo, (id est) Paschali (interprete e Binnio) ieiu∣nare prohibet?

PHIL.

Respondeo cum f Baronio magnam esse imposturae suspi∣cionem.

ORTH.

Porro g Gelasius in Romano Concilio septuaginta Episcoporum librum Canonum Apostolorum apocryphum esse statuit. Quo sensu? Eos libros (inquit h Bellarminus) vocat Apocryphos, qui sunt editi ab authoribus haereticis, vel certè suspectis.

PHIL.

Hunc librum non ideo obelo transfixit Gelasius, quasi vniuersi Canones essent Apocryphi, sed hoc ipsum propter aliquos, vel corruptos, vel additos ab haereticis, fecisse videtur, inquit idem i Bellarmi∣nus: cuius generis sunt duo superiores à te allati. At Quinquaginta priores, quorum vltimus est de trinâ in baptismate mersione, praeter Aposto∣licam & orthodoxam doctrinam, ab antiquis Pontificibus, Concilijs, & pa∣tribus approbatam, nihil continentes, velut authentici recipiuntur, (Inquit k Binnius.)

ORTH.

l Zephyrinus Pontifex septuaginta, vel, vt alij legunt, sexaginta numerauit. Quomodo haec inter se consentiunt?

PHIL.

Scire oportet praedictas 60. vel 70. sententias, quas Zephyri∣nus ab Apostolis praescriptas esse refert, omnes 50. Canonibus, siue Capitulis Apostolorum contineri, sic vt vno Canone plures sententiae comprehendan∣tur: vt asserit m Binnius, qui ad n Turrianum nos remittit.

ORTH.

Turrianus non dicit plures sententias in vno Canone contineri, sed vnam sententiam duobus, aliquando tribus compre∣hensam esse Canonibus. Deinde 70. istae sententiae tot sunt Cano∣nes, teste o Bellarmino, his verbis: Zephyrinus decimus quintus à Pe∣tro, in Epistola prima, tradit, solùm septuaginta Canones fuisse Apostolo∣rum.

PHIL.

Apostolorum Canones (inquit Sanctus p Leo) numerant Patresinter Apocrypha, exceptis quinquaginta capitulis, id est, Canoni∣bus, vt rectè Binnius.

ORTH.

Ergo vt transeamus Canonem quintum, inhibentem, ne Episcopus, Presbyter, aut Diaconus vxorem suam reijciat religionis praetex∣tu, & tricessimum primum, in quo statuitur, Si quis Presbyter, aut Diaconus ab Episcopo sit segregatus, non licere alij eum suscipere, quàm qui eum segregauit. Nonus sic se habet; Quicunque fideles ingrediuntur, & Satra Scripturas audiunt, in precatione autem & sanâ communione non permanent, segregari oportet. In quem sic Binnius: Totum hoc decre∣tum, non diuino, sed humano iure constitutum, iam contraria consuetudine est abrogatum. Cui sententiae tres Iesuitas, Bellarminum, Zuarem, Turrianum, suffragantes adducit. Ita Canonm, qui vobis est A∣postolicus & authenticus, abrogari posse, trium nobilium Iesuita∣rum hîc est nobilis confessio. Caeterùm quid de Episcopis sta∣tuant, iam tandem aliquandò audiamus.

PHIL.

Haec sunt verba, q Episcopus ordinetur à duobus, vel tribus* Episcopis.

Page  33
ORTH.

A duobus, vel tribus? Ergo ordinatio à duobus prae∣stita, perinde est canonica, ac à tribus.

PHIL.

Nequaquam. Canon, praeter Metropolitanum, duos vel tres efflagitat, qui Metropolitano assistant, vt rectè a Bellarmi∣nus, & b Turrianus.

ORTH.

Canon non dicit, ordinetur à duobus vel tribus assis∣tentibus, sed à duobus vel tribus Episcopis: neque habet hanc clausu∣lam (praeter Metropolitanum) sed absolutè enunciat, Episcopus ordine∣tur à duobus vel tribus Episcopis. Quamobrem si ordinatio praestetur à duobus Episcopis, Canoni satisfactum est. Haec vestri Pamelij est sententia, qui sic scribit: c Accedere debebat consecratio, siue (quam Cyprianus vocat) manus impositio, per Episcopos qui conuenerant, quos, vt minimùm, duos esse oportebat. Vbi animaduertas velim, Pamelium signantèr dicere non assistentes, sed conuenientes duos esse opor∣tere. Idem prorsus d Cardinalis vestri de Turre-cremata est iudici∣um, qui hunc ipsum Canonem neruosè vrget, vt inde probet ternarium Episcoporum numerum non esse simplicitèr necessa∣rium.

PHIL.

Geminum huius Canonis sensum Decretales Epistolae nobis elucidabūt. Prodibunt primo in loco Anacletus & Anicetus. Anacletus epistola secunda sic ait: e Hierosolymitarum primus Ar∣chiepiscopus, Beatus Iacobus, qui iustus dicebatur, & secundum carnem Do∣mini nuncupatus est frater, à Petro, Iohanne, & Iacobo Apostolis est ordina∣tus, successoribus videlicet dantibus formam corum, vt non minus quàm à tribus Episcopis, reliquisque omnibus assensum praebentibus, vllatenus Epis∣copus ordinetur. Similiter f Anicetus, Scimus beatissimum Iacobum, qui dicebatur Iustus, qui etiam, secundùm carnem, Frater Domini nuncu∣patus est, à Petro, Iohanne, & Iacobo Apostolis, Hierosolymorum Episcopum esse ordinatum: Si autem non minus quàm à tribus Apostolis tantus vir fuit ordinatus Episcopus, patet profectò eos formam (instituente Domino) tradidisse, non minus quàm à tribus Episcopis Episcopum ordinari debere.

ORTH.

Quas adducis Epistolas, iamdudum obsoletae sunt & antiquatae. Sub venerandae antiquitatis larua diù latuerunt, sed tandem pro fictitijs & supposititijs à vestris hominibus, g Bellarmi∣no, Cusano, Contiô agnoscuntur. Hoc tamen quod ex illis retu∣llisti amplector, & recipio, non quatenus in illis Epistolis est pro∣ditum, sed quatenùs hoc idem apud h Eusebium, i Hieronymum, a∣liosque patres occurrit. Eusebius sic ait: Hunc Iacobum quem & Iustum cognomento veteres, propter virtutis praerogatiuam, vocarunt, pri∣mum Episcopalem Hierosolomitanae Ecclesiae sedem sortitum esse scribunt. Clemens hoc in Sexto Hypotyposeon libro, sic scribens, asserit. Petrus enim, inquit, & Iacobus, & Iohannes post assumptionem Seruatoris, quamuis ab ipso quoque Domino alijs essent Praelati, gloriam tamen hanc sibi ipsis non vendicarunt, sed Iacobum Iustum Hierosolymorum Episcopum constitue∣runt. Et Hieronymus: Iacobus, qui appellatur frater Domini, cognomen∣to Iustus, post passionem Domini, statim ab Apostolis Hierosolymorum Epis∣copus Page  34 ordinatur. Haec vera esse possunt, interim vt quod hinc velles elicere, non sequatur.

Duo igitur hîc ventilanda; Iacobi ordinatio, & vestra Illatio.* Circa Ordinationem imprimis sciscitandum, quid sibi velint pa∣tres, dum tres Apostolos Iacobum in Episcopum ordinassi perhi∣bent?

PHIL.

Ordinarunt (id est) omnem potestatem Episcopalem per impositionem manuum eidem contulerunt, vt solent nostri, dum Antistites sacrant.

ORTH.

Ergo sanctus Iacobus, ante hanc manuum impositio∣nem, potestate Episcopali destitutus erat.

PHIL.

Quidni?

ORTH.

Nonne erat ex duodecim Christi Apostolis?

PHIL.

Erat k quorundam opinio, inter quos Nicephorus Calixtus est, tres (scilicet) fuisse Iacobos. Primum Zebedei filium; secundum Al∣phaei, ambos ex duodecim Apostolis: tertium deinde hunc, cognomento Ius∣tum, fratrem Domini dictum, extra numerum duodecim, et ita tertium decimum Apostolum. Alia tamen, ac verior Ecclesiae sententia est, quae duos tantùm Iacobos agnoscit, maiorem Zebedaei filium, cui Iulij 25. diem festum agit, minorem fratrem Domini, cuius natalem vnà cum Philippi natali celebrat die primo Mensis Maij: de tertio autem nusquam memi∣nit. Quam sententiam Hieronymus in libro contra Heluidium multis de∣fendit, asserens duos tantum fuisse Iacobos, non tres, Iacobumque dictum Iustum, & fratrem Domini, eundem esse cum Iacobo Alphaei, proptereaque ex duodecim numero fuisse, non tertium decimum; Pauli maximè inni∣tens testimonio; Alium ex Apostolis (l inquit) non vidi quenquam nisi Ia∣cobum fratrem Domini.

ORTH.

Nonne Apostoli potestate Apostolica à Christo ipso immediatè erant ornati?

PHIL.

Apostolica fateor, sed nos de Episcopali agimus.

ORTH.

Quasi verò omnis Episcopalis potestas non include∣retur in Apostolica? Obseruandum est (inquit m Bellarminus) in Apo∣stolicâ authoritate contineri omnem Ecclesiasticam. Et n alibi idem pro∣bat testimonio sancti Cyrilli, nitentis hoc dicto Christi: o Sicut mi∣sit me pater, sic ego mitto vos. Bellarmino, adiungam Franciscum de Victoria, cuius haec sunt verba: p Omnem potestatem quam Apostoli ha∣buerunt, receperunt immediate à Christo. Si omnem, ergò Episcopalem; Habuisse enim Episcopalem non negatur. Quamobrem qui asse∣runt Christum in Episcopum ordinasse solum Petrum, Petrum au∣tem reliquos Apostolos, sua putidissima produnt commenta. Simi∣liter qui dicunt Petrum, Iohannem, & Iacobum Zebedaei, Iacobum Alphaei ordinasse (id est) potestatem eidem Episcopalem contulis∣se, vigilantes somniant.

PHIL.

Certè Iacobus ex communi patrum sententia fuit E∣piscopus.

ORTH.

Fuit quidem, eaque sententia, modò rectè intelliga∣tur, Page  35 est verissima: nam primò, sancta Scriptura de Iuda, dicit; p Epis∣copatum eius accipiat alter, (id est) Apostolatum. Si Iudae Apostola∣tus dici posset Episcopatus, profectò omnes Apostoli dicentur E∣piscopi. Secundò, vox (Episcopus) speculatorem vel superinten∣dentem significat, ac proindè Apostolis appositissimè accommo∣datur, quippè qui speculatores, vel superintendentes in Ecclesia Christi sunt eminentissimi.

PHIL.

Vnusquisque Apostolus, quà Apostolus, hoc tam ge∣nerali sensu Episcopus dici potest. Caeterùm Iacobus, cum esset Apostolus, factus est Episcopus sensu restricto, qui iam obtinuit secundùm vsum Ecclesiae, nempè Episcopus Hierosolymitanus.

ORTH.

Episcopi, secundum Ecclesiae consuetudinem nuncu∣pati, tres sunt proprietates; prima, vt ordinem & potestatem Epis∣copalem per Episcoporum 〈 in non-Latin alphabet 〉 accipiat: secunda, vt certam & fixam habeat sedem, vbi hoc munus exequatur; tertia, vt reliquis Ecclesiae illius Ministris singulari potestate supereminens, regat Ecclesiam suam, ministros ordinando, & censuras emittendo, vel relaxando. Quae vltima proprietas in Apostolos ipsos eminenter, & per excellentiam quadrat, reliquae non item. Quamuis enim in amplissimis ac frequentissimis ciuitatibus maximâ ex parte com∣morarentur, vt Iacobus Hierosolymis, Iohannes Ephesi, attamen cùm eorum legatio ad omnes q gentes docendas extenderetur, non poterant vni certae sedi perinde alligari, ac qui illis in Ecclesiae re∣gimine successerunt Episcopi. Quod ab r Epiphanio appositè ex∣primitur, qui, Petrum & Paulum pro Romanis agnoscens Episco∣pis, addit alios quoque Romae Episcopos, ipsis superstitibus, constitutos fuis∣se, propterea quòd Apostoli saepè ad alias terras, propter Christi praedica∣tionem, ablegarentur. Non potuit autem Vrbs Roma sine Episcopo esse. Quasi dicat, munus Apostolicum omnes gentes spectat, aliorum verò Episcoporum officium certo loco & sedi affigitur. Hoc sacris Scripturis est consentaneum, quae Apostolos lucem s mundi appel∣lant; septem verò Asiae Episcopos septem Ecclesiarum t septem itellas, & Angelos vocant. Quam diu autem in Ciuitatibus illis florentissimis commorati sunt Apostoli, ministros sacrarunt, cen∣suras exercuerunt, aliaque omnia administrarunt officia episcopa∣lia. Qua de causa à Patribus illarum Vrbium Episcopi meritò no∣minantur. Potestas tamen eorum Episcopalis non erat ab Apo∣stolica separata, sed in eàdem, tanquam ramus in Arbore, inclusa, non ab hominibus per manuum impositionem accepta, sed in san∣ctos Dei homines immediatè à Iesu Christo collata.

PHIL.

Quorsum igitur haec ordinatio, si nullam ordinato po∣testatem contulit?

ORTH.

Glossa in Ius Canonicum sic interpretatur: u Vel dic, quòd tantùm visibili vnctione hi tres consecrarunt eum, sed prius erat in∣uisibiliter vnctus à Domino: vel dic, quòd non ordinauerunt eum, sed tan∣tùm formam ordinandi alijs ostenderunt: vel dic, quòd non Episcopum, sed Page  36 in Archiepiscopum eum ordinauerunt: vel dic, quòd ordinauerunt (id est) inthronizauerunt eum ad administrationem certi loci; prius enim erat Episcopus sine Titulo. Hactenus glossa. Et quidem, vt Prophetae ac doctores Antiocheni manus in Paulum & Barnabam, cum ieiunio & orationibus, imponebant, non vt nouam aliquam Apostolo po∣testatem impertirent, sed vt segregarent in opus ad quod Spiritus Sanctus assumpsit eos; ita fieri potest vt x Apostoli lacobo manus imposuerint, non ad dandam Episcopalem potestatem (hanc enim à Christo in Apostolatu acceperat) sed vt communi assensu Eccle∣siae Hierosolymitanae regimen illi assignarent, illumque & labores eius diuinae gratiae commendarent. Et hanc manuum impositio∣nem Antiqui Patres (nisi fallor) ordinationem, largè & impropriè, dixerunt. Sed si fingamus Iacobum propriè ordinatum, quid vos inde astruitis?

PHIL.

Hanc ordinationem omnibus futuris seculis, tanquam Archetypum, & consecrationum Ideam, proponi ex testimonijs superioribus constat: vnde sequitur Episcopum à paucioribus quàm à tribus ordinandum non esse.

ORTH.

Exemplar pulchrum esse potest, & elegans, interim vt posteri, vel si maximè vellent, illud ipsum, ob mediorum defectum, ad viuum imitari vel exprimere nequeant. Quoties post blandien∣tem solem atra ingruit tempestas? Quoties post dulcem pacem, persecutio Ecclesiam vastat & depopulatur? Quando igitur ido∣neus suppet it Episcoporum numerus, hoc Exemplar nobis mirifi∣cè placet: si quando verò nubila & turbulenta incidant tempora, si quando Ecclesia, tanquam luna, deliquium patiatur, haec Sanctio, vt alia omnia Ecclesiastica constituta, necessitati cedere debet & succumbere.

PHIL.

Oppositum planè ex Anacleto patet, affirmante, Hos* Apostolos successoribus formam dedisse, vt non minùs quàm à tribus Epis∣copis vllatenùs ordinetur Episcopus. Si non vllatenùs, ergo nec vrgente necessitate. Quid hoc est aliud, quàm ternarium Episcoporum numerum in hoc negotio esse essentialem?

ORTH.

Similis planè vox in Iure Canonico sic vsurpatur: y Archiepiscopus ab omnibus suae Prouinciae Episcopis ordinetur: hoc autem nullatenùs liceat immutari. Vbi ex voce nullatenùs non licet collige∣re, omnium concursum esse quiddam essentiale; vt ingenuè agnos∣cit Cardinalis de z Turre-cremata.

PHIL.

Quod in iure Canonico sequitur, tuae interpretationi repugnat; nempe, sin aliter praesumptum fuerit, viribus carere non du∣bium est; quià irrita est secùs facta ordinatio.

ORTH.

Quomodò irrita? quoad officij executionem (inquit a Glossator.) Vndèb Hugo, Episcopus tamen erit, licet ab omnibus non consecretur, sed repelletur ab officio Episcopali, nisi dispensetur cum illo. Er∣go, secundùm Hugonem, ordinatio non est irrita quoad internam potestatem, sed quoad externam executionem. Si tamen resipue∣rit, Page  37 potest, ex Hugonis sententia, in sinum Ecclesiae recipi, non vi nouae ordinationis, sed gratiosae dispensationis. Vndè euincitur hanc culpam, iuxtà Hugonem, non haerere in substantia ordinis, séd ex accidente contingere.

PHIL.

Quod Episcopi non sint (inquit a Damasus) qui à minùs* quàm à tribus ordinati sunt Episcopis, omnibus patet; quia prohibitum est à sanctis Patribus, vt qui ab vno vel duobus ordinati sunt Episcopis, neque nominentur Episcopi. Si nomen non habent, qualiter officium habebunt? Quare quicquid inter Episcopos vel de rebus solum modo ad eos pertinenti∣bus egerint, necesse est vt irritum fiat, quia quod non habent, dare non pos∣sunt.

ORTH.

Cardinalis vester responsum suppeditat. Vbicunque (inquit Iohannes de b Turre-cremata) reperitur, quòd irrita sit talis or∣dinatio, aut quòd non valeat, quia it à paucioribus, intelligendum est, non quantum ad veritatem Sacramenti, sed quantum ad executionem officij. Qui leges ecclesiasticas spontè & pertinacitèr violant, illos ab of∣ficij episcopalis executione repellendos esse dictat ratio. Quis enim tales ad clauum Ecclesiae sedere, vel in Ecclesia, honoribus, aut loco aliquo splendido potiri aequo animo ferat? Penes Ec∣clesiam igitur est hos à munere exercendo reijcere, licet ipsis in∣sculptum Characterem, aut intrinsecam in ordinatione acceptam potestatem abradere penes Ecclesiam non sit. Quamuis autem ipsorum ordines, in Schismate accepti, veri sint quoad potesta∣tem internam, eorum tamen exercitium & praxin, disciplinae gra∣tia, impedire aliquandò expedit. Caeterùm est penes Ecclesiam, Canonum rigorem relaxare, poenitentibus veniam indulgere, & ijsdem tum ordines suos, tum honores permittere: Si verò defec∣tus non à Schismate, non ab arrogantia & peruicacia, sed à sola ne∣cessitate nascatur, nulla intercedente violatione spontanea, ipsa ne∣cessitas veniam apud aequos iudices facilè consequetur. Hactenùs de loco Damasi. Cuius verba si ita rigidè premas, vt inde absolu∣tam ordinum nullitatem elicias, profectò Ecclesiae vestrae tum do∣ctrinae, tum praxi sunt contradictura, vt suo loco patebit.

Page  38

CAP. VI. Papistarum argumenta à Concilijs desumpta.

  • De Concilijs 〈◊〉
    • genere, quae à Romano-catholicis
      • verbo vendicautur. 1
      • reipsa violantur; vt constat in Niceno. 2
    • Specie, hîc allatis, vbi
      • Obiectio. Canones tres efflagitant. 3
      • Res.
        • 1. at
          • non ex necessitate,
          • sedex honestate. 4
        • 2. necessitati cedunt. 5
PHIL.

SEntentia nostra ex sacris Concilijs confir∣mari potest. Spero autem vt in caeteris, quae nobis vobiscum intercedunt, controuersijs, ita in hae quoque, vbi ad Concilia ventum est, vos statim debellatos iri. Incipiam au∣tem à primo illo Niceno celeberrimo; cu∣ius Canon quartus, tres Episcopos disertè efflagitat.

OATH.

Exclamat quidam a Iesuita gloriosus, Concilia genera∣lia mea sunt, primum, vltimum, media. Quod an verè dictum sit vt ex∣ploremus, hoc ipsum Nicenum, in quo tantopere gloriamini, pau∣lisper inspiciamus.

Primò, quod spectat ad hunc ipsum canonem, quem, quasi à no∣bis violatum, in prima acie collocas, sanctè affirmare possum, tam religiosè apud Anglos, quàm vspiam Terrarum, obseruatum esse; eundemque violatum esse ab Ecclesia Romana, in qua vnus ali∣quandò Episcopus Episcopum sacrat, fatentibus b Bellarmino & c Binnio. Secundò, iuxta eundem canonem, potestas confirman∣di Episcopos spectat ad Metropolitanum. At Ecclesia Romana à Papa approbatum approbat, licet à suo Metropolitano non sit probatus, & à Papa improbatum improbat, quamuis à Metropoli∣tano legitimè sit probatus. Tertio, Niceni canones cauent, d Ne qui ab alijs excommunicantur, ab alijs recipiantur. At Pontifex Romanus aperit & claudit, soluit & ligat, pro sua libidine. Quartò, Niceni canones sanciunt, vt e antiqua consuetudo obseruetur per Aegyptum, Ly∣biam, Page  39 & Pentapolin, ita vt Alexandrinus Episcopus horum animum habe∣at potestatem, quia vrbis Romae Episcopi parilis mos est. Similiter autem & apud Antiochiam, caeter asque Prouincias suis priuilegia seruentur Ecclesijs. Quae verba non obscurè innuunt, cuique Patriarchae in propria Prouincia deberi potestatis praeeminentiam, vt Romano in sua, cuius consuetudo laudatur, & tanquam exemplar, ad quam reli∣quae Prouinciae se componant, proponitur. At Pontifex Romanus omnes Canones & consuetudines sibi obsistentes vili pendit. Non satis est illi vt emineat, tanquam Episcopus inter suos Presbyte∣ros, vel tanquam Metropolitanus inter suos Episcopos▪ vel tan∣quam Patriarcha inter suos Metropolitanos, nisi Primatus sui vn∣gues per totum orbem Christianum extendat. Quintò, Niceni canones neminem ad Praesbyteratum sine f examinatione admit∣tendum decernunt, temeréque admissos è fuo gradu g deturbant: At Romanus Pontifex ad Presbyteratum, Episcopatum, (addo etiam) & ad Cardinalatum, pueros aliquandò, & infantes promo∣uet. Ferdinandus Medices, Florentinus, à Sixto quinto in Cardi∣nalium numerum cooptatus est, cùm nondum decimum tertium aetatis suae annum compleuisset. Iohannes Medices, qui posteà, factus Pontifex Maximus, Leo decimus dictus est, Galero deco∣ratus est, cum decimum tertium vix excederet; & tamen amplo ac insigni Archiepiscopatu in Gallia, integro ante hoc quinquennio, etiamnùm puer, est honestatus. Odettus Castilioneus, quùm vn∣decim tantum esset annorum, Cardinalis creatus est: in Episcopum tamen Bellouacensem electus est antequam Cardinalis fie•••. Al∣phonsus▪ Emanuelis Lusitani Regis filius, quum septem essot anno∣rum, ostro & Petaso est indutus: Episcopus tamen fuit, antequam crearetur Cardinalis. Hi sunt qui ex officio Papan eligunt, electo assistunt, &, tanquam Orbis terrarum Iudices, assident. Et, quod adhuc magis est mirabile, si Glabro Rodulpho, Monacho lunla∣censi (qui tunc vixit) fides est adhibenda, Benedictus nonus puer deen∣nis, creatus est Pontifex Maximus. Haec Exempla à doctissimo i Rai∣naldo deprompsi, cuius fontibus hîc hortulum meum irrigau. De∣us bone, quales isti Cardinales? Quales Eplscopi Sed, pr•• caete∣ris, Benedictus nonus, qualis, ô qualis Papa? Beatam sanè Ro∣mam, cui talis contigit Ecclesiae Catholicae Pater, Conciliorum generalium Moderator, sacrarum Scripturarum expositor, orbis christiani iudex supremus, & totius mundi oraculum. Huic au∣tem praxi vestra ad amussim congruit doctrina. Ordines (inquit k Toletus) etiam maiores, etiam Presbyteratum posse conferri nfantibus nondum vsum rationis habentibus, est communis doctrina Theologorum & Canonisturum. Sextò, per Canones Nicenos inter l Presbyteros se∣dere non licet Diaconis, sed vt Episcopis Presbyteri, ita Presby∣teris Diaconi sunt inferiores. At Pontifex Romanus Diaconos suos (modo petaso & purpura fulgeant) non solum Episcopis, sed Archiepiscopis etiam, atque ipsis Patriarchis praeposuit. Noli hîc Page  40 Cardinalium vestrorum natales mihi obtendere; ego antiquita∣tem eorum hesternam nihil moror. Fac verum esse, quod valdè vult m Bellarminus, nempè sub Siluestro (id est) Concilij Niceni tem∣pore, septem Cardinales Diaconos Romae extitisse: hoc tamen Pontificis causam nihil iuuat. Concilium enim ne Cardinales qui∣dem excipit, sed absolutè enunciat. Diaconos (sint Cardinales nec∣ne) Episcoporum esse Ministros, Presbyteris verò minores. Monet in∣super vt intra suas mensuras permaneant. Septimò, Niceni n cano∣nes prohibent, ne Episcopus quempiam, ad alium pertinentem E∣piscopum, sibi recipiat, & in Ecclesia sua ordinet, sine consensu proprij Episcopi: Pontifex autem Romanus quoscunque, vndi∣cunquè, vbicunquè inaugurat, nec cuiusquam consensum praesto∣latur. Denique canones Niceni turpe lucrum vetant. Quo aucu∣pij genere quàm insignitèr excellat cius sanctitas (ô Sanctitatem!) luculentèr describit Claudius o Espencaeus, Theologus Parisien∣sis, ex impuro quodam libro, Romae impresso & venali, qui inscri∣bitur, Taxa Camerae, seu Cancellariae Apostolicae; vndè licet ediscere, quo pretio pro quocunque commisso aut committendo flagitio homines impunitatem suam possint redimere, siue sit adulterium, siue simonia, siue periurium, siue incestus, siue quid aliud his om∣nibus magis turpe aut nefandum. Quamobrē, Philodoxe, si Charta possit erubescere, reor quidē illius libri paginas vel coccino ru∣bicundiores fore. Si quis pecuniam attulerit, cuiuscunque facino∣ris redemptionem, dispensationis titulo consequetur. Lamina au∣rea Pontificis gratiam conciliat, & sancti Petri seram reserare so∣let clauis aurea; omnia Romae lance ponderantur aurea: sola pau∣pertas habetur irregularitas, nec vllum peccatum maius quàm ca∣rere nummis. Tanti iam Romae fiunt Niceni canones. Sed ver∣ba Concilij parumper expendamus.

PHIL.

p Episcopum oportet maximè quidem ab omnibus (si fieri po∣test) qui sunt in Prouincia Episcopis ordinari. Si verò hoc difficile suerit, siue vrgente necessitate, siue itiner is longitudine, certè omni modo tres Epis∣copi debent in vnum esse congregati, ita vt etiam eorum qui absentes sunt consensum & sententiam per literas teneant, & ita faciant ordinationem. Similiter Concilium quartum q Carthiaginiense: Episcopus cùm or∣dinatur, duo Episcopi ponant & teneant Euangeliorum codicem super caput & ceruicem eius, & vno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes Episcopi qui adsunt, manibus suis caput eius tangant. Et Concilium se∣cundum a Arelatense: Nullus Episcopus sine Metropolitani permissu, nec Episcopus Metropolitanus sine tribus Episcopis comprouincialibus, prae∣sumat Episcopum ordinare, ita vt alij comprouinciales epistolis admonean∣tur, vt se suo responso consensisse significant. Concilium sextum b Car∣thaginiense: Episcopum oportet maximè quidem ab omnibus qui sunt in∣tra Prouinciam Episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit, aut prop∣ter vrgentem necessitatē, aut propter longitudinem itineris, omninò tres in vnum conuenientes, consentientibus & his qui absentes sunt Episcopis, & Page  41 spondentibus per scripta, tunc manus impositionem facere possunt. Conci∣lium c Bracarense secundum: Episcopum oportet maximè quidem ab omni Concilio conslitui; sed si hoc aut pro necessitate, aut pro longinquita∣te itineris difficile suerit, ex omnibus tres colligantur, & omnium praesenti∣um vel absentium subscriptiones teneantur, & sic postea ordinatio fiat. Ec∣ce tibi Concilia vno quasi ore tres ordinatores omnimodò effla∣gitant; & inter reliqua Nicenum. Hoc igitur postulant, non vt arbitratium quidpiam, aut adiaphorum, sed planè vt necessa∣rium.

ORTH.

Quid si consecratio à tribus praesentibus celebretur, nulla prorsus absentium ratione habita?

PHIL.

Absentium consensus de honestate tantùm requiritur, non etiam de necessitate.

ORTH.

Atqui trium concursus Niceno canoni non satisfa∣cit, qui absentium quoque consensum, eodem plane verborum te∣nore & rigore, exigit. Certè omnimodò tres Episcopi debent in vnum esse congregati, ita etiam vt eorum qui absentes sunt, consensum & sententi∣am per literas teneant, & ita fiat Ordinatio. Quare si posteriorem clau∣sulam, vt quiddam ex honestate tantùm, vel congruitate requisi∣tum, interpretetis, cur priorem tam rigidè vrges, & premis, tan∣quam absolutè necessariam? Praeterea hi canones emissi sunt slorente Ecclesia, cum orbis christianus ingenti sanctorum Epis∣coporum numero vbique abundaret: Tu verò eosdem contra Ec∣clesiam producis, quae, paulò antè deliquium passa, vix dum è tene∣bris & vmbra euaserat. Haec responsa ad argumentum tuum refel∣lendum, satis in se habent momenti. Vt tibi tamen cumulatiùs sa∣tisfaciam, placet allata testimonia inter se componere, vt veritas ex mutua illorum collatione magis elucescat. Primùm erat ca∣non apostolis ascriptus; qui, cum pauci adhuc essent Episcopi, tribus vel duobus contentus fuit. Succedunt decretales epi∣stolae, quae, cum crebriores iam essent Episcopi, tres ad minimum, & reliquorum praeterea consensum postalant. Concilium Nice∣num primum, Arelatense secundum, Carthaginense sextum, & Bracarense secundum, absentium quoque consensum exigunt. Quartum tamen Carthaginiense absentium ne meminit quidem, nec canon quidem Apostolorum. Vnde orta est haec varietas? Ipsa temporum ac personarum obseruatio satis demonstrat, hanc rem, in medio relictam, ab Ecclesiae pendere arbitrio, & hoc vel il∣lo modo pro rerum varietate disponi posse. Haec luculenta fluit interpretatio, & singula mirificè inter se cohaerent. At si ve∣stram sequamur expositionem, adducta se inuicem collident restimonia, &, tanquam Cadmaei fratres, mutuis se vulneri∣bus conficient. Anacletus tres ad minimum exigit; itidem Concilia allegata. Sed nunquid ex absoluta necessitate? Ergo qui à paucioribus consecratur, non est Episcopus. At canones Apostolorum pro Episcopo agnoseunt velà duobus ordinatum. Page  42 Hinc constat, venerandam antiquitatem hoc Ecclesiae non vt ne∣cessarium obtrusisse, sed tanquàm decorum & honestum proposu∣isse.

Quae cùm ita sint, satis elucet, canones ecclesiasticos eiusmodi* esse naturae & conditionis, vt mutari possent, si exigat necessitas. Ne{que} hoc est ecclesiae disciplinā negligere, sed ipsius necessitatis, durissimae dominae, mandato & imperio cedere. Sic enim de vni∣uersis sanctionibus Ecclesiasticis statuunt Antiqui. Priscis (inquit d Gelasius) pro sui reuerentia, manentibus constitutis, quae, vbi nulla vel rerum vel temporum perurget angustia, regulariter conuenit custodire. Et sanctus e Leo, Vbi necessitas non est, nullo modo sanctorum patrum insti∣tuta violentur. Et rursùs, f Omittendum, & inculpabile iudicandum, quod intulit necessitas. Et g Felix Papa ait, Alitèr tractandam necessita∣tis rationem, aliter voluntatis. Et, ex scriptoribus vestris recentiori∣bus, h Andradius Iesuita dicit, Humanas leges, summo etiam consilio editas, temporum varietate variari, hominumque necessitatibus inuerti, & mutari posse, atque adeo dispensabiles esse. Hinc ideo fit, vt Diuus i Augu∣stinus humanas leges temporales vocet, quia, quamuis iustae sint, commutari tamen per tempora iustè possunt. Hactenus Andradius. Denique k Binnius; Pro temporum (inquit) necessitate rigor Canonum relaxa∣tur.

CAP. VII. Argumenta quae à Scripturis mutuantur Papistae.

  • Refelluntur in
    • Genere, quia eadem conclusio non potest & traditione & Scripturis probari. 1
    • Specie,
      • primum, ab ordinatione Timothei. 2
      • Secundum, à Paulo & Barnaba. 3
PHIL.

MIssis ergo Canonibus, idem ex Scripturis euincam.

ORTH.

Ex Scripturis? Quì fieri potest? Nonne a superius dixeras esse traditionem Apostolicam?

PHIL.

Dixi.

ORTH.

Nonne vt Scriptura est ver∣bum Dei scriptum, ita traditio, vobis defi∣nientibus, est verbum Dei non Scriptum?

PHIL.

Esto, quid indè efficies?

Page  43
ORTH.

Ergo si dogma in sacris litteris sit scriptum, non est traditio, vel si sit traditio, in volumine Biblico non scribitur. Ne∣que enim fieri potest, vt sit verbum Dei & scriptum & non scrip∣tum.

PHIL.

Trium episcoporum concursus, quamuis sit traditio, ac proindè in sacris Scripturis non exprimatur, potest tamen ex ijs∣dem colligi.

ORTH.

Cameleontis instar alium atque alium induis colo∣rem, hic tamen est planè euanidus. b Bellarminus enim, lapides Si∣onis demoliendo, Babylonem aedificat, dum ex Scripturarum in∣sufficientia, traditionum necessitatem astruere conatur. Scrip turas autem minimè sufficere inde probare nititur, quia multa (vt ipse opinatur) & scitu & creditu sunt necessaria, quae tamen ex Scripturis probari aut colligi nullo modo possunt. Vnde perspicu∣um est, Bellarminum traditiones appellare non scriptas, quia nul∣lo modo in verbo Dei scripto continentur, nec expressè, nec im∣plicitè, nec directè, nec per consequens. Verùm quanam ratione hoc ex Scripturis possis elicere, gestio scire.

PHIL.

Paulus Timotheum suum sic monet, c Noli negligere* gratiam quae in te est, quae data est tibi per Prophetiam, cum impositione ma∣nuum Presbyterij.

ORTH.

Vnicum hunc locum producit Bellarminus, qui tamen, vel suo ipsius iudicio, non valde ad institutum facit. Solet enim Scripturas in prima acie collocare, post has humana testimonia. Hîc verò Canones & Decretalia primò prodeunt; Scripturae au∣tem à Tergo sequuntur. Sed quomodo ex hoc loco argumenta∣ris.

PHIL.

Hunc in modum. Timotheus in Episcopum consecra∣tus est, per impositionem manuum presbyterij, teste Paulo. Sed hoc Presbyterium erat caetus presbyterorum. Ergò Tymothe∣us consecratus est in episcopum à caetu presbyterorum. At isti non erant Presbyteri inferiores, sed superiores, quos Episcopos appellamus; vt ex Chrysostomo, Theophylacto, & Oecumenio in hunc locum, est manifestum. Ergo Timotheus à caetu Episcopo∣rum consecratus est. At caetus tres ad minimum complectitur: Ergo Timotheus à tribus ad minimum Episcopis est consecratus. Porrò haec Timothei consecratio nobis, vt exemplar necessari∣um, perpetuum, & inuiolabile proponitur. Omnes igitur Episco∣pi à Tribus ad omnimum Episcopis necessariò sunt sacrandi.

ORTH.

Sanctus Paulus hoc in loco Timotheum ad ••inus suum sedulò praestandum tribus incitt argumentis. Primò, quia ad hoc sacro-sanctum Ministerium per Spiritum Prophetiae est designatus. Secundò, quia in ordinatione sua gratiam accepisset. Tertiò, quia ad hoc munus ministerio Ecclesiae est inauguratus, scilicet per impositionem manuum Presbyterij. De quo quidem Presbyterio, diligentiùs hîc inquirere non est animus. Ad pro∣positum Page  44 meum satis erit, si argumenti sui debilitatem ita pate∣faciam, vt constare posset te hinc argumentum solidum non posse contextere.

PHIL.

Hem, quid velis intelligo: Apostolum scilicet de nescio quibus laicis loqui Presbyteris. Sed missa fac quaeso hu∣iusmodi commenta, quae venerabilis ignorat antiquitas.

ORTH.

Ne metuas. Etenim hoc presbyterium Timotheo manus imposuit, quod laicis non licet; verùm quid significet hoc Presbyterium vlteriùs explica.

PHIL.

Quid aliud denotat, quàm Presbyterorum caetum?

ORTH.

〈 in non-Latin alphabet 〉 non modò caetum, sed munus etiam Presby∣terorum designat. Exempli gratia. o Eusebius narrat Episcopos Caesariensem & Hierosolymitanum Origeni manus imposuisse 〈 in non-Latin alphabet 〉: id est, vt eisdem Presbyteri munus & ordinem impen∣derent. Idemque refert, Episcopum Caesariensem rogasse Origi∣nem, vt Scripturas interpretaretur, 〈 in non-Latin alphabet 〉 id est, cùm nondū Presbyteratus ordinationem consecutus esset. Item Originem non diu pòst impetrasse, 〈 in non-Latin alphabet 〉 id est, manuum impositionem, quà fieret Presbyter. Praetereà etiam 〈 in non-Latin alphabet 〉 similiter vsurpatur. Socrates dicit, Proclum, ab Attico in ordine Diaconatus constitutum, visum esse dignum 〈 in non-Latin alphabet 〉 id est, ordine vel officio Presbyterali. Hanc vocis significationem am∣plectuntur Hieronymus, Primasius, Anselmus in hunc locum, dum presbyterium Presbyteratus, vel Episcopatus vocabulo interpre∣tantu. Et Nicolaus de lyra: p Presbyterium (inquit) est dignitas vel officium Presbyteri. Ipsi etiam Anglo-Rhemenses idem confi∣tentur, dum hoc in loco Presbyterium reddunt Anglicè Priesthood; quae dictio non denotat Presbyterorum coetum, sed officium ac ordinem. Haec si ita se habeant, de argumento tuo actum est. Quod enim ab vno solo Presbytero perficitur, perindè à Presbyterio hoc sensu sumpto (id est) ab ordine vel officio presbyterali prae∣stitum dici potest, ac si à mille perficeretur. Porrò, haec expositio scripturarum collatione firmari videtur. Hoc enim vocabulum, in nouo Testamento pro ministro ecclesiastico acceptum, significa∣tionem habet aliquando strictiorem, & sic inferiores designat Presbyteros. Vt apud Paulum: q Aduersus Presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus, aut tribus Testibus; aliquandò amplio∣rem, & sic non modò ad Episcopos, sed etiam ad ipsos Apostolos se porrigit. Beatus r Iohannes Presbyterum se appellat. Et sanctus Petrus se vocat s Compresbyterum. Eodem sensu Paulus Aposto∣lus Presbyter dici potest, eiusque officium Presbyterium. Paulum autem Timotheo manus imposuisse liquidò constat. Sic enim scri∣bit. t Commonefacio vt exuscites illud donum quod est inte, per impositio∣nem manuum mearum. Quamobrem cùm Presbyterium significet munus seu officium Presbyteri, & sanctus Paulus (cuius manibus sacratus fuit Timotheus) dici possit Presbyter, non est à ratione Page  45 alienum hanc Timothei ordinationem, quam hîc Presbyterio as∣signat Scriptura, solius Pauli manibus fuisse peractam. Hoc cogi∣tanti mihi innuere videtur Sanctus Ambrosius, his verbis: u Gra∣tiam dari ordinatoris significat per Prophetiam, & manuum impositionem. Non dicit ordinatorum, sed ordinatoris. Quin & rem ita se habe∣re fidem facit manuum Paulinarum efficacitas, quae hoc ipsum so∣lae plenè atque cumulatè, sine aliarum adminiculo, perficere pote∣rant. Deinde ipsa verba Paulina hoc videntur euincere. Quorsum enim hanc gratiam solis suis manibus in solidum tribueret, alijs ne nominatis quidem, si alij quoque huius honoris vnà cum Paulo fu∣issent participes?

Denique haec est Dionysij Carthusiani sententia, his verbis ex∣pressa: Manuum Presbyterij (id est) manuum mearum qui te ordinaui Episcopum. Sed, vt vobis gratificemur, fac hoc in loco, per Pres∣byterium, coetum Episcoporum intelligi, vt placet Chrysostomo, Theophylacto, & Oecumenio. Verùm responde, quot grana effi∣ciunt aceruum? Quot homines caetum?

PHIL.

Dicamus quod tres.

ORTH.

Hoc posito, ex Bellarmini opinione, per Presbyteri∣um intelligentis Caetum g Episcoporum, qui simul cum ordinante impone∣bant manus super caput ordinandi; consequens est Timotheum à qua∣tuor episcopis ordinatum fuisse. Quocircà, si hoc exemplum sit pro norma & regula perpetua, & inuiolabili, omnes Episcopi à quatu∣or erunt ordinandi; quo gladio vestros ipsorū Episcopos iuglabis.

PHIL.

Videtur vel duos solos nomine caetus insigniri posse.

ORTH.

Si hoc darem, tua tamen vacillat conclusio. Vnde enim constabit dfuisse coetum praeter ordinantem, Qui vnà cun ordinante manus imponerent.

PHIL.

Id Bellarminus ex patribus allatis abundè elucidauit.

ORTH.

Vel potiùs lectoribus suis sucum fecit. Chrysostomus (vt ab eo exordiar) sic inquit: Non de Presbyteris hoc in loco, sed de Episcopis loquitur, neque enim profectò Presbyteri ipsum ordinarunt. The∣ophylactus, cum impositione manuum Presbyterij (id est) Episcoporum: nam Presbyteri non ordinarunt Episcopum. Oecumenius, Per Presby∣terium intelligit Episcopos. Non enim erat Presbyterorum Episcopo manus imponere. Ita patres citati per Presbyterium Episcopos quidem intelligunt: de numero tamē nihil statuunt. Tantùm abest, vt Epis∣coporum coetum vnà cum ordinante manus Timotheo imposuis∣se asserant; quod tamen ex illis astruere conatur Bellarminus. Caeterùm de numero Doctoris Angelici accipe sententiam; qui vbi duas proposuisset huius loci lectiones, nempe Presbyteri & Presbyterij, sic ait: h Quastio est, cùm Episcopus debeat ordinari à tri∣bus, quarè hîc dicatur singulari numero Presbyteri? Respondeo, hoc ideo di∣cit▪ quia etst conueniunt multi, tamen vnus est principalis, & alij coassi∣stentes. Tamen potest dici, quòd haec constitutio nondum erat, & tunc pauci erant Episcopi, qui nō poterant congregari. Ita Doctori vestro Angelico Page  46 probabile videtur, Timotheum à tribus non esse ordinatum. Cui concordat Cardinalis de Turre-cremata: 1 Petrus dicitur solus con∣secrasse beatum Iohannem Euangelistam, Paulus Timotheum, Titum, & Dionysium. Et k Iohannes Maior: Paulus non quaesiuit duos pro ordina∣tione Titi, & Timothei.

PHIL.

Ex alio loco idem probabitur▪ l Erant in Ecclesia, quae* erat Antiochiae, Prophetae & Doctores, in quibus Barnabas & Simeon, qui vocabatur Niger, & Lucius Grenensis, & Manahen, qui erat Herodis Tetrachae collactaneus, & Saulus: ministrantibus autem illis, & ieiunan∣tibus, dixit Spiritus sanctus, segregate mihi Saulum & Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos. Ecce non modò Barnabas, sed & Saulus quo∣que (id est) Paulus Apostolus in Episcopum sacratus est, idque à tribus Episcopis, Simeone, Lucio & Manahen. Quamuis esset A∣postolus, non ab hominibus neque per homines, visum est tamen diuino numini, vt, per impositionem manuum trium Episcopo∣rum, episcopus ordinaretur. Quod ideò factum est, vt ecclesia∣stica disciplina, in designandis per homines ministris, conseruari possit.

ORTH.

Nec erant Episcopi, nec Paulo & Barnabae munus contulerunt episcopale.

PHIL.

Ostendit m Turrianus, per Doctores intelligi Presbyte∣ros, per Prophetas, Episcopos; & insuper Paulum & Barnabam fu∣isse doctores siue Presbyteros, tres verò reliquos Prophetas siue episcopos, qui Paulum & Barnabam à presbyteratu ad episcopa∣tum euexerunt.

ORTH.

Haec Turtiani somnia sunt, quibus respondere non est operaepraetium, cum contextus sacer simpliciter dicat, fuisse in Ec∣clesia Antiochena Prophetas, & Doctores, Barnabam, Simeo∣nem, Lucium, Manahen, & Saulum; ex his quinque primum dun∣taxat & vltimum fuisse Doctores, tres autem intermedios extitisse Prophetas qua ratione ducti opinabimur? Multo probabilius & textui conuenientiùs n Lorinus Iesuita, vtrumque titulum omni∣bus & singulis accomodat. Vnde sequitur Saulum & Barnabam & Doctoribus, & Prophetis esse accensendos. Quarè si Prophe∣tarum nomine intelligendi sint episcopi, vt placet Turriano, Sau∣lus & Barnabas, ante hanc manuum impositionem, erant Episcopi, & per consequens Turrianus, qui eosdem hîc factos esse Episco∣pos somniat, ad reordinationis scopulum allidit. Deindè Paulus erat Apostolus, non ab hominibus, sed à Iesu Christo; Apostola∣tus autem omnem potestatem Ecclesiasticam, ac proindè (vt o an∣tea ex Bellarmino & Francisco de Victoria deduximus) omnem Episcopalem complectitur. Gratiam igitur episcopalem ab ho∣minibus accipere non potuit. Quamobrem haec manuum im∣positio non eò spectabat, vt episcopalem gratiam eis largiretur, sed (docente Scriptura) vt p segregarentur in opus, ad quod Spiri∣tus sanctus assumpsit eos, & vt q commendarentur, (precibus scilicet Page  47 & ieiunio) gratiae Dei, ad opus quod impleuerunt. Cui veritati testimonium perhibet f Suarez Iesuita, & affirmando hanc ma∣nuum impositionem sibi videri tantùm deprecatoriam, non etiam consecra∣oriam, & negando Paulum & Barnabam hoc in loco in Episcopos, vel Presbyteros, aut ordinatos esse, aut confirmatos. Quod etiam g Aloysius de Leon, alijque recentiores, videntur sentire. Sed de his hactenus. Plura vestros homines ex Scriptura in hanc senten∣tiam depromere argumenta non comperio; haec autem ad insti∣tutum vestrum parum esse apposita satis liquet. Quin si maximè es∣sent accommodata, exempla tamen, vt regula inuiolabilis, vrgeri non debent, cum ipsa materia subiecta se contingentem esse, & va∣riabilem planè loquatur. Ita ratiunculas vestras lance librauimus, easdemque leuiculas esse deprehendimus.

PHIL.

Tu verò veritatem pro vobis stare quomodo suades?

CAP. VIII. Non est de absoluta necessitate vt tres Episcopi ad noui antistitis ordinationem confluant.

  • Probatur
    • Romanae ipsius Ecclesiae
      • Praxi. 1
      • Doctrina. 2
    • Concilijs
      • Carthaginiensi quarto. 3
      • Arasicano primo. 4
    • Exemplis
      • Patriarcharum.
        • Dioscori Alexandrini. 5
        • Pelagij primi, Romani. 6
        • Euagrij, Antiocheni. 7
      • Episcoporum Galliae. 8
    • Testimonijs Papistarum. 9
ORTH.

TErnarium Episcoporum numerum non esse essentialem, vel absolutè necessarium, nobis fidem facit sacrae Scrip∣turae, in re quae tanti futura esset momenti, tam altum silentium. Caeterùm quum hoc argumenti genus, à sa∣cris oraculis negatiuè ductum, apud te tantilli sit ponderis, expe∣riamur Page  48 an aliae fortè occurrant rationes, quae hominem non perti∣nacem à tam rigidâ necessitate defendenda posset auellere. Et primò ad ipsius Ecclesiae Romanae praxin prouoco; in qua ali∣quandò vsuvenit (testantibus a Bellarmino & b Binnio) vt vnus so∣lus Episcopus, duobus infulatis Abbatibus assistentibus, & vicem Episcoporum supplentibus, Episcopum ordinet. Si vnus aliquan∣dò sufficiat, nec ternarius nec binarius numerus erit de ordinatio∣nis essentia, vel ex absoluta necessitate.

PHIL.

Hoc fieri aliquandò fateor, sed c dispensante Ponti∣fice.

ORTH.

Si cum ternario vel binario dispensare possit Ponti∣fex,* ne{que} hic, neque ille ad ordinationis essentiam pertinere potest. Quod vt fiat illustrius, percontari libet an ordinatio episcopalis sit sacramentum necne?

PHIL.

Est Sacramentum verè & propriè dictum, vt rectè do∣cet Concilium d Tridentinum. Nam ad hoc tria requiruntur (fa∣tentibus aduersarijs) Symbolum externum, Promissio gratiae, & man∣datum, seu institutio diuina; Quae omnia in ordinatione episco∣pali reperiuntur, vt eruditè ex Scripturis probauit doctissimus e Cardinalis: qui f insuper ostendit, etiam illas Scripturas, quibus Catholici probant ordinationem esse Sacramentum, de ordinati∣one episcopali debere intelligi: vnde audacter asserit, non posse nos, si modò ordinatio episcopalis non sit sacramentum, ex Scrip∣turis apertè probare, ordinationem esse Sacramentum.

ORTH.

Si Sacramenti vocabulum ad quoduis externum sig∣num à Deo institutum, cui Diuinae gratiae promissio annectitur, ex∣tendamus, sacrum Ordinem Sacramentum dici posse, vnà cum Sancto g Augustino & alijs agnoscimus. Sin strictè sumatur, Pro figillo h Iustitiae fidei, vel pro signo gratiae iustificantis, quod promissioni de peccatorum remissione appenditur, hoc sensu duo tantùm noui Testamenti sunt Sacramenta, nempe Baptismus, & caena Domini; id∣que iuxta i Augustinum: Percussum est (inquit) eius latus (vt Euan∣gelium loquitur) & statim manauit sanguis & aqua, quae sunt Ecclesiae ge∣mina Sacramenta. Aqua, in qua est sponsa purificata, sanguis ex quo inue∣nitur esse dotata. Ac proinde Ordo hoc sensu pro Sacramento haberi non potest. Siquidem in Baptismo & caena Domini, saluifica iu∣stificationis seu remissionis peccatorum gratia, per sanguinem Christi parta, dignè recipientibus significatur, obsignatur, & exhi∣betur. At gratia, in ordinatione collata, est alterius conditionis, non tam ad recipientis, quàm ad gregis (in cuius gratiam recipi∣tur) bonum collimans. Ministri enim euangelici sunt sal Domini ad alios condiendos, lampades ad alios illuminandos, fistulae seu canales quibus aqua, saliens ad vitam aeternam, ad alios irrigandos transmittitur. Verùm si sit Sacramentum propriè dictum, vt Ec∣clesia vestra docet, dic porrò ecquam habet Pontifex dispensandi potestatem in Sacramentis?

Page  49
PHIL.

Sacrosancta k Synodus Tridentina declarat hanc potestatem perpetuò in Ecclesia fuisse, vt in Sacramentorum dispensatione, salua illo∣rum substantia, ea statuere possit vel mutare, quae suscipientium vtilitati, seu ipsorum Sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum, & Locorum varietate, magis expedire iudicauerit. Hinc apparet, Pontificem in re∣bus duntaxat adiaphoris, & quae ordinis essentiam non attingunt, dispensare posse.

ORTH.

Cur igitur sacrum calicem ex caena Domini dispen∣sando sustulit? An Sacramenti dimidium auferre potest, salua in∣terim substantia? Sed animaduerte, qualis ex tuis praemissis sua sponte fluat conclusio. Etenim si, secundum Ecclesiae vestrae do∣ctrinam, episcopalis ordinatio sit Sacramentum, & in Sacramen∣torum substantia dispensare non liceat, ergo episcopalis ordinati∣onis substantia in dispensationem non cadit. At, vobis fatentibus, ternarius Episcoporum numerus (addo etiam & binarius) est dispensabilis, ac proinde nec hic, nec ille est de episcopalis ordi∣nationis substantia.

Nunc prisca, si placet, saecula animo recolamus, & quaenam illo∣rum* fuerit sententia, inuestigemus. Incipio à Concilio Carthagi∣niensi quarto, cui, anno Christi trecentissimo nonagesimo octauo, sanctus interfuit & subscripsit Augustinus. Huius Concilij verba à te l superiùs allata idem confirmant, in quibus duo Episcopi Euan∣geliorum codicem super caput & ceruicem ordinandi iubentur tenere, vno super eum fundente benedictionem. Quid est benedictionem fundere, nisi verba proferre, quibus spiritualis potestas & benedictio con∣fertur? Siquidem, vt rectè m Bellarminus, conuenit inter omnes huius sacramenti formam (essentialem intelligit) esse verba, quae dicuntur, dum signum sensibile exhibetur. Quare cùm vnus solus, ex praescripto Cncilij, verba haec formalia enunciet, idem solus, ex Concilij sen∣tentia, formam ordinis essentialem conferre, & per consequens or∣dinare dicendus est; reliqui duo (si propriè loqui velimus) non tam ordinant, quàm ordinanti assistunt. Hoc eruditi vestri n Car∣dinalis interpretationi est consentaneum; cuius haec sunt verba. Tenent librum, &c. Ergo videtur, quod nihil agatur per illos Episcopos, quod sit ad substantiam consecrationis pertinens. Ergo eorum assistentia non pertinet ad substantiam ordinationis, sed magis ad quandam solenni∣tatem.

Anno Christi quadringentesimo quadragesimo primo, cele∣bratum* est in Gallia Concilium Arausicanum primum, cui Sanctus Hilarius interfuit, in quo sic sancitum est: o Duo si praesumpserint or∣dinare Episcopum in nostris Prouincijs, placuit de praesumptoribus, vt, sicubi contigerit duos Episcopos inuitum Episcopum facere, authoribus damnatis, vnius eorum Ecclesiae, ipse, qui vim passus est, substituatur, si tamen vita respondet, & alter in alterius deiecti loco nihilominùs ordine∣tur. Si voluntarium duo fecerint, & ipse damnabitur, quo cautiùs, ea quae sunt antiquitùs instituta seruentur. Duo hic casus incidunt, quia or∣dinatus Page  50 vel spontè, vel inuitus, euectus est. Si inuitus, Episcopali tum ordine tum dignitate fruebatur; quippè qui violati Canonis reus non esset; sin sciens, volensque consensum suum praebuit, à munere Episcopali erat reijciendus. Quod non ideo factum est, quasi potestate destitutus esset Episcopali, sed disciplinae gratia. Nam si duo Episcopi potestatem praesularem in reluctantem in∣stillare poterant, quin eandem in consentientem possint infunde∣re, nemo ambigit. At primùm fatentur Patres Arausicani, dum reluctantem pro Episcopo agnoscunt, & in alterius deiecti Episco∣pi Cathedram substituunt: de consentiente igitur, quin similem in ordinatione acceperit potestatem, dubitare non poterant. Ve∣rum quum vtrique, quoad acceptam potestatem, perinde se habe∣rent, visum est tamen, ad tenendam disciplinam, alterum amplecti, & honoribus amplificare, alterum reijcere ac repudiare.

PHIL.

Canon iste est palea, vt ex p Gratiano manifestum est.

ORTH.

Si hunc innuat Gratianus, eundem foedissimè viola∣uit. Sed vt tu ipse sentias non esse paleam, celeberrimi vestri Ba∣ronij accipe sententiam, his verbis: q Nobilis quidem ista dicenda Sy∣nodus, clarissimorum Antistitum illustrata corona. Et rursus; r Flore∣bant quidem dictae Galliarum Prouinciae, si quae aliae Christianae orbis orae, his temporibus, Episcopis aequè sanctissimis & doctissimis; quorum solerti vigilantia, in suo permanebant robore leges Ecclesiasticae. E s rursus, Tot igitur clarissimi Antistites Synodum Arausicanam, licet paucorum Episco∣porum numero congregatam, reddidere in omnibus celebrem & illustrem. Et nequis fortè miretur, cur tantis efferat laudibus, hanc reddit ra∣tionem: t Porro, vt tot insignes doctrina & sanctitate viri in ijsdem Pro∣uincijs inuenirentur, id praestitisse videtur celeberrimum Lerinensis Insulae, proximè adiacentis Terrae, caenobium, sanctissimorum Episcoporum Semi∣narium. Quod adhuc vlteriùs, adductis Sydonij Apollinaris carmi∣nibus, celebrat. Baronium suus concomitabitur Binnius, qui ex Baronij Vindemia vnas solit u colligere. Haec (inquit) Synodus, claris∣simorum Antistitum illustrata corona, nobilissima est, in ea quindecim Episcopi Narbonensis & Lugdumensis Prouinciae, suo more conuenientes, viginti nouem Canones, ad iura & disciplinam Ecclesiae spectantes, sanxe∣runt. Huius igitur nobilissimae Synodi authoritate constat, Episco∣pum esse posse qui à duobus tantum, idque inuitus, ordinatur; vn∣de conficitur, ternarium Episcoporum numerum non esse conse∣crationi Episcopali essentialem, aut absolutè necessarium. Hacte∣nùs de Concilijs: nunc antiquae Historiae exempla eruamus.

Dioscorus, Patriarcha Alexandrinus, à duobus tantùm Episco∣pis* sacratus fuit, potestate tamen episcopali erat instructus. Priùs membrum constat ex Episcoporum Ponti Synodali x epistola; Or∣dinationem suam à damnatis Episcopis, & hoc duobus, accepit.

PHIL.

Nonnè eandem nefandam atque imaginariam appel∣lant; eidemque Nicenorum patrum authoritatem opponunt, qui Page  51 tres episcopos corporaliter adesse in huiusmodi dispensationibus omninò prospiciunt?

ORTH.

Rectè tu quidem. Sed hoc rationis meae priorem partem magis corroborat, nempe à duobus tantùm esse ordina∣tum.

PHIL.

Posteriorem tamen eneruat. Nam si haec ordinatio imaginaria fuit, vt patres Pontici loquuntur, ergo non realis, sed (si rem ipsam spectes) planè nulla.

ORTH.

Nullo modo aequum esse censebant hominem scele∣ratum, qui tam apertè & petulanter Canones violasset, tanto ho∣nore debere potiri. Idcirco eius ordinationem nullam esse statue∣bant, non tamen simpliciter, & quoad Characterein, sed quoad Exe∣cutionem.

PHIL.

Hoc quid est aliud quàm patrum authoritati illudere, & fucum facere? Nonnè hanc ordinationem appellant imaginari∣am? Quid apertiùs, quid liquidiùs dici potuit?

ORTH.

Dioscorus, in ipsis y actis concilij Chalcedonensis, magnae Alexandrinae ciuitatis reuerendissimus Episcopus nominatur. Eodem quoque titulo ab accusatore suo z Eusebio, Doryleo Epis∣copo, honestatur. Immò à a Theodosio Imperatore, & ab ipso Concilio in epistola b Synodali. Praetereà, vt Dioscori Characte∣rem episcopalem agnouerunt, ita Anatolium à Dioscoro conse∣cratum amplexi sunt; vt patet ex verbis c Thrasij Patriarchae, in se∣cundo Niceno concilio, quod vobis est septimum Generale. Tha∣rasius beatissimus Patriarcha dixit; Quid de Anatolio dicitis? Nonne princeps erat quartae synodi? Tamen ab impio Dioscoro creatus est Episco∣pus, idque praesente Eutyche. Ergo & nos ab haereticis ordinatos recipia∣mus, quemadmodum & Anatolius receptus est. Quinetiam à Leone pri∣mo est approbatus, & in communionem receptus. Approbatus his verbis; d Leo Episcopus, Anatolio Episcopo. In communionem receptus, illis. e In qua (communionis integritate) societatem tuae di∣lectionis amplectimur. Quamobrem, cùm Anatolius, quem Diosco∣rus ordinauit, à Pontifice Romano, & duobus Concilijs Generali∣bus pro Episcopo sit agnitus, Dioscorum quoque, quamuis homi∣nem sceleratum, & à duobus duntaxat ordinatum, Episcopum ta∣men fuisse fateamini necesse est.

Nunc transfretemus, si placet, &, relictâ Alexandriâ, Romam pe∣tamus.* Hîc autem nobis occurrit Pelagius primus, qui vtrum legi∣timus fuerit episcopus, necne, mihi expedias velim.

PHIL.

Ab f Adriano Pontifice est laudatus, &, summo omni∣um concensu, in Pontificum Romanorum catalogum ascriptus.

ORTH.

A tribus tamen episcopis non est consecratus, teste g Anastasio: cuius haec sunt verba, in historia h Baroniana, & conci∣liorum editione i Biniana citata. Dum non essent episcopi qui eum or∣dinarent, inuenti sunt duo Episcopi, Iohannes de Perusio, & Bonus de Fe∣rentino, & Andreas presbyter de Ostia, & ordinauerunt eum Pontificem. Page  52 In quem locum sic Binius; Cùm Pelagius quintam synodum approbas∣set, tantoperè omnes Occidentales episcopos offendit, vt non prtuerit suffici∣entes reperire Antistites, à quibu secundùm constitutionem Apostolicam ordinaretur, ideoque necessum fuit, iussu Pelagij, presbyterum Ostiensem (quod nunquam anteà acciderat) loco episcopi munus illud obire. Hîc li∣quidissima est confessio, Episcopum Romanum, in casu necessitatis, à duobus tantùm Episcopis, & vno presbytero ordinatum esse. Constat tamen ex eodem Anastasio, eodem in loco, eundem Pela∣gium nouem fecisse diaconos, viginti sex presbyteros, Episcopos per diuersa loca numero quadraginta nouem. Quocirca si tres Episcopi sunt simpliciter necessarij, Pelagij consecratio simplici∣ter nulla fuit. Eadem est omnium ratio, qui ab eodem fluxerunt. Ità vastus & ingens se aperit in ecclesia Romana nullitatum Ocea∣nus; vel si Pelagij ordinatio non sit nulla, certè ex trium defectu nullitatem concludere non licebit.

Hactenus tres non esse necessarios manifestum fecimus; nunc* porrò, an duo absolutè requirantur videamus. Euagrius, Patriar∣cha Antiochenus, à Paulino solo ordinatus est; quem tamen ve∣rum & legitimum fuisse Episcopum inficiari non potes.

PHIL.

Argumentum tuum duobus constat membris, quorum vtrum{que} mihi parū videtur probabile: de primo primùm agamus.

ORTH.

Solus Paulinus (inquit h Theodoretus) eum (Euagri∣um) multis canonibus praeteritis, creauerat. Nam non permittunt hi mo∣rituro suffectionem, ac cunctos prouinciae iubent conuocari episcopos, creari∣que vetant vllum, nisi tribus episcopis praesentibus. Sed horum illi nihil scire volebant, communitatemque admittebant Euagrij, & aduersus Flauianum Imperatoris exasperabant aures.

PHIL.

Respondeo cum i Baronio, Haec quae dicit Theodoretus de ordinatione Euagrij facta viuente Paulino, repugnant omninò his quae à Socrate & Sozomeno dicuntur, affirmantibus non nisi post Paulini obitum tentasse auditores eius subrogare in locum ipsius Euagrium.

ORTH.

Solet Baronius (proh pudor) quicquid in historijs pa∣lato eius non sapit, cum fastidio reijcere. In hac, de qua agitur, nes∣cio quam Historicorum discordiam comminiscitur, vbi tamen summa est concordia. Theodoretus enim de Euagrij Ordinatio∣ne, viuente Paulino facta, loquitur, k Socrates & l Sozomenus, non de Euagrij Ordinatione, (nam de populo & auditoribus agunt, quorum non est ordinare) sed de eiusdem vel electione, vel in∣thronizatione, post mortem Paulini.

PHIL.

Quin alterum mihi membrum expedias, videlicet, E∣uagrium agnitum esse pro vero & legitimo Episcopo.

ORTH.

Pro Euagrio (inquit m Baronius) Syricius Theodosium in∣terpellauit. Pontifex (inquit n Binnius) & cum eo ferè occidentales vni∣uersi, contra Flauianum, sicut antè Paulini, ità nunc Euagrij partibus ste∣terunt, atque Imperatorem contra Flauianum per literas animarunt. Praetereà Alexander, Episcopus Antiochenus, Romanae Ecclesiae Page  53 Communionem sub hac conditione ab Innocentio primo impe∣trauit, vt eos qui ab Euagrio, Paulini successore, essent ordinati cum ordinibus & honoribus reciperet, teste l Binio.) Hîc illustre habes exemplum Episcopi ab vno solo ordinati; qui tamen à duo∣bus summis Pontificibus Romanis, & vniuersis ferè Occidentali∣bus est approbatus.

8. Hactenus de tribus Patriarchis, Alexandrino, Romano, An∣tiocheno. Nunc domum, per Gallias, redeamus. De quibus sic m Iohannes Maior, Doctor Parisiensis; Rusticus & Elutherius, qui cum beato Dionysio ad Gallias venerunt, non erant Episcopi, sed Galliae E∣piscopos solus Dionysius ordinauit.

Ab exemplis, ad vestrorum testimonia breuiter deliband me conferam. n Iohannes Maior; Dico esse constitutionem humanam, quòd Episcopus ordinetur à tribus. o Petrus de Palude; In ecclesia v∣nus Episcopus sufficit ad alium consecrandum, nec est, nisi propter solennita∣tem, ab ecclesia inuentum, vt tres concurrant. p Cardinalis de Turre-cre∣mata, in hoc argumento satis est copiosus, idemque quatuordecim rationibus confirmat: praesertim verò authoritate Beati Gregorij, de cuius sententia, libro q sequenti, vberior erit dicendi locus.

PHIL.

Non desunt tamen, qui aliter sentiant.