Page 10
CAP. II. Quid Papistae in Ministerio Anglicano sugillent.
- Huius capi∣tis duae par∣tes.
- Papistarum calumniae in
- genere, apud nos
- nullum esse ministerium. 1
- vocationem nullam. 2
- Specie, nobis nullos esse
- Episco∣pos, quia
- Consecra∣tione Iurisdi∣ctione
- destitu∣untur. 3
- Consecra∣tione Iurisdi∣ctione
- Presbyte∣res, quia
- Sacrisi∣candi
- absol∣uendi
- potestate ca∣rent. 4
- Diaconos. 5
- Episco∣pos, quia
- genere, apud nos
- Totius operis in Controuersias & quaestiones distributio. 6
- Papistarum calumniae in
DIc ergo tandem quid in ministerio Anglica∣no improbandum censeas?
Non particulam vnam aut alte∣ram, sed vniuersam eius molem & fabricam penitùs & simplicitèr repudio. Ministri ve∣stri (vt candidè tecum agam) reuera Mini∣stri non sunt, sed merè Laici. Neque haec est priuata mea sententia, sed commune omni∣um nostrorum Theologorum iudicium. a 1.1 Richardus Bristous (vt ab eo exordiar) Considerate (iniquit) quae & qualis sit illa Ecclesia, cuius Ministri nihil sunt aliud quàm merè Laici, non missi, non vocati, non consecrati: ideoque munus suum praetensum, absque cuiusquam benefi∣cio vel solatio Spirituali exequentes, imo ad suum & aliorum certam & magnam perniciem: indigni, vel eo solùm nomine quod ad munus tam sto∣lidum vocati sunt, qui vllo in Ecclesia Dei Ministerio fungantur, ideoque, si forsan resipuerint, & ad Ecclesiam Catholicam redierint, nullum apud nos sortiuntur locum praeterquam laicorum, nec vlla ratione admitti pos∣sunt ad officij alicuius Ecclesiastici administrationem: Imo hoc ipsum ne sperare quidem possunt, nisi forsan nostris ordinibus (quibus ante cariie∣runt) initientur. b 1.2 Thomas Hardingus; In hac noua vestra Ecclesia