ac de totius corporis, omniumque m••mbrorum statu dissipando satagi∣tur. Si•• ille. Quocircà non satis est Bellarmino no••um hoc fidei caput aliis aequare capitibus, sed omnibus singularitèr atque super∣eminentèr praeponere contendit. Ita Papae suprematus factus est su∣premus fidei vestrae Catholicae articulus. Sed quousque tandem se porrigit? Idem Romanus praelector sic vos docuit: Si Prin∣ceps aliquis ex ou•• aut ariete fiat lupus, id est, ex Christiano haereti∣cus, potest pastor Ecclesiae eum arcere per excommunicationem, & si∣mul iubere popul••, ne eum sequantur, ac proinde priuare eum dominio in subditos. Quin etiam docet posse Papam mutare Regna, & vni auferre, atque alteri conferre, tanquam summus princeps spiritu∣alis, si id necessarium sit ad animarum salutem. Verùm quandò iu∣dicabitur necessarium? Id enucleat Pius quintus in sententia de∣claratoria contra Reginam Elizabetham. Cum enim pia illa Prin∣ceps, Papam & papales superstitiones è Regno eliminasset, Chri∣stique Euangelium reuocasset, & in eodem protegendo constantis∣simè perseuerasset, sacrosanctam quam profitebatur Religionem Pius impius appellauit haeresin, & constantiam eius pertinaciam, ac proinde Regni Iure, nec non omni & quocunque dominio, digni∣tate & priuilegio priuatam declarauit, fidelitatis Iuramentum Sub∣ditis relaxauit, & quotquot illi tanquam principi obedirent, eos omnes Anathemate percussit. Haec tamen Pio (ô speculum pietatis!) sunt arma Iustitiae, ad quae se contra eam de necessitate conuersum conqueritur. Quamobrem si Princeps cultum Idololatricum & superstitiosum è regno suo extirpauerit, si in Religione refor∣manda feruentior extiterit, si in eadem profitenda ac protegenda constans permanserit, vel hoc ipsum apud Papae Tribunal priuati∣onis causa iusta, idonea, atque necessaria iudicabitur. Ita vos con∣scientiam ac religionem praetexere soletis, reipsa tamen ad fune∣stas faces, & flammas patriae inferendas adolescentulos educatis. Hoccine est fidem Catholicam praedicare? Hoccine est dulcissimae pa••riae bonum spirituale procurare? Hiccine est amor Papae in An∣glos incomparabilis? Porro vt beneuolentia admodū exigua An∣gliam prosequitur, ita profectò vos ipsos non valdè diligit. Homo vafer & veterator aliud cogitat, aliud simulat, Nautae nō absimilis, qui occidentem spectans, ad orientem Cymbam impellit. Ad mu∣nificentiam autem eius quod attinet, quam tantopere praedicatis:
Munera magna quidem mittit, sed mittit in hamo,
Et Piscatorem piscis amare potest?
Vos verò dum escam captatis inescamini. Et vt Piscatores minu∣tos pisciculos hamo appendunt, vt his illecebris maiusculos prae∣dae inhiantes illaqueare possint, ita Pontifex, peritissimus piscandi artifex, vobis tanquam pisciculis vtitur ad Angliam capiendam, ••ureumque primatum eius ibidèm restituendum. Siquidem verè dici potest aureus, cum tot auri & argenti montes illi attulerit. Cae∣terum vt quàm lubri••o & ancipiti in loco positi sitis melius intel∣ligatis,