Page 426
CAP. II. Episcoporum iurisdictionem superiori capite tra∣ditam oppugnat Champnaeus.
- Quatenus est
- à Principe, hic
- Primò disputat à distributione, quae per partes expenditur. 1
- Secundò, cō∣tradictionē somniat in∣ter iuramē∣tum, & do∣ctrinam; a∣gens
- primò, de iuramento
- sancito, quod exponit ex Statuto & Iniunctionibus. 2
- suscepto à nostris Episcop••••. 3
- secundò, de doctrina ex
- Religionis articulis. 4
- Episcopis
- Eliensi. 5
- Landauensi. 6
- primò, de iuramento
- Tertiò, corollaria hinc deducit, sed valdè insipida. 7
- à Christo, hîc
- fundamenta ponit, sed arenosa. 8
- Argumenta superstruit, sed infirma. 9
- à Principe, hic
MAsonus a 1.1, vt superintendentibus suis dignitatem E∣piscopalem sartam tectam conseruet, b••partitam illis confingit iurisdictionem, partim à Christo, partim verò à Principe receptam. Quam verò partem à Principe recipiant, neque ille declarat, neque facile est vel ex illius, vel caeterorum colle∣garum suorum dectrina, vel etiam aliunde expis∣cari.
Immò explicatè satis, & enucleatè hanc ipsam de∣pinxit. Consulantur verba, & penes Lectorem iudicium esto.
b 1.2 Illam à Principe iurisdictionem recipere neque••nt, quam ipse non habet, vt per se clarum est. Sed Princeps non habet illam iuris∣dictionis partem, quam internam vocant, & in administratione Verbi & Sacramentorum consistit, vt in fidei suae articulis expressè profitentur, di∣centes Verbi diuini & Sacramentorum administrationem Principi non concedimus.
Haec omnia sunt clarissima.
c 1.3 Neque externam coercitiuam habet, quae praecipuè in censuris