Vindiciæ Ecclesiæ Anglicanæ; siue De legitimo eiusdem ministerio id est, de episcoporum successione, consecratione, electione & confirmatione; item, de presbyterorum, & diaconorum ordinatione, libri V. In quibus Ecclesia Anglicana à Bellarmini, Sanderi, Bristoi, Hardingi, Alani, Stapletoni, Parsonij, Kellisoni, Eudæmonis, Becani, aliorúmque romanistarum calumnijs, & contumelijs vindicatur. Editio secunda, priori Anglicanâ longè auctior, & emendatior. Cui inter alia accesserunt ad Fitzherberti presbyteri, Fitz-Simonis Iesuitæ, D. Kellisoni, Champnæi Sorbonistæ, Fluddi, & nescio cujus anonymi exceptiones suis quæque locis intertextæ responsiones. Opus ex idiomate Anglicano traductum, & locupletatum ab ipso authore Franc. Masono, in S. Theologia Bacchal. Archidiacono Norfolc. et socio Colleg. Mertonensis apud Oxonienses.
Mason, Francis, 1566?-1621., Brent, Nathaniel, Sir, 1573?-1652.
Page  426

CAP. II. Episcoporum iurisdictionem superiori capite tra∣ditam oppugnat Champnaeus.

  • Quatenus est
    • à Principe, hic
      • Primò disputat à distributione, quae per partes expenditur. 1
      • Secundò, cō∣tradictionē somniat in∣ter iuramē∣tum, & do∣ctrinam; a∣gens
        • primò, de iuramento
          • sancito, quod exponit ex Statuto & Iniunctionibus. 2
          • suscepto à nostris Episcop••. 3
        • secundò, de doctrina ex
          • Religionis articulis. 4
          • Episcopis
            • Eliensi. 5
            • Landauensi. 6
      • Tertiò, corollaria hinc deducit, sed valdè insipida. 7
    • à Christo, hîc
      • fundamenta ponit, sed arenosa. 8
      • Argumenta superstruit, sed infirma. 9
PHIL.

MAsonus a, vt superintendentibus suis dignitatem E∣piscopalem sartam tectam conseruet, bpartitam illis confingit iurisdictionem, partim à Christo, partim verò à Principe receptam. Quam verò partem à Principe recipiant, neque ille declarat, neque facile est vel ex illius, vel caeterorum colle∣garum suorum dectrina, vel etiam aliunde expis∣cari.

ORTH.

Immò explicatè satis, & enucleatè hanc ipsam de∣pinxit. Consulantur verba, & penes Lectorem iudicium esto.

PHIL.

b Illam à Principe iurisdictionem recipere nequent, quam ipse non habet, vt per se clarum est. Sed Princeps non habet illam iuris∣dictionis partem, quam internam vocant, & in administratione Verbi & Sacramentorum consistit, vt in fidei suae articulis expressè profitentur, di∣centes Verbi diuini & Sacramentorum administrationem Principi non concedimus.

ORTH.

Haec omnia sunt clarissima.

PHIL.

c Neque externam coercitiuam habet, quae praecipuè in censuris Page  427 excommunicationis, suspensionis, & similium infligendis consistit. N•• Masonus ex Eliensi, in Tortura Torti ostendit, quòd Princeps huius∣modi potestatem non habet. Nos (inquit ille) Principi censurae potestatem non factimus. Et d Carletonus, Protestanticae etiam reformationis Pro∣fessor, qui librum de iurisdictione edidit, idem clarissimis verbis, inferiùs referendis, expressè docet.

ORTH.

Hoc nos omnes vno quasi ore agnoscimus.

PHIL.

e Neque tandem habet illam iurisdictionis partem, quae di∣rectiua dicitur, quae est potestas condendi Canones & Constitutiones, ad curam & regimen animarum & Sacramentorum rectam administratio∣nem spectantes. Ista enim potestas merè est Spiritualis, sicut sunt Scra∣menta, ad quorum debitam ordinationem praecipuè ordinatur, ac proinde Principi ex doctrina Protestantium competere non potest. Nam, praeter articulum professionis suae iam citatum, docent, Omnem spiritualem pote∣statem Ecclesiae tribuimus. Ita f Carletonus, qui addit, spirituale g Eccle∣si regimen spiritualibus committitur rectoribus. Primò, à Christo duo∣decim Apostolis traditur, ab ipsis, ad Episcopos & Pactores eorū successores descendit. Et iterùm: h Quod ad spiritualē Ecclesiae iurisdictionem attinet, quae in discussione controuersiarū in materia fidei, in iudicandis seu condem∣nandis haeresibus, deponendis haereticis, excommunicandis notorijs & ob∣stinatis transgressoribus, in Sacerdotibus & Diaconis ordinandis, institu∣endis, & conferendis beneficijs, & curis spiritualibus, &c. consistit, eam in∣tegram Ecclesiae reseruamus, quam Principes neque dare, neque uferre Ecclesia possunt. Et, vt ministri illius dictum (ne fortè ab omnibus suis non recipiatur) euidenti ratione confirmemus; si Princeps spiritualem hanc directiuam iurisdictionem haberet, haberet etiam & coercitiuam, & cen∣suras infligere posset; ista enim ab alia procedit, & vt efficax sit necessariò eam consequitur: sed hanc iurisdictionis partem Principi non conuenire iam ex ipsorum doctrina ostendimus. Ergo neque altera ei competere potest.

ORTH.

Canones sanctos, & Ecclesiae salutares condere est Episcoporum; sed Canonibus legum vim & pondus adijcere, est Regum, & Imperatorum.

PHIL.

i Quam igitur iurisdictionis partem, vel speciem Episcopi & Pastores Ecclesiae à Principe temporali, etiam iuxta Protestantium doctri∣nam, recipere possunt, neque Masonus, neque quisquam alius monstrare potest. Hucúsque Champnaeus in editione Latina. Verùm in k An∣glicana haec adiungit: Ac proinde eiusdem Masoni de spirituali iu∣risdictione doctrina, (nam de spirituali loquitur) à Principe ex parte ac∣cepta, est manifestè falsa.

ORTH.

Immò tu falleris, Philodoxe. Champnaeus enim tibi fucum fecit, perinde loquens, ac si Masonus iurisdictionem Episco∣porum spiritualem primò in duas species, aut partes separatas di∣stribuisset, deinde hanc à Principe, illam à Christo deriuasset; quod calumniosè dictum est. Masonus enim eo loci non diuidit iurisdictionem spiritualem, sed Episcoporum iurisdictionem in Page  428 genere, quam partim à Principe, partim à Christo deducit.

PHIL.

Quasi verò omnis Episcoporum iurisdictio non sit spiritualis.

ORTH.

Non est eo sensu, quo ipse loquitur. Etenim Episco∣porum iurisdictionem appellat, quam exercent Episcopi; ea verò partim est ciuilis, partim spiritualis; Ciuilis quae versatur in causis ciuilibus tractandis, & poenis ciuilibus infligendis. Nam Con∣stantini Magni indulgentiâ, etiam ciuiles causas ad tribunalia E∣piscopalia esse delatas, Nicephori & Sozomeni dilucidis proba∣uit testimonijs. Quod Constantini exemplum & alij quoque per Orbem Christianum Principes passim sunt imitati. Haec igitur ci∣uilis Episcoporum iurisdictio, velis nolis, tota est à Principe: reli∣qua verè & merè spiritualis (qualis verbi gratiâ est excommuni∣candi potestas) bifariam à Masono consideratur: vel ratione sui, & sic à Christo immediatè profluit, & non à Principe: vel ratione quarundam circumstantiarum, quae requiruntur, vt in praxin redu∣catur, quarum determinatio quoniam in Regno Christiano pendet à Principe, earum respectu dici potest quodammodò à Princi∣pe promanare. Haec est Masoni sententia vera, clara, liquida.

PHIL.

a Hoc nimis ineptum est, vt à quoquam cordato dicatur. Nam neque in legitima Principis potestate situm est praedicatoribus & Ecclesiae pastoribus munerum suorum exercitium prohibere, neque est eo∣rum concessio necessaria ad legitimam & validam Verbi diuini & Sacra∣mentorum administrationem, vt ex prima Christianae Religionis in Orbe plantatione constat, quae non solùm absque tali concessione, vt plurimùm, fiebat, sed etiam expressè contra illam, vt sacra Scriptura testatur; & cla∣rius est quàm vt probatione egeat, etiam ex Protestantium praxi, qui abs∣que tali concessione Principum, nouum suum Euangelium vbique disse∣minant.

ORTH.

Non est simpliciter, & absolutè necessaria, (illud enim tuum euincit argumentum) est tamen necessaria suo modo & gra∣du, non quidem vt praedicetur Euangelium, vel vt exerceatur iu∣risdictio spiritualis, sed vt haec meliùs & fructuosiùs fiant. Tunc enim florentissima est Ecclesia, cum in gratiam Euangelij & gla∣dij spiritualis distringitur ac euaginatur temporalis.

PHIL.

b Antequam ad aliam doctrinae suae partem, qua docet reliquum* iurisdictionis Episcopalis à Christo recipi, discutiendam accedamus, sum∣mam Pseudoepiscoporum Angliae, tam in Deum, quam Principem suam & rempublicam, impietatem, lectorem aduertere, & detestari velim.

ORTH.

Vel potiùs monendus est lector, quàm impiè se gerat Champnaeus in patriam, in Principem, in Ecclesiam Dei.

PHIL.

c Primo, iuramento, quo supremum Ecclesiae in Anglia Impe∣rium in omnibus rebus & causis am spiritualibus, quàm temporalibus Principi attribuitur, non consenserunt modò, sed etiam eius institutionem suaserunt. Talique rigore in primis generalibus sub Elizabetha habitis Comitijs decretum est illud iuramentum, vt qui semel illud respuere, legis Page  429 de Praemunire reus esset, hoc est, bona sua omnia amitteret, & caree∣res perpetuos subiret: qui verò secundò illud recusaret, laesae Maiesta∣tis reus haberetur. Alteri etiam Statuto in eisdem Comitijs stabili∣to consenserunt, cuius tenor est huiusmodi. Iurisdictiones, priuilegia, superioritates, & praeeminentiae spirituales, quae hactenus per pote∣statem vllam spiritualem vsurpata fuerunt, vel legitimè vsurpari pos∣sunt, ad statum vel personas Ecclesiaslicas visitandas, reformandas, in ordinem reducendas, & corrigendas, atque etiam omnes omnis ge∣neris errores, haereses, schismata, abusus, offensas, contemptus, & enormitates tollendas & corrigendas, Imperiali huius Regni coronae in perpetuum erunt vnitae, seu coniunctae, &c. Hâc lege amplitudo, seu extensio potestatis; Principi in iuramento praefato cencessae, ex parte declaratur, & idem est in rei substantia illud iuramentum cum illo, quod sub Henrico octauo anno vicesimo sexto illius Regni, Ordinum etiam decreto editum fuit, isto tenore, vt Poultonus illud refert. Rex censebitur & reputabitur solùm supremum Ecclesiae Anglicanae in terris Caput, & omnes errores, haereses, & abusus in eadem corrigendi po∣testatem habebit.

a Porrò omnes noui Superintendentes, praefatum iuramentum in pro∣prijs* personis susceperunt, atque adeò tanquam legitimum, approbârunt. Quo factum est, vt Princeps omnes suos subditos ad illud suscipiendum agno cum rigore coegerit. His tamen non obstantibus, Principem lem potestatem & Iurisdictionem non habere, qualis in praefato iu∣ramento & Ordinum Statuto illi tribuitur, libris impressis vbique docent.

ORTH.

Ecquis nostrum hoc docet? Quid hoc est aliud, quàm* egregiè & splendidè mentiri?

PHIL.

b Totus Angliae clerus Protestanticus in fidei suae professio∣ne, Anno 1561. edita, ita loquitur: Verbi Diuini & Sacramentorum ad∣ministrationem Principi non concedimus.

ORTH.

Nihil aut veriùs, aut liquidiùs dici potuit. Sed quid hinc licies? Scilicet doctrinam nostram iuramento & Statuto repugnare. O acumen hominis!

PHIL.

c Sed quare huiusmodi authoritatem Principi negant, cùm expressè iurent, quòd sit supremus Rector, vel Caput Ecclesiae, in omnibus rebus & causis spiritualibus? Verbi Diuini & Sacramentorum admi∣nistratio nónne est res spiritualis? Hoc certè negare non audent. Debet igitur Princeps illius esse supremus Administrator & Caput, si iuramen∣tum praefatum verum sit ac legitimum.

ORTH.

Administrator, & Caput? Quasi haec idem sona∣ent. Caput quidem erit, id est, supremus Gubernator, etiam in rebus spiritualibus, non tamen Administrator. Externum enim duntaxat Regimen Regi à Deo est demandatum; Verbi & Sacra∣mentorum administratio non Regibus, sed Sacerdotibus à Domi∣no coelitùs est concessa.

PHIL.

d Supremus cuiuscunque potestatis Administrator, & Rector Page  430 potest omnem actum eiusdem potestatis per seipsum exercere, quem per ali•• implere potest.

ORTH.

Hìc quoque (mi homo) res à se longè dissitas im∣peritè coniungis, quasi idem essent Administrator, & Rector. Deinde Verbum & Sacramenta administrandi potestas duplici∣ter dicitur. Aliquando enim significat authoritatem illam inter∣nam, in ordinatione acceptam, à qua, tanquam à causa, actio∣nes ministeriales habent, vt sint ratae ac validae; & hanc Prin∣cipes seculares nec ipsi habent, nec exercere, vel conferre pos∣sunt: aliquando externam tantùm facultatem, seu licentiam munus ministeriale legitimâ ordinatione collatum exequendi denotat; & hanc Reges ministris doctis & pijs conferre & possunt, & debent, vt Augustino Ethelbertus: sed non inde sequitur, posse in personis proprijs Verbum & Sacramenta ad∣ministrare.

PHIL.

a Christus Dominus, supremum Ecclesiae Caput, potuit per seipsum omnes illas Ecclesiasticas actiones exercere, quarum potestatem alijs tradidit.

ORTH.

Rectissimè. Quam enim Apostolis praedicandi, bap∣tizandi, ordinandi, Eucharistiam ministrandi concessit potestatem, ea; quanta quanta erat, ab ipso solo originem duxit; sed quid hoc ad Principem secularem?

PHIL.

b Idem etiam dicendum est de Papa.

ORTH.

Esto; & de quouis Episcopo. Sed quid hoc ad in∣stitutum?

PHIL.

c Et Rex quiuis potest etiam per seipsum (si lubeat) omnes & singulas actiones ciules facere, quas Magistratus sui, per authoritatem ab eo receptam, praestare queunt.

ORTH.

Qid ni? Est enim omnis ciuilis potestatis, iux∣ta Deum, scaturigo; ac proinde quam alijs cómmunicat his in rebus, si quando visum sit, in propria persona exequi po∣test.

PHIL.

d Ergo potest etiam Princeps, si supremus sit Ecclesia Rector & Caput, Verbum & Sacramenta per se administrare.

ORTH.

Toto coelo erras. Nam haec administratio potesta∣tem efflagitat internam in ordinatione acceptam: Rex autem re∣git Ecclesiam regimine duntaxat externo.

PHIL.

e Dicit f Masonus Regalem Iurisdictionem, non in Mi∣nisteriali potestate, sed in suprema Imperiali authoritate consistere, hoc est, Regiam dignitatem non decere actiones tales per se exrcere, sed per alios faciendas imperare. Miserrimum effugium, & Christianis auribus horrendum: quandoquidem Christus Dominus, Rex Regum, ad∣ministrationem, quam alijs exercendam tradidit, ipsemet perficere non de∣dignatus est.

ORTH.

Masonus, cùm dixisset Ecclesiam Anglicanam haec Page  431 Sacro-sancta (excommunicandi & absoluendi) munera personae Principis non tribuere, neque Reges, aut Reginas nostras haec vnquam exercuisse: huius dicti hanc reddit rationem: Nam iurisdictio Regia non sita est in potestate Sacerdotali, aut in personali istius∣modi rerum executione, sed in externa quadam authoritate, suprema illa quidem, quae in imperando cernitur; Quasi dicat, Ecclesia Anglicana haec ideo Regi non adscribit, quia ad munus Regium nō spectant, quippe quòd in personali harum rerum praestatione nullo modo situm est. Quid? An haec verba munus ministeriale Regio splen∣dore indignum esse innuunt, vt calumniatur Champnaeus? Mini∣mè verò, sed vtriusque iurisdictionis potestates rectissimè discri∣minant. Quis autem nescit haec duo munera, licèt valdè inter se distincta & dissita, aliquando tamen in vna persona concurrisse? Heli erat supremus Israelis Iudex, & tamen summus Pontifex. Melchisedech erat Rex, & Regio tamen splendore non obstante, erat Dei altissimi Sacerdos. Sed quò dilapsus es, Champnaee? In∣stituisti de nescio quibus sacrilegijs & periurijs nostris loqui; & cō∣tradictiones nostras, quibus inuoluimur, te patefacturū intermina∣tis es, à te tamen adhuc, praeter magnum hiatum, nihil accepimus.

PHIL.

a Non magis concordare videtur huius articuli doctrina & ••ramentum praedictum, iuxta naturalem verborum sonum & intellectum, ••m ista duo, Princeps est supremus Rector & Caput Ecclesiae in omnibus 〈…〉 & causis spiritualibus, non est Princeps supremus Rector & Caput Ecclesiae in omnibus rebus & causis spiritualibus: quorum primum idem 〈◊〉 cum iuramento, posterius verò idem, vel aquiualens cum professionis suticulo; sunt tamen directè contradictoria, ac proptereà alterum illorum ••cessariò falsum.

ORTH.

Egregiè hîc fallitur Doctor Sorbonicus. Nam arti∣culus qui Verbi & Sacramentorum ministerium Principi negat, Champneanae propositioni, quae Principem in causis Ecclesiasticis summum esse Gubernatorem negat, nō aequipollet, cum articulus sit verissimus; propositio autem Champnaeana falsissima. Sed hu∣ius doctorculi me pudet, pigétque, qui iuramenti verum scopum & genuinum sensum aut non assecutus, aut vltro tacens, falsum & fictitium ex Pontificiorum officina deprompsit, quò contra Re∣gem suum, Orbis Christiani delicias, debacchari liberiùs & despu∣mare sua posset opprobria.

PHIL.

Probabo doctrinam vestram iuramento directè aduer∣sari:* b Primùm Lancelotus, dictus Episcopus Eliensis, inter Prote∣stantes propter doctrinam suam nominatissimus, & nulli eorum secun∣dus, in libro quem contra Matthaeum Tortum, iussu serenissimi Ia∣cobi Regis, vt dicitur, ac proinde non absque publica approbatione edi∣dit, ita ait: Nos Principi censurae potestatem non facimus: ergo ne∣que supremam iurisdictionis potestatem illi conceditis. Censurae enim potestas, est potestas iurisdictionis, vt omnes norunt. Idcirco vel iniu∣nam illi facitit, denegantes illi hanc potestatem, vel certè peieratis, cùm sub Page  432 iureiurando profitemini illum intra dominiorum suorum limites supre∣mum Ecclesiae esse Rectorem & Caput, in rebus omnibus, tam spirituali∣bus, quàm temporalibus.

ORTH.

Ex verbis Episcopi, quem iure laudas, neque hoc ne∣que illud sequitur. Primatus enim Principis, quoad spiritualia, non positus est in censuris displodendis, quae à clauibus pendent, ac proinde ad Regem non pertinent, ideóque sine vlla iniuria Re∣gi denegari possunt, sed in imperando, vt omnia ritè ab ijs fiant, quibus hanc Prouinciam demandauit Dominus. Quare Regem summum etiam in his rebus esse Gubernatorem sine periurio affir∣mare possumus.

PHIL.

a Sed hoc multò clariùs constat ex Carletono, authore etiam* Protestante, qui integrum librum de iurisdictione scripsit, edidit, & Ar∣chiepiscop Cantuarensi dedicauit; in quo, praeter plura alia, ista habet: b Patres pro spirituali Ecclesiae iurisdictione super Principes, quam non ne∣gamus, scripserunt. Sic ille. Quomodò ergo, absque manifesto periuro, iurare potestis, Principes supremos esse Rectores, & Capita Ecclesiae in om∣nibus rebus & causis spiritualibus? Quomodò potest Ecclesia iurisdictio∣nem spiritualem super Principes habere, & tamen Principes esse supremi Rectores Ecclesiae in rebus spiritualibus? Si ista contraria non sint, nulla sunt contraria.

ORTH.

Quae ex Reuerendo Patre Georgio, nuper Landauen∣si, nunc Cicestrensi adducis, nec iuramento, nec Stylo Regio re∣pugnant. Ponamus enim spiritualem Episcoporum iurisdictionem, etiam ad Principes coercendos se porrigere: Liceat Ambrosio Theodosium ab ingressu Ecclesiae, & Eucharistiae susceptione tan∣tisper prohibere, donec publicam pro caede Thessalonicensium peregerit poenitentiam. Demittat se Theodosius, & Ecclesiae dis∣ciplinae se subijciat. Haec tamen omnia non impediunt, quin Theo∣dosius sit supremus Ecclesiae Gubernator, etiam tum cùm se humi posternit, etiam tum cùm anima eius pauimento adhaeret. Suprema enim Gubernatio non sita est in immunitate à disciplina Ecclesia∣stica, sed in potestate quadam Nomothetica, & architectonica, quae vt alijs de rebus, ita de censuris leges Verbo Dei consentane∣as sancire potest, nempe in quos, quando, & quousque exerceri debeant, quibus boni Principes se possunt submittere, interim vt de eorum suprematu nihil decedat. Age enim; nónne vestri do∣cent ipsum Papam, dum confitetur Confessario suo, quoad illum actum, inferiorem esse? Quem tamen eo ipso tempore supremum esse Ecclesiae Pastorem docent. Quomodò potest Confessarius iu∣risdictionem spiritualem super Papam habere, interim vt Papa sit supremum Ecclesiae caput? Haec si non sint contraria, neque illa.

PHIL.

c Praetereà ait, d Omnem potestatem spiritualem Ecclesiae tri∣buimus. Et iterum, Spiritualis Ecclesiae Gubernatio spiritualibus tribui∣tur rectoribus, vt primò à Christo duodecim Apostolis suis, deinde ab Page  433 istis, Episcopis, & Pastoribus eorum successoribus. Quà ergo ratione Prin∣ceps, qui neque est Episcopus, nec Pastor, potest esse supremus rerum spiritu∣alium Rector?

ORTH.

Iurisdictio, potestas, vel Gubernatio, dupliciter spi∣ritualis dici potest; obiectiuè, & formaliter: obiectiuè, cuius ob∣iectum est res spiritualis, siue Ecclesiastica; formaliter, quae circa obiectum spirituale, vel Ecclesiasticum versatur modo spirituali vel Ecclesiastico. Principis potestas, Iurisdictio, vel Gubernatio in rebus spiritualibus, est spiritualis obiectiuè tantùm, non forma∣liter. Obiectiuè, quia versatur circa obiectum spirituale, Verbi gratiâ, circa Religionem in Regno suo stabiliendam. Non forma∣liter, quia non versatur circa hoc obiectum modo spirituali, id est, praedicando, vel Sacramenta ministrando, sed ciuili, nempe leges sanciendo: neque delinquentes coercet gladio excommunicati∣onis spirituali, sed tantùm ciuili, & materiali. At Episcoporum Iu∣risdictio est spiritualis vtroque modo. His praemissis, ad argumen∣tum tuum respondeo. Reuerendus Pater, Georgius Cicestren∣sis, Cùm nos omnem potestatem spiritualem Ecclesiae dare, & Ecclesiae Gu∣bernationem spiritualem spiritualibus Gubernatoribus demandatam esse asserit, potestatem intelligit & Gubernationem spiritualem for∣maliter dictam, quae in praedicando, baptizando, soluendo, ligan∣do, & istiusmodi sacris muneribus obeundis versatur. Hanc po∣testatem, Iurisdictionem, seu Gubernationem vniuersam ad solam Ecclesiam spectare, & non ad Principem, omnes vno quasi ore af∣firmamus. Princeps tamen nihiloseciùs erit supremus Guberna∣tor, cuius est omnes Pastores, & Episcopos in officijs continere. Quamuis enim praedicare non debeat, aut baptizare, non ligare aut soluere, his tamen de rebus, pro potestate suâ architectonicâ & nomotheticâ leges seret, & delinquentes gladio ciuili coerce∣bit.

PHIL.

a Sed adhuc magis directè tam contra iuramentum, quàm contra Statutum, quo latitudo potestatis spiritualis Principi concessa de∣claratur, ita scribit: b Quantum ad spiritualem Ecclesiae iurisdictionem, quae in descutiendis side c•• trouersijs, haeresibus idicandis, deponendis haereticis, excommunicandis notorijs & obstinatis transgressoribus, ordi∣nandis Sacerdotibus & Diaconis, instituendis & conferendis beneficijs, & spiritualibus curis consis••t, &c. Hanc integram Ecclesiae reseruamus, quam Principes neque dare, neque auferre possunt. Sic ille: Princeps claues, qua Deus Ecclesiae tradidit, non tractat (inquit Masonus.) Quo∣modo autem ista doctrina, quae insevera est, cum iuramento & Statuto, quae omnem hanc potestatem Principi expresse tribuunt, concordare possit, captum meum faeor excedere.

ORTH.

Statutum, quum Regi omnes spirituales Iurisdictiones tribuit, quae potestate vllà spirituali vel Ecclesiasticâ hactenus exerce∣bantur, vl lcte exrer possunt, ad Ecclesiasticum Statum & ordinem visitandum & reformandum, non intelligit Iurisdictiones, quae ex∣ercebantur Page  434 potestate Episcopali, sed quae Regali. Distinguit enil inter Statum Ecclesiasticum iam visitandum vel reformandum; & Regem, cuius erat visitare & reformare. Regi autem tribuit om∣nes spirituales Iurisdictiones, quae hactenus exercebantur, nempe à Regibus, vel licitè exerceri possunt. Quae verba docent, autho∣res statuti nihil hic Regi concedere voluisse, nisi quod licitè con∣cedi potuit. Non igitur fundatur hoc Statutum simpliciter in nu∣da priscorum Regum praxi, sed in legitima praxi. Quicquid spi∣ritualis Iurisdictionis prisci nostri Reges in Statu Ecclesiastico vi∣sitando vel licitè exercuerunt, vel licitè exercere potuerunt, illud omne, nec aliud quicquam, hoc in loco in Regem transfunditur. Statutum igitur omnem spiritualem Iurisdictionem Regi ven∣dicat, sed Regalem: Episcopus omnem Iurisdictionem spiri∣tualem Regi detrahit, sed Sacerdotalem; nulla igitur contradi∣ctio.

PHIL.

Quam mihi narras Iurisdictionem Regalem? Anex∣ternam illam & coercitiuam, cuius Carletonus & Masonus aliquo∣ties meminerunt? Si hâc ratione doctrinam suam cum iuramento reconciliare conentur, frustrà fudant: a Nullus enim ignorat potesta∣tem omnem à suo subiecto, circa quod versatur, vel ab obiecto, circa quod terminatur, denominari & specificari debere. Tantum idcirco abest, vt potestas ista coercitiua, quam isti Ministri Principibus attribuunt, supre∣ma sit Ecclesiastica, vt nullo modo sit Ecclesiastica, sed merè seculae∣ris.

ORTH.

Haec potestas, quatenus res Ecclesiasticas sancit & sta∣bilit, Ecclesiastica dici potest, non quidem formaliter, vt antea monui, sed obiectiuè.

PHIL.

Si potestas illa Ecclesiastica esset: b Non tamen suff∣ceret eos à periurio eximere, qui praestito iuramento profitentur Principem supremum esse Rectorem, in omnibus rebus & causis spiritualibus, & quòd omnem Iurisdictionem & superioritatem spiritualem habeat, quam hacte∣nus quisquam licitè exercuerit. Ex docti ina enim aduersariorum perspi∣cuum est, quàm plures esse res & causas, in quibus nullam habent potesta∣tem, nec iurisdictionem.

ORTH.

Falsum est. Nostri enim hoc non docent, sed planè contrarium; nempe potestatem Regiam ad omnes causas, tam Ec∣clesiasticas quàm ciuiles, se porrigere: quae quidèm potestas, qua∣tenus ad res Ecclesiasticas pertingit, vocatur Ecclesiastica. Quam∣uis autem Rex non possit concionari, Sacramenta celebrare, sol∣uere, aut ligare, in his tamen potestatem habet: non quidem mi∣nisterialem, sed Regalem: non vt haec in propria persona praestet, sed vt ab alijs, à Domino destinatis praestanda curet. His enim de re∣bus ritè peragendis potest, & leges condere, & poenas ciuiles vio∣lantibus irrogare. Et haec potestas nomothetica est omnium su∣prema.

Hactenus Champnaeus contradictionum laqueis nos irre∣tire* Page  435 frustrà tentauit; nunc ex praecedentibus corollaria quae∣dam molitur deducere, quae à te, sed paucis, audire discu∣pio.

PHIL.

c Colligitur primò iuramentum primatus, etiam iuxta ipso∣rum Protestantium claram doctrinam, illicitum esse ac perniciosum, vt∣pote expresse contra secundum primae tabulae mandatum, idque non tantùm quia in vanum sumatur nomen Domini (vt in iuramentis otiosis, te∣merarijs, & non necessarijs, veris tamen) sed etiam, quia scienter & prudenter falsum in eo iuratur, quo vllum maius delictum vix esse po∣test.

ORTH.

Hoc iuramentum nihil in se illicitum complecti a∣bundè probauimus, & omnes calumniarum vestrarum fumos, & praestigias dispulimus. Caue igitur, Champnaee, & iterum atque iterum caue; d Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, & qui re∣sistunt, ipsi sibi condemnationem acquirunt.

PHIL.

e Secundò, apertè colligitur, quàm iniquè Episcopi Catho∣lici initio Regni Elizabethae, ex repudiato hoc iureiurando, sedibus suis eiecti fuerunt, & consequenter quàm iniusti possessores & manifesti intru∣sores illi fuerunt, qui ex eodem titulo eorum sedes inuaserunt.

ORTH.

Quicquid putrido superstruitur fundamento, cor∣ruat oportet; cuiusmodi est hoc corollarium. Nos enim & ve∣stros iustè exauthoratos esse, & nostros legitimè successisse antea enicimus.

PHIL.

f Tertiò denique colligitur, quàm mali ac plusquam caeci ammarum duces isti noui praelati sint, qui primò in publicis Co∣mitijs per sua suffragia, deinde per proprium factum illud iuramen∣tum approbârunt, quod expressae eorum doctrinae ex diametro aduersa∣tur.

ORTH.

Vt sibi applaudit, & adblanditur ineptus & impor∣tunus hic sophista! Doctrinam nostram Comitijs Parliamen∣tarijs, & iuramento contraire, visus est sibi probâsse: sed probationes eius ad examen reuocauimus, & repertae sunt plumbeae. Doctrina iuramento, iuramentum Statuto, singula singulis, vniuersa vniuersis consonant & concordant. Hacte∣nus Episcoporum Iurisdictionem, quatenus à Principe deriua∣tur, oppugnauit; nunc eandem, vt à Christo dimanat, adorie∣tur.

PHIL.

g Iurisdictionem, quam à Christo immediatè habere se prae∣tendunt,* mediante Episcopali consecratione, recipere asserit Masonus; & necesse est omnes Protestantes idem asserant. Separatâ enim ab illis tali consecratione, nulla penitùs restat ratio vel via, quâ illis Iurisdi∣ctio Ecclesiastica impertiatur magis, quàm caeteris omnibus hominibus. Cùm igitur satis efficaciter iam ostensum fuerit, eos nullam habere vel ha∣buisse Episcopalem consecrationem, luce clarius est, eos à Christo nullam habere posse Iurisdictionem.

Page  436
ORTH.

Nostrorum consecrationes adeò sanae sunt ac solidae, vt nullis vestrorum machinis quassari quant, vt suprà satis supér∣que ostendimus.

PHIL.

z Supponemus (contra clarissimam veritatem) consecratio∣nes fuisse, quoad substantiam legitimas & Canonicas, seu, quod idem est, ver as ac validas; tamen ostendemus nullam à Christo eos accipere potuis∣se iurisdictionem. Quod vt faciliùs clariúsque praestari possit, quadam, quae ex se sunt clarae, praemittenda sunt. Primùm potestatem ordinis, quae per consecrationem confertur, adeò a potestate Iurisdictionis distinctam ac diuersam esse, vt vna absque alia esse possit. Hoc clarissimum est ex vsu censurarum excommunicationis: scilicet suspensionis, depositionis, degra∣dationis, & similium; (non minùs apud Protestantes quàm Catholicos in vsu existentium) quae tametsi ab ijs, in quos inliguntur, Iurisdictionis potestatem auferant, ac proinde potestatis ordinis vsum, & exercitium illi∣citum reddant, ipsam potestatem tamen ordinis integram relinquunt, vt Masonus suprà relatus non semel agnoscit, & necesse est vt omnes, qui excommunicandi potestatem Ecclesiae tribuunt, fateantur. Hinc clarè sequitur, quòd ex potestate ordinis non potest legitimè & va∣lidè inferri potestas Iurisdictionis, quia illa absque ista existere pos∣sit.

ORTH.

Aliud est ipsa Iurisdictionis potestas, aliud eiusdem potestatis vsus legitimus. Episcopus censuris illaqueatus, ipsam Iurisdictionis internam potestatem non amittit, sed potestatis duntaxat vsum & exercitium; idque non simpliciter, sed quo∣usque Ecclesiae visum erit. Nam vt ex Francisco Varga, (quem vestri laudant vt insigniter eruditum) & alijs docuimus, censu∣ra non tollit ipsam Iurisdictionem in consecratione acceptam, sed eiusdem duntaxat subtrahit materiam, in quam ageret; sub∣tractâ autem materiâ, cessat executio, seu exercitium. Primum igitur fundamentum debile est, & arenosum; accedamus ad se∣cundum.

PHIL.

a Secundum; nullum crimen neque magis iustè, neque ma∣gis manifestè excommunicationis censuram secum trahere, & consequen∣ter Iurisdictionis iacturam inferre, quàm haeresim & Apostasiam. Haere∣tici enim à Christo ipso, & Apostolo excommunicationis fulmine percel∣luntur. b Qui Ecclesiam non audit (inquit Christus Dominus) sit tibi vt Ethnicus, & Publicanus. Et Apostolus, c Haereticum hominem, post vnam, aut alteram admonitionem deuita. Quod adeò etiam clarum est ex antiquae Ecclesiae praxi, vt ampliùs probari non debeat.

ORTH.

Illud tuum consequenter est inconsequens. Censa∣ra ipsius Iurisdictionis priuationem secum non trahit, vt iam ad∣monui, sed vsus duntaxat & exercitij: ita secundùm tuum funda∣mentum fundamento aret.

PHIL.

d Tertium receptissimum apud omnes est dogma, neminem po••e alteri dare id, quod ipse non habet.

Page  437
ORTH.

Fateor, Philodoxe; sed expecto ex his fundamentis, quàm pulchrum & speciosum aedificium sis extructurus.

PHIL.

c Si vel Protestantes superintendentes, vel Ecclesiae Romanae* Episcopi, à quibus illi consecrationem receperunt, haeretici sint, illi (Prote∣stantes) veram ac legitimam iurisdictionem habere non possunt: sed ne∣cesse est, vt vel illi, vel isti haeretici sint. Ergo.

ORTH.

Primò, assumptio non est vsque adeò certa, & indubi∣tata; quia ad haereticum constituendum requiritur pertinacia. Quamuis autem isti, quos commemoras, Romanae Ecclesiae Epis∣copi dogmata haeretica amplecterentur, pertinaces tamen fuisse minimè constat. Secundò, vacillat etiam propositionis connexio.

PHIL.

d Si Episcopi Ecclesiae Romanae haeretici essent, excommunica∣tos quoque fuisse, & iurisdictionem suam amisisse necesse est, ac proinde nullam Protestantibus suis successoribus tradere possent; si verò Prote∣stantes haeretici sint, iurisdictionem nullam propter eandem rationem reci∣pere potuerunt.

ORTH.

Haeretici non sunt ipso facto excommunicati, sed se∣mel atque iterum admonendi, vt docet e Paulus. Secundò, si ipso facto à sanctorum communione segregati fuissent, iurisdictionem tamen ipsam, in consecratione acceptam non amisissent, sed eius∣dem duntaxat vsum & exercitium, vt antea ostensum est. Tertiò, si demus maiores nostros olim fuisse haereticos, at quum nostri (Regnante Eduardo vel Elizabetha) manus imponerent, haeretici non erant, sed, erroribus depositis, ad veritatem Euangelicam re∣dierant.