Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.

About this Item

Title
Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi.
Author
Barclay, William, 1570?-1630?
Publication
Londini :: Apud Georgium Eldum,
1620.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Eglisham, George, fl. 1612-1642. -- Duellum poeticum.
Buchanan, George, 1506-1582.
Bible. -- O.T. -- Psalms CIV. -- Latin.
Bible -- Versions -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Guil: Barclayi amoeniorum artium, & medicinæ doctoris, judicium, de certamine G. Eglisemmii cum G. Buchanano, pro dignitate paraphraseos Psalmi CIIII. Non violandi manes. Adjecta sunt, Eglisemmii ipsum iudicium, ut editum fuit Londini, typis Eduardi Aldæi, ann. Dom. 1619: et in gratiam studiosæ iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis Thomae Rhaedi." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A03932.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 15, 2024.

Pages

VATABLVS.

Mittis spiritum tuum, creantur: & in∣novas faciem terrae.

BVCHANANVS.
—Inspirante animam te denno, surgit Illico foecundae sobolis generosa propago. Et desolatas gens incolit aurea terras.
EGLISEMMIVS.
Asperso rediviva tuo spiramine surgunt, Squallenti{que} redit facies laetissima terrae.

Ex hac paraphrasi unius versiculi, facile erit decernere, quot stadiis praecurrat Buchananus non hunc, quem piget nominare, sed omnes

Page 36

Poetas, praeter incomparabilem Maronē. Hoc ut clarè intelligamus, interpretemur exactè ver∣siculum Prophetae: Mittis spiritum tuum, cre∣antur: & innovas faciem terrae. Principiò, Cre∣antur, non accìpitur propriè, ut Theologi ca∣piunt, pro eductione ex nihilo, sed pro educti∣one in genere, & procreatione individuorum, in diversis rerum speciebus. Itaque, quamvis potest Deus opt: max: mittere spiritum suum, & vitam reddere iis, quibus abstulit, etiam in individuo: ut verè faciet tandem in resurrecti∣one omnium hominum: tamen Propheta hîc loquitur de missione spiritus vitalis in animan∣tium genera per novam generationē, quo sensu rectissimè renovat faciem terrae; cùm post varios casus, & occasus animalium, iterum replet orbē novo foetu per generationem. Iam videamus quam peritè, quam facundè, quàm poëticè haec omnia cecinerit olor noster Caledonius:

—Inspirante animam te denuò surgit Illico foecundae sobolis generosa propago.

Hoc est, Mittis spiritum tuum, creantur. Per∣gamus, Et innovas faciem terrae.

—Et desolatas gens incolit aurea terras.

O verba planè aurea: ô regē poëtarum: agis Theologum, dum interpretaris: agis Poëtam; dum fundis ista mella. Mallem esse auctor horum trium carminum, quàm rex Toga∣tulorum.

Page 37

Audiamus jam strepitum verborum Eglisemmii:

Aspersorediviv tuo spiramine surgunt, Squallenti{que} redit facies laetissima terrae.

Haec paraphrasis videtur interpretari Pro∣phetam, de renovatione faciei terrae: quae fit quotannis, cùm induit novam quodammodo vestem, & herbescentem diffundit viiditatem, ut ait Tullius; quae, an sit ad mentem Prophe∣tae, judicent al••••: hoc tamen non duxi praeter∣mittendum, quòd spiramen vel Dei spiritum tanquam liquidum quid foret, vel ut oleum, aspergi dicat.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.