Cap. 6.
Raptus, crimen est {quod} aliqua mulier imponit viro, que proponit se a viro oppressam in pa∣ce domini Regis. Tenetur autem mulier que tale aliquid patitur, mox dum re••en••
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
Raptus, crimen est {quod} aliqua mulier imponit viro, que proponit se a viro oppressam in pa∣ce domini Regis. Tenetur autem mulier que tale aliquid patitur, mox dum re••en••
fucrit maleficium vicinam villam adire, et ibi iniuriam sibi illatam probis hominibus ostē∣dere et sanguinem si quis fuerit effusus et ve∣stium seissiones, dehinc autem apud preposi∣tum hundredi, idem faciat. Postea quoque in primo comitatu, id publice proponat. Deinde autem super hac qucrimonia facta, iudicium vt predictum est ordinabitur. Auditur itaque mulier in tali casu aliquem accusans, sicut et de qualibet alia iniuria corpori suo illata so∣let audiri. Sciendum tamē quod in electione accusati erit in tali casu, vel onus purgationis subire, vel mulieris purgationem contra se sustinere. Preterea sciendum quod siquis in huiusmodi placito cōuictus fuerit, simili mo∣do ac in predictis iuditiis de eo est iudicandū Non enim sufficit post iuditium, malefacto∣rem ipsum corruptam illam velle ducere in vxorem. Sic enim frequenter contingeret, ser∣uilis cōditionis homines generosissimas mu∣lieres vnius pollutionis occasione perpetuo fedare, vel generosos homines per mulieres ignobiles fedari, et ita claram eorum paren∣telam indecenter denigrari. Ante iudicium inde receptum est quod de licentia principis