If eny man stonde in doute of þis sentence before; here suen autoritees of holy scripture and holy doctouris in latyn aȝens þe seculer lordeschip of prestis.
cIvilis aut secularis possessio fuit interdicta sacerdotibus & leuitis, ut patet Numer. xviii. Dixit dominus ad Aaron: [[Num. xviii.20.]] In terra eorum nichil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: Ego pars et hereditas tua in medio filiorum israell. ffilijs autem leui dedi omnes decimas israelis in possessionem, pro [page 51b] ministerio quo seruiunt mihi in tabernaculo federis. Sequitur: Solis filiis leui mihi in tabernaculo seruientibus, & portantibus peccata populi, legittimum sempiternum erit in generacionibus vestris. Nichil aliud possidebunt, deci|marum oblacione contenti, quas in usus eorum [earum MS.] et necessaria separaui. Item Deut. xviiio: Non habebunt sacerdotes et [[Deut. xviii. 1.]] leuite & omnes qui de eadem tribu sunt partem & hereditatem cum reliquo populo israel; quia sacrificia domini et oblaciones eius comedent, et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum. Deus enim ipse est hereditas eorum, sicut locutus est illis. Super quo glosa: Ministris altaris nec terrenis possessionibus adquirendis concessum est inhiare. vnde Matt. xo: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque [[Matt. x. 9.]]