The English works of Wyclif hitherto unprinted.Edited by F. D. Matthew.

quibus volucres celi, i. demones, excecant oculos cupidorum. Et bene dicuntur diuicie stercora demonum, quum omnes diuicias reputant tanquam stercora, nec querunt nisi animam, vnde diues quum moritur quasi in tres porciones diuiditur; mundus rapit diuicias, vermes cadauer, et demones animam. Et quilibet contentus sua porcione alterius partem non desiderat; vnde versus:

Spiritus est sathane, caro vermis, mammona mundi; Vnica plus duplici pars sua cuique [cuilibet MS.] placet.

Item non tantum a demonibus sed a perfectis diuicie stercora reputantur; vnde apostolus: Omnia reputaui tamquam [[Phil. iii. 8.]] stercora ut christum lucrifacerem. Pro hijs stercoribus causidici clamant in foro; clerici quoque cantant in choro; medici cum egrotis vigilant [page 55b] in thalamo. Pro hijs stercoribus frequenter illicita committuntur in mundo. Sequitur: pocius cum thobia gaudeamus, qui, curata cecitate quam per stercora contraxerat, visum recuperauit. Sic cum diuicie auferuntur oculum iusticie recuperamus. Cum gladius furioso aufertur, sanitate restituta, gracias refert illi qui abstulit. Similiter si dolemus pro ablacione temporalium, quibus excecamur, quibus interficimur, furiosi sumus. Et reddita nobis dis|crecione, saltem in alia vita, illi qui nobis stercora ab oculis nostris extersit, illi qui gladium abstulit gracias referemus. Alibi appellantur venenum; vnde eodem die quo a constantino dotata est ecclesia, in aere audita est vox angelica, dicens; hodie infusum est venenum in ecclesia; maior quidem effecta est in dignitate, sed minor religione. Item Odo in sermone Ecce nos reliquimus omnia: Abel moritur i. cura pastoralis, luctus spiritualis interimitur, set [page 56] caym, i. possessio, conser|uatur; ymmo pastor animarum caym agricola efficitur. Non enim in ecclesia queritur si sciat bene docere, pro peccatis lugere, set si sit caym, i. agricola; si sciat terras bene colere. Nec mirum si multos interficit possessio, cum sit venenum;

/ 638
Pages Index

Actions

file_download Download Options Download this page PDF - Page 400 Image - Page 400 Plain Text - Page 400

About this Item

Title
The English works of Wyclif hitherto unprinted.Edited by F. D. Matthew.
Author
Wycliffe, John, d. 1384.
Canvas
Page 400
Publication
London,: Pub. for the Early English text society, by Trübner & co.,
1880.

Technical Details

Link to this Item
https://name.umdl.umich.edu/aeh6713.0001.001
Link to this scan
https://quod.lib.umich.edu/c/cme/aeh6713.0001.001/466:28.11.2

Rights and Permissions

The University of Michigan Library provides access to these materials for educational and research purposes. These materials are in the public domain. If you have questions about the collection, please contact [email protected]. If you have concerns about the inclusion of an item in this collection, please contact [email protected].

DPLA Rights Statement: No Copyright - United States

Manifest
https://quod.lib.umich.edu/cgi/t/text/api/manifest/cme:aeh6713.0001.001

Cite this Item

Full citation
"The English works of Wyclif hitherto unprinted.Edited by F. D. Matthew." In the digital collection Corpus of Middle English Prose and Verse. https://name.umdl.umich.edu/aeh6713.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed June 20, 2025.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.