Ebor., cancellarius domini Regis Anglie, per manus suas proprias liber|avit hic in Curia tercio die Junii, isto eodem termino, recordum coram eo in cancelaria habitum in hec verba:
Placita coram domino Rege in cancelaria sua apud Westm. a die Pasche in unum mensem anno regni Regis Edwardi quarti post con|questum sexto.
Devon. Ricardus Fortescu de Ermyngton in comitatu predicto, armiger, attachiatus fuit per corpus suum de respondendo Thome Stonore, armigero, uni servientium venerabilis patris Georgii, Archie|piscopi Ebor., cancellarii domini Regis, de quadam transgressione eidem Thome per prefatum Ricardum illata, ut dicitur. Et unde idem Thomas per Christoforum Hamton, attornatum suum, queritur quod predictus Ricardus, aggregatis sibi quampluribus malefactoribus eidem Thome ignotis ad numerum quadraginta personarum, modo guerrino, scilicet deploidibus [diplois, a doublet or jack.] defensivis, salettis, glavis, et billis arraiatis, vi et armis, videlicet gladiis, arcubus, et sagittis, decimo die Maii, Anno regni domini Regis nunc secundo, in ipsum Thomam Stonore apud Ermyng|ton predictam insultum fecit, et ipsum verberavit, vulneravit et male|tractavit, et vicesimo die Decembris, anno regni dicti domini Regis nunc quinto, in Johannem Frende, servientem ejusdem Thome Stonore, apud Ermyngton predictam insultum fecit, et ipsum Johannem tunc ibidem cepit, et imprisonavit, et in prisona detinuit contra legem et consuetud|inem regni Regis Anglie, et eidem servienti tales et tantas minas de vita sua et mutilacione membrorum suorum tunc ibidem affecit, quod idem serviens circa servicium et negocia ipsius Thome, videlicet custo|diam supervisionis messuagii sui ac averiorum, bonorum, et catallorum suorum ibidem faciende, occasione imprisoniamenti predicti, et ob metum mortis, per magnum tempus, videlicet a predicto vicesimo die per octo dies tunc proxime sequentes, palam incedere non audebat, sicque negocia predicta per magnum tempus infecta remanserunt. Et idem Thomas servicium servientis sui predicti amisit per idem tempus. Et alia enormia ei intulit ad grave dampnum ipsius Thome et contra pacem domini Regis nunc &c. Unde idem Thomas dicit quod deter|ioratus est, et dampnum habet ad valenciam quadraginta librarum. Et inde producit sectam &c. Plegii de prosequendo Ricardus [Radulphus, Coram Rege.] Gryme et Willelmus Lyme.
Et super hoc sexto decimo die Maii, dicto anno sexto, Willelmus Eliot de Assheperton, in comitatu Devon., Gentilman, et Henricus Brende de Lundon, Gentilman, coram domino Rege in cancelaria sua personaliter