Page [unnumbered]
Ad Musices Amatorem.
EA rerum humanarum conditio est, ut dùm explo∣rantur, dùm ad vivum resecantur, Nihili nos sui, unde primùm emerserunt, admoneant. Scientias Artes{que} quarum stupendos progressus nemo non videt, ac Disciplinas praesertim Mathematicas si ad Prin∣cipia prima, ad Axiomata ac Postulata revoces, res nihili putes, mireris{que} subitò tam exiguis è fontibus tantum prodigiorum conflux∣isse Oceanum. Plurima istius generis è minimis initiis existunt maxi∣ma. Elucet prae caeteris in Musicâ eximia quaedam ab exordio tenui claritudo. Eam si temerè ipso in limine intuearis, humilis inprimis, nullo{que} ornamento spectabilis, intus canere videtur omnia; in penitiori Harmonia Sacrario illustris apparet admodùm at{que} de debellatis saepiùs Auditorum animis erecto sublimè tropaeo, victrix ac triumphabunda festivum Paeana ingeminat. Nisi forte illud Poetae ei rectiùs convenit:
Parva ortu primo, mox sese attollit in auras, Ingreditur{que} solo, & caput inter nubila condit.Ne longiùs abeam, vel hanc ipsam Chelyn Minuritionum artificio exornatum consule. Praecepta quae in aditu primùm occurrunt, exilia forsam ac tenuia censeas; inde tamen si filum texueris, quo errabunda vestigia pedetentim caute{que} regas, difficili te Labyrintho sensim expedies, at{que} in apertis demùm amoenis{que} Minuritionum campis, magno cum foenore ac liquidissimo voluptatis sensu spatiari demiraberis. Testantur id ii, quorum ex hisce elementis insignis prognata modulandi solertia incredibiles passim animorum motus plausus{que} excitavit. Quare visum est Chelyn hanc Anglicam latio donare ac publici juris facere, ne res communibus votis tantopere expetita, Insulâ dumtaxat vnâ circumscriberetur; at{que} ut, quò praevia jampridem pervolavit fama quantâ cum venustate ac arte Chelys in Angliâ tractari soleat, Ars quo{que} ipsa transfretaret.