Page 113
Coram Judice D. Jo. Popham.
APrilis die 8. Anno Dom. 1602. Compauerunt Rogerus Jinkins & Simon Read in Aedibus Primarii Angliae Justitiarii D. Johannis Popham E∣quitis Aurati: coram ipso Judice quiritantes, de In∣juria illis illata per Praesidentem & Censores Collegii Medicorum, quorum authoritate, ob illegitimam Me∣dicinae praxin, in Carcerem conjecti sunt, ibidemque jam per aliquot septimanas detenti.
Adfuerunt ex parte Collegii per Praesidentem missi Censores tres, D. Johannes Nowell. Edwardus Lyster & Johannes Argent.
Incarceratorum causam agebat quidem Magister Harris Jurisperitus.
Judex prius sedulò perlectis iis Regni statutis, quae ad medicinam faciunt: Jinkins urgebat, ut rationem redderet cur ausus sit Medicinam exercere, licenti•• non priùs impetratâ à Collegio Medicorum? Is Pri∣mùm Praxin denegavit, Postea, urgente magis Ju∣dice, haesitanter, & ambigue respondit. Tandem me∣tuens ne Jurejurando premeretur; fassus est se ali∣quando Practicasse, idque, ut putabat, non illicitè, Quid, inquit Judex: Obtinuistine unquam Collegii Commune Sigillum? Non, inquit ille; Sed quia Chirurgus sum: & in opere Chirurgico saepe necessarius est internorum Medicamentorum usus. Respondit Judex; re ita ur∣gente, advocandum esse Medicum, atque nullo modo li∣cere Chirurgo medicum agere.