Proponitur, Maimonidis More Nevochim typis mandandum lingua Arabica, qua ab authore primáo scriptum est. Suscipiendi operis causæ sunt, I. Latina editione Buxtorfiana ante multos annos prorsus distracta & absumpta, iste liber (ad explicandas S. Scripturas Apprime utilis) hodie quovis pretio non est redimendus. II. Quamvis clarissimi Buxtorfii versio Latina (si modo haberi posset) maxima ex parte sit accurata, alicubi tamen est justo laxior, & alibi aliquando virum doctissimum fefillit linguæ Hebraicæ amphibolia, cum non esset originalem textum Arabicum consulendo. Cum itaque doctrinam dicto libro contentam ... Si autem tales notæ censeantur sacere ut hoc opus in nimiam molem excrescat, his omnibus omissis, nudus textus Arabice & Latine emittatur. De his autem penes hujus operis promotores judicium esto. Dicti operis sequitur hujusmodi Specimen.

About this Item

Title
Proponitur, Maimonidis More Nevochim typis mandandum lingua Arabica, qua ab authore primáo scriptum est. Suscipiendi operis causæ sunt, I. Latina editione Buxtorfiana ante multos annos prorsus distracta & absumpta, iste liber (ad explicandas S. Scripturas Apprime utilis) hodie quovis pretio non est redimendus. II. Quamvis clarissimi Buxtorfii versio Latina (si modo haberi posset) maxima ex parte sit accurata, alicubi tamen est justo laxior, & alibi aliquando virum doctissimum fefillit linguæ Hebraicæ amphibolia, cum non esset originalem textum Arabicum consulendo. Cum itaque doctrinam dicto libro contentam ... Si autem tales notæ censeantur sacere ut hoc opus in nimiam molem excrescat, his omnibus omissis, nudus textus Arabice & Latine emittatur. De his autem penes hujus operis promotores judicium esto. Dicti operis sequitur hujusmodi Specimen.
Author
Maimonides, Moses, 1135-1204.
Publication
[Oxford :: s.n.,
1690]
Rights/Permissions

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Early English Books Online Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this text, in whole or in part. Please contact project staff at eebotcp-info@umich.edu for further information or permissions.

Subject terms
Commandments (Judaism) -- Early works to 1800.
Commandments, Six hundred and thirteen -- Early works to 1800.
Cite this Item
"Proponitur, Maimonidis More Nevochim typis mandandum lingua Arabica, qua ab authore primáo scriptum est. Suscipiendi operis causæ sunt, I. Latina editione Buxtorfiana ante multos annos prorsus distracta & absumpta, iste liber (ad explicandas S. Scripturas Apprime utilis) hodie quovis pretio non est redimendus. II. Quamvis clarissimi Buxtorfii versio Latina (si modo haberi posset) maxima ex parte sit accurata, alicubi tamen est justo laxior, & alibi aliquando virum doctissimum fefillit linguæ Hebraicæ amphibolia, cum non esset originalem textum Arabicum consulendo. Cum itaque doctrinam dicto libro contentam ... Si autem tales notæ censeantur sacere ut hoc opus in nimiam molem excrescat, his omnibus omissis, nudus textus Arabice & Latine emittatur. De his autem penes hujus operis promotores judicium esto. Dicti operis sequitur hujusmodi Specimen." In the digital collection Early English Books Online 2. https://name.umdl.umich.edu/A45290.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 26, 2024.

Pages

Page [unnumbered]

O Discipule charissime R. Jo∣seph (custodiat eum Rupes sua) fili R. Jehudae (cujus quies sit in Paradiso,) quando substitisti mecum, & ab extremis-parti∣bus Regionis contendisti ad legendum coram me, magna fuit apud me aestima∣tio tuî propter cupiditatem tuam ad vehementiam usque in Doctrinae-acqui∣sitionem. Et quando in Carminibus tuis vidi hoc ex vehementiâ desiderii tui ad res speculativas, (quod fuit post∣quam Epistolae tuae & Consessus tui ab Alexandria ad me pervenissent, antequam phantasiam tuam expertus fueram,) tunc dixi, Fortassis desiderium ejus for∣tius est apprehensione ipsius. At quan∣do coram me legisti de Scientiâ Astro∣nomiae id quod tunc legisti, & de Ma∣thematicis ea quae praemiseras, (quo∣rum necessaria erat praestratio,) tum auxi de te gaudium propter ingenii tui praestantiam & phantasiae tuae prompti∣tudinem. Et deinde videns desideri∣um tuum ad Mathematica esse magnum, reliqui te ad exercitationem in eis, cum probe scirem intellectum tuum. Quan∣do vero legisti coram me de Arte Lo∣gica id quod tunc legisti, spes mea in te intensior fuit: & tum perspexi te esse idoneum cui Librorum Propheticorum Arcana revelarentur, ut ita observares ex illis ea quae perfectiores observare debent. Ideoque incepi aliquid de his tibi

Page [unnumbered]

insinuare. Cum autem viderem te ad∣huc plus à me petere, meque urgere ut res aliquas Theologicas tibi explica∣rem, & ut de istis scopis Scholastico∣rum te informarem, an scilicet istae methodi essent demonstrativae necne, aut ex quali tandem sorte essent; & viderem te aliquantulum profecisse in aliquibus horum ab aliis praeter me, te∣que esse perplexum; (quippe vexaret te mentis-confusio, & tamen nobilis tu∣us animus à te posceret reperire res de∣sideratissimas;) tum non destiti te ab hoc depellere, & tibi praecipere ut res ordine capesseres, ea à me intentione, ut ita veritas tibi rectius-constaret per not as methodos suas, non autem ut in∣cideret tibi certitudo quasi per acci∣dens. Ideoque quamdiu me conveni∣res, quotiescunque fieret mentio ali∣cujus Versûs Biblici aut Textûs Sapi∣entum Talmudicorum in quo esset in∣dicium de aliquo sensu peregrino, tum non recusavi quin hoc tibi expli∣carem. Quando vero Deus determi∣naverat

Page [unnumbered]

nos separari, & exinde tu ali∣orsum te converteres, istae dictae Con∣ventiones excitarunt in me firmam-re∣solutionem, quae quidem antea langui∣dior fuerat: & ista tua absentia mo∣vebat me ad ponendum istum Discur∣sum, quem posui pro te & tuî simili∣bus, (qui quidem sunt pauci,) quem∣que disposui in distinctas Sectiones. Et quicquid ex eo scriptum fuerit, sigillatim ad te perveniet ubicunque fueris. Tuque salvus sis.

Not am fac mihi ô Deus viam in qua incedam: nam ad te attollo animam meam. Psal. 143.8. Ad vos ô. viri clamo, & vox mea ad filios homi∣num. Prov. 8.4. Inclina aurem tuam, & audi verba Sapientum, & appone cor tuum ad scienti∣am meam. Prov. 22.17.

Hujus Discursûs scopus primarius est explicare sensus Nominum quae ve∣niunt in Libris Propheticis: ex qui∣bus Nominibus quaedam sunt Aequi∣voca, quae imperiti adhibent secun∣dum aliquos tantum sensuum quibus di∣ctum est ejusmodi Nomen aequivo∣cum. Et quaedam horum sunt Meta∣phorica, quae tamen adhibent sensu primo à quo translata sunt. Et quae∣dam horum sunt Analoga, de quibus a∣liquando putant ea dici per Consensum [seu univocè], & aliquando putant ea esse Aequivoca.

Notes

  • Epistolae tuae & Consessus tui] Abben-Tibbon in suâ Versione Hebraicâ haec de suis Scriptis ita vertit, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Libri tui & Rythmi tui: nam 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 quod propriè Epistolas missivas significat, communi usu est quivis Libellus seu Tractatus minor. Per Consessus, in∣telliguntur Discursus seu Dissertationes ad Philosophiam vel aliquam saltem Eruditionem spectantes, in docto∣rum virorum Consessu habiti, qui Scripto mandari solent; cujus generis Arabicè extat elegantissimus Li∣ber dictus Consessus Harirenses. Ad Mathematica] Hebr. ad scientias Mathematicas esse forte, tum de∣misi te ad instruendum teipsum in eis, cùm probè sci∣rem extremum tuum, seu exitum tuum. At pro 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 intellectum seu ingenium tuum, (prout alter nostrorum Codicum Arabicorum legit,) proculdubiò Abben-Tibbon in suo Codice Arabico aliter legebat, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 extremum tuum, sc. exitum tuum seu successum tuum; quia Hebraicè vertit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 po∣stremum seu extremum tuum. Alius noster Codex pro 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, legit 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 quid esset in te. Tales diversitates ex lapsu Scribarum, sensus idem.

  • Scholasticorum] a. v. usu communi, Locutorum, Disceptatorum, Disputatorum, Disserentium: D. Buxtorfius etiam in Versione suâ reddit Loquentium, indefinite, quasi rem determinare subdubitans. Mai∣monides verò Philosophicè loquens, eo ut vocabulo Artis heic utitur. Quales hi erant, docet R. Epho∣daeus, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Discursum instituentes de rebus Theologicis. Arabico 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 intelliguntur Theologi Philosophantes sive Metaphysici sive Scholastici; quorum Scientia vocatur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Scientia Theologiae Scholasticae, vel Metaphysicae; quae phrasis aliquando Oratoriae tri∣buitur. Et 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 est talis Philosophus seu Schola∣sticus sive Metaphysicus, vel etiam Orator. Sed cum tan∣ti viri pace dixerim, D. Buxtorfius in Lex. Talmudico non videtur satis intellexisse Commentatorem R. Shem-Tobh, dum ex eo exponit hos in hoc loco esse Sectam Philosophorum Mundi aeternit atem asse∣rentium. Cujus contrarium verum est: nam Mundi Novitatem seu Productionem sive Creationem plane asserunt. Dicti Rabbini verba, haec sunt, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Discursum instituentes de existentià Dei, & quod sit Incorporeus, & Unus. Sed quoad id quod dicunt in Rationibus suis pro Productione Mundi, constat illa Praemissa non esse vera, mūitò minùs primaria; esseque ex Arte Sophisticá, non autem ex Arte De∣monstrativá omnino. Vult nempe istos homines pro Novitate seu Creatione Mundi, & contra ejusdem Aeternitatem, disserentes, non posse ex suis Princi∣piis sufficienter & demonstrative res suas probare, sed tantùm argumentis Sophisticis & fallacibus. Dicta eorum opinio aliunde quoque manifesta est: nempe ex initio secundae partis Libri More, ubi Maimo∣nides adducit Aristotelis sententiam de Mundi Aeter∣nitate, & istos ei contradicentes: putatque Aristo∣telem ex hypothesi tantùm talia asseruisse, quae ipse reverà non crediderit.

  • Sigillatim] ad verbum primùm, primùm, scil. quamprimùm poterit fieri, sigillatim, unum post aliud: nam (ut videtur) variis temporibus & per partes mittebat.

    Salvus sis] Hinc notari debet quod in Heb. legendum est 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Shalèm, ut optimus noster Co∣dex MS Hebraicus; non autem 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Shalòm, ut Libri impressi, male.

    Analoga] De Analogis, vel putant ea esse Univoca seu quae per generalem omnium Consensum eodem sensu accipienda sunt; vel putant ea esse Communia seu Aequivoca, cùm utraque sint Analoga.

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.