De hortorum cura ex Plinio lib. 19. cap. 4.
AB HIS superest reuerti ad hortorum curam, & suapte natura memorandam. Et quoniam anti∣quitas nihil prius mirata est, quam & Hesperidum hortos, ac regum Adonis & Alcinoi, item{que} Pensiles, siue illos Semiramis, siue Assyriae rex Cyrus fecerit, de quorum opere alio volumine dice∣mus. Romani quidem reges ipsi coluere. Quippe etiam superbus Tarquinius nūcium illum sęuum at{que} sanguinarium remisit ex horto. In duodecim tabulis legum nostrarum nusquam nominatur villa, semper in significatione ea hortus: in horti verò haeredium. Quam rem comitata est & religio quaedam: hortos{que} & fores tantum contra inuidentium fascinationes dicari videmus. In remedio saturnica signa, quanquam hortos tutelae Veneris assignāte Plauto. Iam quidam hortorum nomine in ipsa vrbe delitias, agros, villas{que} possident. Primus hoc instituit. Athenis Epicurus, hortorum ma∣gister. Vs{que} ad eum, moris non fuerat in oppidis haberi rura. Romę quidem perse hortus ager pau∣peris erat. Ex horto plebi macellum, quanto innocentiore victu. Mergi enim credo in profunda satius est, & ostrearum genera naufragio exquiri: aues vltra Phasidē amnem, peti & fabuloso quidē terrore tutas, imo sic preciosiores, Alias in Numidia at{que} Aethiopia in sepulchris aucupari, aut pu∣gnare cum feris, mandi ab eo cupientem quod mādat alius. Ad hercle, quam vilia haec, quam parata voluptati satietati{que}, nisi eadem quae vbi{que} indignatio occurreret. Ferendum sane fuerit exquisita nasci poma, alia sapore, alia magnitudine, alia mōstro, pauperibus interdicta, inueterari vina saccis{que} castrari: nec cuiquam adeo longam esse vitam, vt non ante se genita poter. E frugibus quo{que} quod∣dā alimentum excogitasse luxuriam, ac medullam tantum earum super{que} pristinarum operibus & cęlaturis viuere, alios pane procerum, alios vulgi, tot generibus vs{que} ad infimam plebem descenden∣te annona. Etiámne in herbis discrimen inuentum est? Opes{que} differentiam fecere in cibo, etiam vno asse venali. Et in his aliqua quoque sibi nasci tribus negant, caule in tantum saginato, vt paupe∣ris mensa non capiat. Syluestres fecerat natura corrudas, vt quis{que} demeteret passim. Ecce altiles spectantur asparagi. Et Rauenna ternis libris rependit. Heu prodigia ventris, Mirum esset non lice∣re carduis pecori vesci, non licet plebi, Aquae quoque separantur. Et ipsa naturae elementa vi pecu∣niae discreta sunt. Hi niues, illi glaciem potant poenas{que} montium in voluptatem gulę vertunt. Ser∣uatur algor estibus, excogitatur{que}, vt alienis mensibus nix algeat. Decoquunt alias quas mox & illas hyemant. Nihil ita{que} homini sic quomodo rerum naturae placet. Etiámne herba aliqua diuitijs tan∣tum nascitur? Nemo sacros, Auentinos{que} montes, & iratae plebis secessus circūspexerit? Mors enim certe ęquabit quos pecunia superauerit. Itaque hercle, nullum macelli vectigal maius fuit ROMA•• clamore plebis incusantis apud omnes Principes, donec remissum est portorium mercis huius cō∣pertumq́ue, non aliter quaestuosius censum haberi aut tutius, ac minore fortunae iure cum credatur pensio ea pauperum. Is in solo sponsor est, & sub die redditus, superficiesq́ue coelo quocunque gau. dens. Hortorum CATO prędicat caules. Hinc primum agricolę existimabantur prisci, & sic statim faciebant iudicium, nequam esse in domo matremfamilias (etenim haec cura foeminae dicebatur) vbi indiligēs esset hortus. Quippe carnario aut macello viuendum est, nec caulus vt nunc maximè probabant, damnantes, pulmentaria quae egerent alio pulmentario. Id erat oleo parcere. Nam car∣nis desyderia etiā erant exprobratione. Horti maximè placebant, quia non egerent igni, parcerent∣q́ue ligno. Expedita res & parata semper, vnde & acetaria appellabantur, facilia concoqui, nec one∣ratura sensum cibo, & quę minime accederent ad desyderium panis. Pars eorū ad condimenta per∣tinens, fatetur domi versutam fieri solitam, atque non Indicum piper quaesitum, quęque trans ma∣ria petimus. Iam quoque in fenestris suis plebis vrbana in imagine hortorum quotidiana oculis rura praebebant, antequam praefigi prospectus omnibus coëgit multitudinis innumeratae sęua la∣trocinatio. Quam obrem sit aliquis & his honos, néue auctoritatem rebus vilitas adimat, cum prę∣sertim etiam cognomina procerum inde nata videamus, Lactucinosq́ue in Valeria familia non pu∣duisse appellari: & contingat aliqua gratia, operi curaeq́ue nostrę, Virgilio quoque confesso, quam sit difficile verborum honorem tam paruis perhibere. Hortos villae iungendos non est dubium, riguosq́ue maximè habendos, si contingat profluo amne. Si minus, è puteo pertica, organísue pneumaticis, vel tollenonum haustu rigandos. Solum proscindendum à fauonio, in autumnum praeparandum est post quatuordecim dies, iterandumq́ue ante brumam. Octo iugerum operis pa∣lari iustum est. Fimum tres pedes alte cum terra misceri, areis distingui, eas{que} resupinis puluinorum toris ambiri singulis tramitum sulcis, qua detur accessus homini, scatebrisq́ue decursus.