Page [unnumbered]
❧ AD ACADEMI∣cam Iuventutem paraenesis.
CHrysippus & Diogenes, detracta vtilitate, ne digitum quidem virtutis causa attollere volue∣runt. Quòd siornatissimus ille doctissimus{que} vir, qui in isto effodiendo the sauro summos labores exantlauit, pari fuisset erga literarum decus vo∣luntate, ne summo (quod dicitur) digito praecla∣rum hoc opus attigisset. In istis etenim tenebris & quasi parietinis bonarum artium, ea est Scholasticorum vita omnibus non ornament is modò, sed & emolumentis etiam spoliata, vt villici quàm Philosophi, aratoris quam oratoris potior sit conditio, & nemo ferè sit, si praemiorum dulcedine rapiatur, quinon malit in tractandis rastris, quàm in conscendendis rostris, in acuendis ligonibus, quàm in euoluendis libris occupari: Adeò vt, tametsi quispiam (si fieri pos∣set) subtilitate Lysiam, acumine Hyperidem, inexhausta legendi aui∣ditate Catonem superaret, & verè queat cum Heleo Hippia gloriari, nihil esse vlla in arte rerum omnium, quod nesciret: nisi tamen cum eodem possit & pallium, quo amictus, & soccos, quibus indutus sit, propria conficere manu, vix aut ne vix quidem, miseram hanc vitam sustinuerit. In ore habent omnes eruditionis elegantiam, Philosophiae splendorem admirantur, hanc in luce ac celebritate constitutam cu∣piunt: quibus tamen eruditos intereà negligentibus nec immeritò possumus illud Anaxagorae ad Periclem occinere 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Huiusce igitur literatissimi viri industria eò maiorem laudem commeretur, quò inistis lucubracionibus non pri∣uatam aliquam vtilitatem, sed pubicum sibi commodum proposuerit.