Page 584
PEDUM PASTORALE, SEU CONCIO AD CLERUM: HABITA OXONIAE, OC∣TAVO CAL. APRILIS AERAE CHRISTIANAE 1615. CONC▪ XXXIX.
* 1.1AETerne Deus (longè supra omne quod coelo terrâve nominatur nomen, verendum numen) qui oculorum tuorum radiis solem ip∣sum obscurantibus, intimos animi recessus, & reconditos sinus perlustras: nos miselli tenebriones è coeno emersi, & foedissimis insuper flagitiorum sordibus conspurcati, vultus tui fulgorem non ferentes, ad celsissimae majestatis tuae pedes humillimè provolvimur, obnixè orantes, & per unigeniti tui plagas & vulnera obtestantes, ut animum nostrum fractum & contusum pro caesâ hostiâ, lachrymas effusas pro libamine, suspiria quae ducimus pro suffitu, vota & preces zelo accensas pro thymiamate digneris suscipere, & aureo Angeli tui thuribulo infundere, ut odoramentis permis∣ceantur, quae sunt preces Sanctorum. Quas una cum iis offerimus pro Ca∣tholicâ Ecclesiâ in totum terrarum orbem diffusâ & propagatâ, praesertim flo∣rentissimâ illius parte, magnae Britaniae & Hiberniae pomeriis, conclusâ sub umbrâ serenissimi Jacobi letâ germinum propagine revirescente. Cujus stirpes duas utram{que} academiam, hanc Oxoniensem, & illam Cantabrigiensem, largo gratiarum imbre irriga. Illustra vultus tui luce clarissimum Elismuriae do∣minum Pernassi nostri totiusque adeò Angliae Cancellarium, venerabilem vi∣rum D. Godwinum aedis Christi Decanum ejus Procancellarium, spectatissi∣mos Doctores, Procuratores, Collegiorum & Aularum praefectos: prae caeteris Collegii corporis Christi caput & membra bonitatis sinu fove. Exurge Aqui∣lo, & aspira Auster, & perfla hortum hunc ut fluant aromata ejus, & ambro∣sium