Clavis mystica a key opening divers difficult and mysterious texts of Holy Scripture; handled in seventy sermons, preached at solemn and most celebrious assemblies, upon speciall occasions, in England and France. By Daniel Featley, D.D.
Featley, Daniel, 1582-1645.
Page  584

PEDUM PASTORALE, SEU CONCIO AD CLERUM: HABITA OXONIAE, OC∣TAVO CAL. APRILIS AERAE CHRISTIANAE 1615. CONC▪ XXXIX.

*AETerne Deus (longè supra omne quod coelo terrâve nominatur nomen, verendum numen) qui oculorum tuorum radiis solem ip∣sum obscurantibus, intimos animi recessus, & reconditos sinus perlustras: nos miselli tenebriones è coeno emersi, & foedissimis insuper flagitiorum sordibus conspurcati, vultus tui fulgorem non ferentes, ad celsissimae majestatis tuae pedes humillimè provolvimur, obnixè orantes, & per unigeniti tui plagas & vulnera obtestantes, ut animum nostrum fractum & contusum pro caesâ hostiâ, lachrymas effusas pro libamine, suspiria quae ducimus pro suffitu, vota & preces zelo accensas pro thymiamate digneris suscipere, & aureo Angeli tui thuribulo infundere, ut odoramentis permis∣ceantur, quae sunt preces Sanctorum. Quas una cum iis offerimus pro Ca∣tholicâ Ecclesiâ in totum terrarum orbem diffusâ & propagatâ, praesertim flo∣rentissimâ illius parte, magnae Britaniae & Hiberniae pomeriis, conclusâ sub umbrâ serenissimi Jacobi letâ germinum propagine revirescente. Cujus stirpes duas utram{que} academiam, hanc Oxoniensem, & illam Cantabrigiensem, largo gratiarum imbre irriga. Illustra vultus tui luce clarissimum Elismuriae do∣minum Pernassi nostri totiusque adeò Angliae Cancellarium, venerabilem vi∣rum D. Godwinum aedis Christi Decanum ejus Procancellarium, spectatissi∣mos Doctores, Procuratores, Collegiorum & Aularum praefectos: prae caeteris Collegii corporis Christi caput & membra bonitatis sinu fove. Exurge Aqui∣lo, & aspira Auster, & perfla hortum hunc ut fluant aromata ejus, & ambro∣sium Page  585 odorem in omnes insulae partes & oras dissipent. Vireant pepetuò, & coelesti rore irrigatae aeternm floreant Herum & Heroarum corollae, qui Edenem hunc vel aedificiis magnificis tanquam proceris arbori••us conseve∣runt, vel annuis reditibus tanquam rivulis humectarunt, vel amplissimis pri∣vilegiis tanquam firmissimis moenibus sepiverunt: Henricum dico septimum▪ & Elizabetham uxorem ejus, Humphredum dcem Glocestriae, Margaretam Comitissam Richmondiae, Johannem Kempium Archiepiscopum Cantuari easem, Thomam Kempium Episcopum Lonamensem, Richardum Lichfieldi∣um Archidiaconum Middlesextiae, Wolsaeum Eboracensem, Henricum octa∣vum, Reginam Mariam, & saeculi sui sexasque phoenicem Elizabetham, e∣jusque regni religionisque haeredem dignissimum Jacobum, Richardum Fox∣um Episcopum Wintoniensem, Collegii corporis Christi fundatorem, Hugo∣nem Oldamium praesulem Exoniensem de eodem phrontisterio optimè meri∣tum, dominum Thomam Bodleum militem Vaticanae novae instauratorem & instructorem munificentissimum. Benignissime Deus, qui nos in hoc terreno Paradiso, in quo non saecularis tantùm sapientiae veluti arboris scientiae boni & mali, sed & divinae philosophiae, seu verae arboris vitae fructus liberè licet decerpere collacasti, stomachum irrita ut appetamus salubria, mentem coelesti lace perfunde, ut percipiamus appetita, memoriam confirma ut retineams percepta, os aperi ut tempestivè proferamus retenta, postremò cogitationes cordisque motus dirige, ut referamus prolata ad gloriae tuae illustrationem, & Ecclesiae quam Filii sanguine acquisivisti, fructum & emolumentum. Cujus saluti & incolumitati ut melius consulatur, continuas agat providentia tua ex∣cubias super vigiles & pastores gregis tui, praecipuè quos in sublimi speculâ constituisti; Archiepiscopos & Episcopos omnes: prae reliquis reverendissimum in Christo patrem Georgium Abotium Archiepiscopum Cantuariensem, totius Angliae primatem & metropolitanum, dominum meum multis nominibus co∣lendissimum. Ut omnia 〈 in non-Latin alphabet 〉 complectar, floreat perpetuò sceptrum Mosis, & virga Aaronis gemmet, & stemmata nobilium & generosorum equitum ger∣minent, ut patulis eorum ramiis obumbrata plebs foeliciter succrescat, & om∣nes in viros in Christo perfectos adolescamus. Ita toti in laudes tuas effunde∣mur, qui nos è colluvie saeculi selegisti, quos immortali verbi semine gigneres denuò, sacramentis aleres, Filii cruore ablueres, Spiritus sancti gratiâ imbue∣res, & ad extremum coelestis gloriae coronâ ornares. Ac ne in viâ deficeremus, & medio erumnosae vitae stadio concideremus, multa nobis & magna vitae so∣latia & subsidia indulsisti, altam pacem, securam Ecclesiam, florentem Acade∣miam, splendidissima Collegia, bonam valetudinem, & optimè constitutas vitae rationes. Quid tibi, coelestis Pater, pro hisce tuis quibus enumerandis pares haud sumus, nedum reperiendis beneficiis rependemus? calicem salutis accipi∣emus, & sanctum Nomen tuum invocabimus, eâ praesertim praecationis for∣mulâ quam in Evangelio Dominus ipse dictavit: Pater noster qures in coelis, sanctificetur nomen tuum, &c.

Page  586

JOHAN. 21.15, 16, 17.

15. Quum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus, Simon fili Jonae, di∣ligis me plùs quàm hi? Dicit ei, Certè, Domine, tunosti quòd amem te. Dicit ei, Pasce agnos meos.

16. Dicit ei rursum secundò, Simon fili Jonae, diligis me? Ait illi, Certè, Domine, tu nosti quòd amem te. Dicit ei, Pasce oves meas.

17. Dicit ei tertiò, Simon fili Jonae, amas me? Tristitiâ fuit affectus Pe∣trus, quòd tertiò dixisset ipsi, Amas me? Dixit{que} ei, Domine, tu omnia nosti, tu nosti quòd amem te. Dicit ei Jesus, Pasce oves meas.

QUod de tribus in coelo testibus Johannes, idem de tribus hisce versibus liceat usurpare,aHi tres unum sunt. Ete∣nim sacro huic contextuitrina intexitur interrogatio, quae tamen unica est, Amas me? & trinae interrogationi tri∣plex redditur responsum, quod tamen unicum est, tu no∣sti quòd amem te: & triplici responso triplex additur man∣datum, quod tamen unicum est, Pasce oves meas. Ter repetita interrogatio, summam examinandi diligentiam; ter accommodata Petri responsio, sum∣mum amandi desiderium; ter inculcatum Petro mandatum, summam pas∣cendi necessitatem indicat, & Pastorum omnium mentibus intimis infigit. Enim verò,b quemadmodum Heliotropium non nisi ter alligatum corpori ter∣tianae febri mederi, ex Magorum doctrinâ refert Plinius; ita planè Augusti∣nus, Cyrillus, & interpretum recentiorum facile princeps Calvinus, conjiciunt gravissimam illam plagam, quam sibi Petrus, & dignitati Apostolicae trinâ negatione inflixerat, non alia potuisse, quàm trinae confessionis medicinâ sa∣nari. Hinc est quòd Petrus tertianae suae quâ in domo Pontificis cohor∣ruerat, quasi ter heliotropium applicans, ter ad solem justitiae se convertit; & quoties negavit se Dominum scire, toties affirmat Dominum scire, quòd ipse eum ex intimis animi sensibus & medullis amet. Ita nimirum loci hu∣jus rationem subducitcAugustinus, Redditur trinae negationi trina confessio, ne minus amori lingua serviat quàm timori. Quam ut ab eo confessionem Christus eliceret, & pristinae eum dignitati restitueret, ter animum fodit amoris aculeo, amas me? iterùm, amas me? etiam tertiò, amas me? Amas me propter te? amas me propter me? amas me supra te? Prorsus ut ma∣ritus sponsam suam quam toto orbe chariorem habet, derelicturus solet af∣fari, amas me? curam suscipe parvulorum meorum: ita Christus Petrum blandè compellat, Simon Jonae, amas me? pasce agnos meos, & ter ut dixi eandem tundit incudem, ut copiosas amoris stricturas exprimeret, quas in responsione Petri relucere conspicimus.

  • 1 Tu nosti quòd amem te amore desiderii.
  • 2 Tu nosti quòd amem te amore amicitiae.
  • 3 Tu nosti quòd amem te amore excellentiae.

Hisce enim tribus quasi gradibus ad summum divini amoris fastigium per∣venitur. Primò Deum propter nos ipsos diligimus, deinde à rivis bonitatis Page  587 ad fontem naturae recurrentes, ipsum propter se amamus; denique omnis pulchritudinis & decoris florem, & perfectionis ipsius expressam imagi∣nem in ipso contemplantes, supra omnia ipsum, & in ipso, omnia ample∣ctimur.

Cùm omnium quae •••antur, judice Augustino,damor ipse magis amandu∣sit, equidem libentèr amoris ipsius amorem aspirante numine, in pectoribus vestris hoc tempore accendere satagerem, nisi nuperrimè in hac coronâ licet non hoc in loco huic flammae oleum affudissem, & totum myrothecium ex∣hausissem. Adde quòd oratio Christi in amore non se sistat, quin imò amo∣rem ipsum gradum faciat ad solicitudinem pastoralem. Amas? pasce. Pascis? ita demum amas. Ille in amore prior est, qui plures perduxerit ad amorem Dei, ut scitè Bernardus.

Dicit ei, Simon amas me plus quàm hi? Dicit ei Petrus, tu nosti quòd amem te. Quod hic in responsione Petri desideratur supplet modestia. Sciscitabatur Christus, non de amore 〈 in non-Latin alphabet 〉, sed de amoris ipsius ardore, af∣fectu{que} vehementiore, amas me plus quàm hi? Petrus de amore timidè & diffidenter respondet, de gradu nihil omnino spondet. Piscator, nempe Petrus, ictus sapuit, & qui primas obtinere non poterat prudentiae, secundas tenet mo∣destiae. Quando plus pollicitus fuerat quàm caeteri, minus praestitit; ideò{que} quo plus praestet, minus nunc pollicetur. Didicerat experimento se Chri∣sto notiorem quàm sibi, at{que} idcircò non jam ampliùs suâ conscientiâ, sed Christi scientiâ nititur, inquiens, tu nosti, Domine, tu omnia nosti,etu renes & corda scrutaris, tu animorum latebras excutis, tu intimos hominum sen∣sus perspectos habes, & exploratos, nec latere te potest affectus, quem ipse impressisti: cur ergo toties repetitâ interrogatione eum qui te deperit ene∣cas? Actum de me est, & spes omnis conclamata, si amorem meum Dominus meus habeat su spectum. Ad haec Christus nihil refert aliud, quam pasce, pasce, pasce.

  • 1 Pasce mente.
  • 2 Pasce ore.
  • 3 Pasce opere.

Pasce animif devotione, pasce verbi exhortatione, pasce exempli exhi∣bitione.

Pasce agnos, pasce oves, pasce oves: semel ait pasce agnos, bis pasce o∣ves, fortè, quia agni simplici lactis cibo contenti esse debeant, oves cibo multiplici.

  • 1 Modo solido doctrinae.
  • 2 Modo dulci consolationis.
  • 3 Modo amaro reprehensionis sunt pascendi.

Nam si quis aurium delicatiorum verba tantum byssina plumea{que} probet, quasi nihil nisi rosas, quod aiunt, spirare debeamus, noscat ille apes alveos suos amarioribus succis illinere, adversas aliarum bestiarum aviditates: & à medicis discat nulla remedia tam facere dolorem, quam quae sunt saluta∣ria: aut si malit à theologis, discat virgam cum Manna, seu sacrum ana∣thema Arcae inclusum fuisse.g Et quoniam mel (ut observat Hieronymus) in sacrificiis Dei non offertur, nimia dulcedo arte mutata est, & quadam Page  588 piperis austeritate condita. Apud Deum nihil tantum suave placet nisi quod habet in se aliquid mordacis veritatis. Pascha Domini cum amaris herbis erat comedendum; & omnis oblatio Christiana sale est condienda. Hinc est quòd Christus Petro mandat primò 〈 in non-Latin alphabet 〉, tum 〈 in non-Latin alphabet 〉 veritate do∣ctrinae, 〈 in non-Latin alphabet 〉 severitate disciplinae; 〈 in non-Latin alphabet 〉 verbo & exemplo, 〈 in non-Latin alphabet 〉 vir∣gâ & baculo: de quibus appositèhGregorius, Virgâ percutimur, & baculo sustentamur: sit ergo discretio virgae quae feriat, & consolatio bacúli quae sustentet. Quos tandem? Non hircos lascivos, non sues immundas, non lupos voraces, non pardalos maculosos, non leones truces, non ursos saevos, non vulpes astutas, sed

Agnos & oves.

Sincerum, simplex, & sine fraude pecus.
Etenim Deus qui omnibus fluviis Silunta placidè & leniter fluentem, omni∣bus arboribus vitem ramo, & folio, & flagellis, & fructu tenerrimis, omni∣bus floribus lilium sine spinis, omnibus volucribus columbam felle caren∣tem: idem omnibus animalibus agnos & oves praetulit, & in peculium suum ascivit: hae nam{que} solae audiunt vocem ejus,iDiscite à me, quôd mitis sim & hu∣milis corde. Omnes Christi Discipuli vel agni sunt lacte fidei{que} rudimentis a∣lendi, vel oves sunt ad virentia sacrae Scripturae prata, & vivas Spiritus sancti scaturigines, ut sitim animae restinguant, deducendae: quas quia Dominus sui sanguinis pretio acquisivit, meritò suas indigitat, ne tanquam nostras tondere, ne dum deglubere aut mactare audeamus. Interim luculenter te∣statur Christus quanti faciat salutem nostram, dum ita singulariter pastori∣bus eam commendet, atque hoc sibi documentum fore asserat quantopere ab illis ametur, si eam solicitè curent. Nihil certè efficaciùs dici potuit ad animandos evangelii ministros, quàm dum audiunt nullum gratius officium esse, quàm quod pascendo ejus gregi impenditur; piis autem omnibus non vulgaris inde haurienda est consolatio, dum se filio Dei tam charos esse ac pretiosos audiunt, ut eos quasi in locum suum surroget: sed eadem doctrina non parum terroris incutere debet falsis doctoribus,k qui Ecclesiae regimen pervertunt, quia non leves Christo poenas daturi sunt, qui se ab illis violari pronunciat.

Posui vobis ob oculos, viri, patres, & fratres in Christo dilectissimi, praecipua doctrinae & exhortationis capita in hoc sacro contextu expressa ad vivum, & filo aureolo intexta, quem sic deducere liceat;

Simon Jonae non jam amplius Petre, cum levissimâ aurâ, spiritu nimirum ancillae concussus, & de tuâ statione dimotus fueris, num quemadmodum prae te fers, me prae omnibus in sinu & delitiis habes? ideone te in mare projecisti, quòd amoris ardorem ferre non possis? ideone Johannem cursu superasti, ut a∣moris palmam ei praeriperes? age itaque, ostende reipsâ quantopere Do∣minum tuum ex animo colas: en campum in quo excurrere amor tuus, cognoscique possit, en materiem & segetem virtutis tuae; oves mihi sunt, pretio sanguinis constantes, prae fame sitique jamjam moriturae: has pasce, iterum pasce, ac tertiò dico pasce.
  • 1 Pasce verbo.
  • 2 Pasce Sacramento.
  • 3 Pasce disciplinâ.

Page  589

Quò turpiùs prolapsus es, eò alacriùs resurge, & constantiùs me sequere usque ad aram crucis: sic amorem prómissum praestabis, dignitatem a∣missam recuperabis, & trinae negationis maculam, partim triplici pascendi diligentiâ, partim Martyrii patientiâ: partim sudore, partim cruore elues.
Atque hunc quidem exitum habuit, ut pulchrè depingitlAugustinus, ille negator & amator, praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purga∣tus, confitendo probatus, patiendo coronatus: hunc invenit exitum, ut pro ejus nomine perfectâ dilectione moreretur, cum quo se moriturum perver∣sâ festinatione promiserat: ita enim oportebat, ut priùs Christus pro Petri salute, deindè Petrus pro Christi praedicatione moreretur.

Renunciare filia Sionis, Ecce, venit tibi Rex tuus mitis & mansuetus,mqui arundinem comminutam non confregit,nimò in calamum aromaticum convertit, & linum fumigans non extinxit, imò amoris igne accendit, ut lucem Evangelii toti terrarum orbi porrigeret. Improbè, inquit ille,oNep∣tunum incusat, qui bis naufragium fecit: Petrus verò etiam ter fidei pro∣fessionis, famaeque naufragium fecerat: poenitentiâ tamen quam elegan∣tèr vocat Hieronymus, tabulam post naufragium, sustentatus è tentatio∣num fluctibus enatavit, & Dominum in littore offendit prandium ei ap∣parantem, & amicè compellantem, Petre, amas me? Frustra Judaeo spicu∣latori dica scribitur, quòd Christi manus violaverit: in cassum Romani militis nomen defertur, quòd latus ejus transverberarit. tu Petre Do∣minum tuum vulnerasti, tu confodisti, tu perfidâ negatione perjurio im∣plicitâ cor ipsum servatoris tui transfixisti: audes tamen in amplexus ejus ruere? audes Dominum appellare, quem abnegasti? salutare, quem abdi∣casti? invocare, quem ejurasti? Ecquis jam ad gratiam & misericordiam sibi viam desperatione intercludet? ecquis sceleribus ingemiscens Deum fore placabilem & propitium diffidet? Cùm videat Petram scandali, & lapidem offensionis in gemmam mutatum, & inter pretiosos illos lapides, quibus superna Civitasp inaedificata est, refulgentem.

Discamus, patres & fratres, hoc Domini nostri exemplo conservis no∣stris, etiamsi animos nostros exulceraverint, ignoscere, poenasque etiam debitas remittere in tempore. PerperàmqAristoteles summâ in laude po∣nit vindictae studium, quasi justitiae & fortitudinis prolem communem. Christus enim qui via est & veritas, consulit reditum in gratiam cum ad∣versario, dum sumus in viâ, utut justas offensionis causas praebuerit, irae∣que fomitem copiosum subministraverit: nec enim convenit cum ipse Do∣minus peccata nostra digito scripserit in pulvere, Johan. 8.6. nos conservo∣rum injurias marmori insculpere, idque stilo adamantino, ad diuturnam, si non aeternam 〈 in non-Latin alphabet 〉. Quod sirLactantio fides, non minus mali est inju∣riam referre, quàm inferre: nam si provocatrix improbitas impatientiam sibi comparem nacta fuerit, tanquam perfusa oleo flamma tantum excitabit incendium, ut id non flumen aliquod, sed effusio cruoris extinguiat. Absit ab uniuscujusque nostrum cogitatione, ore, auribus illa Lamechi vox san∣guinaria, SisCainus septies vindicandus Lamechus septuagies septies tantò: certè enim toties ad numerum jubett Christus injurias condonari; ac si rem ad calculos revocasset, à cujus doctrinâ & vitâ absunt illi longissimè quos juvant tragicae & cruentae vindictae, I Lictor, colliga manus, caput obnubito, infelici arbore suspendito? ubi sunt illi qui ambitioni meae, Page  590 & avaritiae, juris, & statutorum repagula opposuerunt? in jus vocate, crimina confingite, indictâ causâ damnate, etiam in absentes saevite, expellite, ejicite, exterminate:

*Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.

Caveant interim moneo, ne in nervum erumpat istaec fortitudo, & anseres a∣pud Plinium referre videantur, qui apprehensâ radice morsu saepè conantes avellere, ante colla sua abrumpunt. Pessimè sibi & posteris suis consuluit Tarquinius ille superbus (qui postea exactus est) summa papaverum capita decutiendo: debuit potiùs ex Apollonii Tyanei sententiâ infimas noxia∣rum herbarum radices evellere. Haeccine illa lenitas & mansuetudo est, quam Christus Dominus tacendo docuit, cùm velut ovis mactationi destinata, & velut agnus coramttonsore os non aperuit?

Sed non ero diutiùs (quod aiunt) unguis in hoc ulcere animorum, cui sua∣derem ex Tertulliani &u Cypriani praescriptionibus illud emplastrum adhi∣beri, Vindicta mea est, ego rependam, dicit Dominus. Idoneus potentiae nostrae sequestor Deus est, hunc expectemus, patres & fratres, judicem & vindicem Ecclesiae suae populum, & ab initio mundi justorum omnium numerum secum paritur vindicaturum. Qui ad vindictam suam nimiùm properat & festinat, consideret, quia nec dum vindicatus est ipse qui vin∣dicat.

Caeterùm quoniam ex hoc loco potissimùm Pontificii culmen Papatus nituntur adstruere, quò Babylonicam illam turrem ab imis subruam fun∣damentis, ostendam primò summam potestatem Ecclesiasticam Petro his verbis non fuisse demandatam, proindè non exercuisse; deindè non exer∣cuisse, proindè nec Christum hoc loco ei demandasse. Nempe ut ilex tonsa bipennibus ab ipso ducit opes animumque ferro;* ita veritas catholicae fidei ab ipsis adversariorum telis vires sumit ad istum modum. Fatentur Papicolae omnes Pontificiam cathedram aut hic à Christo stabiliri, aut nusquam: summa enim omnium argumentorum huc redit. Itaque si hunc locum de quo seriò triumphant, in quo omnia causae suae praesidia constituunt, è ma∣nibus eorum extorsero; cedant, & in gravissimâ & planè supremâ de prin∣cipatu Pontificis controversiâ herbam porrigant necesse est. Age itaque, singulas contextus circumstantias, singulas voculas & literarum tendiculas excutiamus, ex quibus nescio quibus fidiculis elicitur Papatus. Jesus dixit Simoni, ergo soli Simoni? pasce, ergo regio more impera? oves meas, ergo universam Ecclesiam in toto terrarum orbe propagatam? Hìc quia ut scitè Hieronymus, quod sine Scripturae authoritate, addo & rectâ ratiotianatione affertur, pari facilitate rejicitur, quâ asseritur eo inficias primùm soli Petro fuisse praeceptum, Pasce: ad hoc ipsum enim pascendi mandatum sancti Pa∣tres (ut infrà ostendam) illa Domini verba accommodant, Quod uni dico, om∣nibus dico. Secundò, pernego pascendi praeceptum vel innuere dominandi potestatem: Petrus ipse sententiam ex his verbis planè repugnantem ex∣piscatus est,x pascite gregem Domini, non dominantes clero. Ac si rem pe∣nitius introspiciamus pabulum subministrare, quae vis est vocis 〈 in non-Latin alphabet 〉; po∣tius ad servi officium spectat, quàm Domini potestatem. Nec aliud voce 〈 in non-Latin alphabet 〉 quàm 〈 in non-Latin alphabet 〉 denotatur: nam quo argumento Augustinus concludit, Page  591〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 idem sonare, quod in repetendâ eâdem interrogatione Do∣minus, modò unam, modò alteram vocem assumat, eodem convincam ver∣bum 〈 in non-Latin alphabet 〉 & 〈 in non-Latin alphabet 〉 eodem recidere, quod nimirum in ejusdem mandati in∣culcatione Christus modò hoc modò illud vocabulum 〈 in non-Latin alphabet 〉 usurpet. Id∣circo Syrica, vetus & vulgata versio latina in tribus hisce versiculis trinum Christi mandatum iisdem verbis effert. Quin & nostra quoque Anglicana editio 〈 in non-Latin alphabet 〉 eandem vocem ubique retinet, nec est sanè quod mutet. Nam 〈 in non-Latin alphabet 〉, si Etymon spectes, quid est aliud quam 〈 in non-Latin alphabet 〉 si u∣sum, communi pastorum officio designando adhibetur,y cujus duo munia in sacrâ paginâ distinguntur, alterum pascendi doctrinâ,z alterum disciplinâ regendi: regendi vero pedo pastorali, non sceptro regali. Quantumvis enim Homerus Agamemnonem belli ducem 〈 in non-Latin alphabet 〉, appellitet, & Deus ipse Cyrum Persarum principem* pastorem suum nuncupet, cujus rationem luculentam Cyrus ipse apuda Xenophontem reddere videtur: nunquam ta∣men sacra Scriptura aut Patres quod sciam magistratum civilem pastoris o∣vium Christi titulo insigniunt: non sunt certè synonima pastor populi, & pa∣stor ovium Christi, nedum pastor ovium, & aspectabilis Ecclesiae monarcha; cui unquam principi Christiano Christus in mandatis dedit, pasce oves meas? cùm ipsi pastores populi, oves sint Christi pastoris & pastorum Christi quod veteres Augusti probè intellexerunt dum ad Christi altare si∣ne diademate, sine satellitibus, sine caeteris magistratus infulis accederent, significantes (ut piè notatb Caussobonus) intra Ecclesiae septum se quoque o∣ves esse, solumque Christum potestatem habere.

Tertiò, nunquam efficient adversarii pronomen meas ad omnes in univer∣sum Christi oves necessariò extendi. Habeoc oves, inquit Christus, quae non sunt ex hac caulâ, puta Judaicâ, oves illae erant Christi oves, non tamen omnes Christi oves sed ovilis pars aliquota. Ecquis vero animum induxe∣rit suum, omnes Christi oves ab unius mortalis animâ pendere, Christumve omnium ovium ab initio promulgati Evangelii pereuntium sanguinem repe∣titurum à Petro? cui quidem oves suas indefinitè, aut si malint quaslibet communiter cómendavit, ut Apostolo, nulli certo gregi addicto: non omnes universè ut pastori oecumenico. Cur ergo Petrum Dominus seorsim allo∣quitur? eique nominatim, idque ter praecipit, Pasce? Respondent antiqui patres, non ut triplicem ei coronam contexeret, sed ut triplicis negationis memoriam ei refricaret: non ut monarchiam quam fingunt adversariid pro∣missam in personâ ejus institueret, sed ut Apostolatus dignitatem amissam restitueret trina professio, & triplex interrogatio, & ter repetitum manda∣tum infirmitatis Petri subsidia erant, non potestatis argumenta. Sed enim acriter instat Bellarminus, multisque argumentis contendit, Christum his verbis Petrum eumque solùm esse alloquutum, quem Simonem Jonae ap∣pellat, cui trinam negationem occultè exprobrat, quem in pristinum gradum reducit, eique martyrii coronam offert verbis sequentibus, Cùm senueris a∣lius te cinget, &c. Damus haec omnia, Bellarmine, sine causae dispendio. Quid enim si Christus Petrum seorsim & singulariter compellavit? exinde infe∣res Ecclesiae principem renunciasse, aut pascendi munus Petro soli imposi∣tum? aut ad eum solùm verba Christi pertinuisse? Perpende hoc argu∣mentum tuum, & nihil habere ponderis comperies. Quis enim ferret sic argumentantem? Petrus Simonem Magum nominatim perstringit, in∣quiens, Page  592Fili Diaboli, plene omni dolo & malitiâ, pecunia tua tecum pereat: er∣go Petri verba ad eos nihil pertinent, qui in curiâ Romanâ hamo, ut dicitur, aureo piscantur: vel sic, Paulus Timotheum adjurat, O Timothee, serva de∣positum, hoc est, Catholicae fidei talentum, Interprete Vincentio Lirinensi; ergo fidei talentum soli Timotheo concreditum est? Christus Angelo Eccle∣siae Smyrnensis sic scribit,eEsto fidelis usque ad mortem, & tibi dabo coro∣nam vitae; & Angelo Ephesino,fMemento unde excideris, & resipisce; & Angelo Laodiceno,gEme à me aurum igne probatum, ut ditescas; & integu∣mentum, ut vestiaris; & collyrium, ut videas: ergone recipiscentia, con∣stantia, fides, zelus, unctio Spiritus, ipsaque adeo Christi imputata justitia non sunt omnium christianarum mentium ornamenta? Hic non animadver∣tit argutulus sophista se messes (quòd aiunt) suas urere. Nam si hoc pascen∣di praeceptum, ut ipse contendit, ad eum solùm spectat, qui a Jonâ oriundus, ter Christum ivit inficias, & trinam negationem trinâ priùs confessione, posteà & sanguine expiavit; nihil hìc Paulo quinto seritur, aut metitur; nihil ei oneris imponitur, aut muneris mandatur; ad eum haec verba non omninò spectant: non est enim a Jonâ credo oriundus, nec ter (opinor) statuit Do∣minum negare, nec dibaphum pontificium sanguine unquam tinget suo, nec de morte crucis (quam fortè mereri poterit) unquam cogitat. Hic si occur∣rat Bellarminus, útut Petrum solum Christus affatus sit, pascendi tamen man∣datum ad alios non minùs quàm Petrum pertinuisse. Rectè quidem argu∣menti mei nodum solverit; sed & sui quem ita constrinxerat. Christus soli Petro dixit, Pasce oves, pasce agnos; illum ergo solum constituit Pastorem oecumenicum. Luxat nervos & artus hujusce argumentihAugustinus, cùm Petro dicitur, omnibus dicitur, amas me? & pasce oves meas. LuxatiChryso∣stomus, dùm Basilio faces quasdam admovet ad officium Pastoris alacritèr exequendum, inquiens, Eum tum demum eximium suum in Christum amorem omnibus probaturum, si in curam pastoralem totus incumbat, quia scriptum est, amas me? pasce oves meas. Luxat Ambrosius, qui se scribit, & omnes Epis∣copos non minùs quàm Petrum à Christo pascendi mandatum accepisse. LuxatkPaulus, qui plures commemorat Pastores & Doctores à Christo ip∣so constitutos. LuxatlPetrus ipse, qui hortatur Compresbyteros suos, ut pascendo Christi gregi sedulam navent operam. LuxantmTridentini patres, qui totidem verbis asserunt mandatum pascendi oves Christi, adeo latè pa∣tere, ut ad omnes qui uspiam sunt Pastores, se extendat. Luxat denique ipsenBellarminus, dum acuratè distinguit ea quae dicuntur Petro, è quibus quaedam (inquit) dicuntur pro se tantum, quaedam pro se & omnibus Christianis, quae∣dam pro se & successoribus; id quod evidentèr colligitur ex ratione diversâ quâ ei dicuntur: nam quae dicuntur ei, ut uni ex fidelibus, certè omnibus fidelibus dicta intelliguntur, ut Mat. 18. Si peccaverit in te frater tuus, &c. quae dicuntur ei ratione aliquâ propriâ personae ipsius, ei solidicuntur, ut vade post me Satana, & ter me negabis: ista enim dicuntur ei ratione propriae imbecillitatis & ignoran∣tiae; quaedam deni{que} dicuntur ei ratione officii pastoralis, quae proindè dicta intel∣liguntur omnibus Pastoribus, ut, pasce oves meas, & conversus confirma fratres.

Ostendi vobis (patres & fratres in Christo venerandi) supremam potestatē non fuisse Petro his verbis traditā, unde infero, nec habuisse, id{que} ex ore adver∣sariorū, qui hoc in loco ponunt ferè omnes Romani Pontificis fortunas: nunc inverso argumento demonstrabo Petrū hanc potestatē nunquā exercuisse; unde Page  593 facilè est colligere, nunquam ei à Christo fuisse delegatam, quòd ut 〈 in non-Latin alphabet 〉 evincam, edisseram.

  • 1 Petrum non fuisse Apostolorum collegio praefectum.
  • 2 Utut praefectus fuerit, non fuisse toti Ecclesiae praepositum.
  • 3 Utut praepositus fuerit, hunc honorem ad successorem non fuisse delatum.
  • 4 Utut delatus fuerit Pontificem Romanum hunc sibi vindicare non potuisse.
  • 5 Utut vindicare potuisset, cum 700. à Christo nato annis non obtinue∣rit, nunc obtinere non posse: hisce quasi gradibus à fastigio turris Babylonicae ad fundamentum evertendum, descendam.

Ac primò gradui summo insistam, & ipsum apicem sic adorior. Si nihil Petro promissum fuit, Mat. 16.19. nihil commissum, Johan. 21.16. quod non caeteris omnibus Apostolis pariter promissum, Mat. 18.18. & reipsâ praestitum collatumque, Johan. 20.22, 23. diplomate illo, Sicut misit me Pa∣ter, ita mitto vos; quorum peccata remiseritis, remissa sunt; quorum pecca∣ta retinueritis, retenta sunt. Si (ut Jacobum fratrem Domini, & dilectum Discipulum qui in sinu Jesu recubuerat, contentionis invidiâ liberem) B. Paulus nullâ in re Petro cessit, fascesve submisit; si nihil illi caeterisque 〈 in non-Latin alphabet 〉, acceptum tulit, praeterquam tesseram amicitiae, &sdextram societatis; si in sortitione, ut ita loquor, provinciarum ecclesiasticarum mul∣tòt ampliorem & honestiorem quàm Petrus ipse consecutus est, certè Pe∣trus in sublimem dignitatis gradum super omnes Apostolos non fuit evectus. Atqui nihil Petro potestatis, Mat. 16. promissum est, quòd caeteris Aposto∣lis, Mat. 18. & Johan. 20. non est praestitum, & reipsâ collatum, ut ex Hi∣lario, Hieronymo, Augustino, aliisque patribus liquidò deducituBellarmi∣nus ipse: quibus ne quid de Allensi, Scoto, Aquinate, scholasticae militiae primipilis dicam accensendus estxCyprianus, cujus sunt haec verba diser∣tissima, Christus post resurrectionem Apostolis omnibus parem potestatem tri∣buit. Hoc utique erant caeteri Apostoli quòd Petrus, pari consortio praediti, & honoris, & potestatis. Ubi observatu dignissima est beati Martyris ac∣curata diligentia, cui non satisfuerat semel asserere id fuisse caeteros quòd Pe∣trum, nisi id ipsum disertè explicuisset, addito primùm consortii vocabu∣lo: & quia potest aliquando aliqua consortii species esse inter impares, expressit par consortium, ne reliquos intelligeres subsistere in gradu aliquo inferiore. Denique, quâ in re constitueret illam paritatem, testatum voluit pari consortio, inquit, honoris & potestatis; quid ergo fiet Pe∣tri principatui? quo loco consistet? quibus Christi verbis nitetur? Si in medium proferant adversarii verba illa Christi apud Matthaeum, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, ut Petrum Ecclesiae fun∣damentum statuant, referam exyPaulo &zJohanne, Fundamenta Pro∣phetarum & Apostolorum ad minus duodecim; & cumaHieronymo &bOrigine inferam, Claves coeli singulis Apostolis traditas, & super om∣nes fundari, & ex aequo Ecclesiae fortitudinem solidari: si opponant verba Christi, Quodcunq•• ligaveris, Matth. 16. reponam, Quae∣cunque ligaveritis, Mat. 18. si ad nauseam ingerant Petro dictum, Pasce oves meas, regeram ex Matthaeo omnibus Apostolis imperatum, Ite in univer∣sumcmundum, docete omnes gentes, praedicate omni creaturae: & ex PetroPage  594 ipso,*Pascite gregem Dei quantum in vobi est. Postremò, si objiciant Pe∣trum primas tenuisse in Ecclesiâ Judaicâ, respondeo verbisb Ambrosii, Paulum habuisse primatum in praedicatione gentium, sicut habuit Petrus in praedicatione circumcisionis. Quamobremc Paulus ipse dignitatem suam con∣tra pseuda-apostolos asserens, se cum summis Apostolis ipsoque adeo, ut lo∣quitur* Chrysostomus, Corypheo comparat, & demonstrat se illis dignitate parem: quoddOecumenius a curatè observans, ait, Ecce quemadmodum se Pe∣tro exaequet: quid enim aliud sonant ipsissima Apostoli verba, Nihilo ar∣bitrorme inferiorem praecipuis Apostolis; & iterum confidentiùs,eNihilo sum inferior, seu nullâ in re cedo summis Apostolis? Hoc ait (inquit Ambrosius) Quia minor non est, neque in praedicatione, neque in signis edendis, neque dig∣nitate, sed tempore. Quin & ipsef Leo pontifex, qui si quispiam alius aùtho∣ritatis pontificiae fimbrias dilatavit, omnia tamen in Petro & Paulo paria esse agnoscit, & ita paria, ut neque hic dignitate vinci potuerit, neque illum dignitate superaverit: De quorum meritis & virtutibus (inquit) quae omn•• superant loquendi facultatem nihil diversum, nihil sentire debemus discre∣tum, quia illos & electio pares, & labor similes & mors fecit aequales.

Non fuit igitur Petrus Apostolici collegii praeses: fuerit, non tamen con∣tinuò universae Ecclesiae administrandae cura uni incubuit. Aliud est Aposto∣lorum caetui, aliud universo Christi gregi; aliud urbi, aliud orbi praeesse: aliud duorum scalmorum navigii in sinu Adriatico, aliud Argonavis, seu po∣tius universae classis Dominicae in ocaeano cursum moderari. Nunquid quia unus agricola uni agello colendo sufficit, torus perinde terrarum orbis erit uni vilico demittendus? nunquam profectò adversarii ex eo quod Petrus in∣ter Apostolos eminuit, efficient totius Ecclesiae gubernacula ei fuisse tradita. Nec enim Christus ipse qui per vicariam, ut appellat Tertullianus, vim spi∣ritus Ecclesiae perpetuò adest Episcoporum consiliis prae est, Ministrorum vocationi, verbi praedicationi, & sacramentorum administrationi interest, & omnia pastoris munia ad amussim praestat expletque, caret vicario. Nec si careret mortalium quisquam tanto muneri par esset sustinendo, ut in singulis Christi caulis perpetuò ageret, & universas Christi oves toto terrarum or∣be dispersas unus pasceret. Nec si quisquam huic oneri esset ferendo, ex usu foret Ecclesiae, ut ab extimis mundi oris & plagis remotissimis totus Christi grex ad unum confugeret, in negotio salutis & causâ fidei ab uno penderet, qui saepè incertus, semper majori diaeceseos parti absens, non rarò veritatis adversarius, & Ecclesiae perduellis extitit, ne dicam eum propriâ vi vocisgAntichristum censendum, qui se in Ecclesiâ pro Christo venditat, Christi ipsius locum arrogat, & omnes titulos capitis, fundamenti, sponsi Ec∣clesiae, universalis episcopi usurpat: à quo nomine tanquam profano, sacrile∣go, blasphemo, Antichristiano, Luciferiano semper abhorruit Gregoriush magnus, qui bonorum pontificum agmen clausit. Nec turpissimam Anti∣christinotam pontificià pontifice inustami Bellarminus unquam eluet distin∣ctione suâ nimium dilutâ Episcopi universalis, qui ita dicitur (inquit) vel ut intelligatur esse solus Episcopus omnium christianarum urbium, ita ut cae∣teri non sint Episcopi, sed illius tantum vi ••rii: & hoc sensu nomen hoc Gregorio profanum, sacrilegum, antichristianum visum est; vel dicitur universalis Episcopus qui generalem habet curam totius Ecclesiae, ita ut non excludat particulares Episcopos, & hoc sensu Gregorio ipsi arrisit titulus Page  595 universalis. Siccine verò Bellarmine? si haec responsio tua Gregorio arrisit, ridendus est certè ipse Gregorius, qui tantoperè exarsit in Johannem Con∣stantinopolitanum, non quod omnes Episcopos suâ dignitate spoliare, sed quod novo & inusitato titulo novam in Episcopos omnes authoritatem si∣bi vindicare videretur. Audiamus ipsumk Gregorium irâ inflammatum, ver∣borum fulmina in Patriarcham Constantinopolitanum conjicientem. Si Pauluslmembra dominici corporis certis extra Christum capitibus, & ipsis quidem Apostolis subjici particulariter evitavit, tu quid Christo universalis scilicet Ecclesiae capiti in extremi judicii es dicturus examine, qui cuncta ejus membra tibimet conaris universalis appellatione supponere? Quis rogo in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum, proponitur, qui despectis An∣gelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singula∣ritatis erumpere, ut & nulli subesse, & solus videretur omnibus praeesse? Et a∣libi in eundem, Quia juxta est ille de quo scriptum est, ipse est rex superbiae, super universos filios superbiae, quod non sine gravi dolore dicere compellor, frater & co-episcopus noster Johannes mandata dominica, Apostolica praecepta, regulas pacis despiciens, eum per elationem praecurrere conatur in nomine ex eo in quo sedebat cinere, ex eâ quam praetendebat humilitate jactantiam sumpsit, ita ut universa sibi tentet ascribere, & omnia quae soli uni capiti co∣haerent Christo per elationem pompatici sermonis, ejusdem Christi sibi studeat membra subjugare. Haec & similia in epistolis passim Gregorius quae au∣thoritati pontificiae securim injiciunt, quam cote dialecticâ sic exacuo.

Quicunque universalis Episcopi nomen usurpat, cuncta Christi membra, quae soli uni capiti cohaerent Christo, conatur sibi sup∣ponere, & subjugare, & ad culmen singularitatis erumpere, ut & nulli subesse, & solus velit omnibus praeesse: is est Luciferi discipu∣lus, Antichristi prodromus (si Gregorio fides.)

At Pontifex Romanus jamdiu nomen universalis Episcopi usur∣pavit, & indies conatur universa Christi membra sibi supponere, & ad culmen singularitatis jamdudum erupit, ut & nulli subesse, & solus velit omnibus praeesse.

Ergo Pontifex Romanus calculo Gregorii damnatur, & ad in∣feros cum Lucifero & Antichristo amandatur.

Cum hunc nodum Gordianum (Gregorianum dicerem) solverint adver∣sarii, duriorem iis adhuc provinciam imponam, ut argumento aliquo solido confirment, dignitatis Petri praerogativam ad omnes successores quales tan∣dem cunque fuerint, jure veluti haereditario pertinere, quasi Christus prin∣cipatus si quis tandem, sit, seu primatus potiùs in Ecclesiâ fundandâ hono∣rem non Petri personae & fidei, sed sedi & loco detulisset, cum jam Petrus nusquam cathedram collocasset. Certè verba illa, Et ego etiam tibi dico, Pe∣tre, tu es Petrus, &c. ad Petri professionem apertè respiciunt, & hunc sensum prae se ferunt: Tu me, Petre, omnium primò coeli haeredem, & Ecclesiae ca∣put professus es: ego itidem tibi profiteor me tibi primùm claves▪ regni coelorum in manus daturum, teque intra Ecclesiae fundamenta seu lapidem pretiosum in primo ordine positurum. Quem honorem Petri successor, ideo sibi nequit arrogare, quia Petrus sibi aeternùm retinet: non secus ac A∣brahamo Page  596 patri fidelium, & Patriarchis in vet. Test. qui duodecim stellis inm Apocalypsi assimilantur; duodecim quo{que} Apostolis suus in coelo honos illibatus reservatur, ibi enim tanquam gemmae inn fundamento muri sanctae urbis collucent, & inter eas Petrus tanquam Jaspis primo loco conspicitur. Si haec pontificiis ratio minus allubescat, assignent ipsi rationem cur Petro soli succedatur in honore, non itē reliquis? seu potiùs cur Petro ipsi in prin∣cipatu succedatur, non in Apostolatu: si Apostolatus in exemplum trahi ne∣quit, nedum principatus ille quem fingunt Apostolorum? ut hoc peracutum Junii telum frustrentur, nunquam tamen Tertulliani interrogationi satis∣facient. Si quia Petro dixerat Dominus,oSuper hanc petram aedificabo Ec∣clesiam meam, & quodcunque ligaveris in terrâ, erit ligatum in coelo; idcirco praesumis ad te derivasse hanc solvendi & ligandi potestatem, qua∣lis tu es evertens & commutans manifestam Domini intentionem perso∣naliter hoc Petro conferentis. Quod si praerogativa Petri dignitas ex Christi institutione personalis fuerat, successio loci hìc locum non ha∣bet. Etenim episcopatus Petri ut omnium Apostolorum 〈 in non-Latin alphabet 〉, nul∣lis loci cancellis erat circumscriptus, nedum rupi Tarpeiae affixus. Ad∣de, quod si ideo Romano Episcopo primae deferendae sint, quia Petri audit successor, Hierosolomytanus & Ephesinus Patriarchae, qui Johan∣ni & Jacobo successerunt, saltem in secundis tertiisve consisterent: at secundum locum semper tenuit Alexandrinus, tertium Antiochenus, ul∣timum Hierosolomytanus, Ephesinus ne in extremo quidem angulo haesit. Quis verò adducatur ut credat Petro mortuo Linum Petri ut fertur successorem ad clavum totius orbis Christiani sedisse, Johanne praesertim Apostolo & Marco Evangelista superstitibus? haec clarissima Ecclesiae lumina Lino nescio cui tanquam capiti subjicere cujus tandem fu∣erit ignorantiae, ne dicam stultitiae?

Sed largiamur adversariis quod nunquam vi rationis, aut Scripturae autho∣ritate evincent, dignitatem Petri successoribus in universum omnibus cōmu∣nicatam, & certae etiam cathedrae implicitam & annexam: ne sic tamen Eccle∣sia Romana obtinebit principatum. Interveniet Antiochena, & eam ex jure manu consertam vocabit, quod temerè in ipsius possessiones & privilegia in∣vaserit: satis enim ex ipsis sacris literis constare Ecclesiam Antiochenam primam Christi fide imbutam, & Christianae titulo insignitam: in ea Pe∣trum Apostolorum principem cathedram collocasse, exp Chrysostomo eam Christo charissimam, omnium{que} civitatum sub oriente principem: exq Ba∣silio inde tanquam ex capite in totum Ecclesiae corpus sanitatem derivari, demùm ex Matthaeo Parisiensi suum antistitem in Pontificem ipsum Roma∣num sub annum 1238. excommunicationis gladium strinxisse, quid hic comminiscuntur Romanenses? Petrum cathedram pontificalem ab Antio∣chiâ Romam transtulisse ibi{que} (credo Dei Termini operâ) qui nulli cedit, immotam fixisse. Non ergo jam verbis Christi, sed facto Petri nititur Papa∣tus. Esto, factum hoc Petri ubi scriptis consignatur? quo teste probatur? Non in tabulas profectò sacras refertur, nec publicas. Apocryphi quidam autho∣res aliquid memoriae produnt, quorum in multis fides laborat: nec hi tamen asserunt Petrum Romae cathedram statuminasse, nedum immobiliter, mini∣mè omnium jure divino. Narrant tantum Petrum Antiochiae Romam mi∣grasse, ibi{que} martyrii coronâ redimitum. Palmarium planè argumentum: Page  597 Petrus Romae cruci suffixus est; ergo fixit ibi cathedram pontificiam. An non Christus ipse Hierosolymae fuit in crucem sublatus, & primatus honorem loco Christus morte suâ acquirere non potuit, Petrus potuit? Istâ ratione probarem cathedram summi pontificatus in deserto statuendam, quòd ibi summus pontifex Aaron stolam pontificiam exuens expiraverit. En quò tan∣dem recidit res: fides pontificia Ecclesiae, Ecclesia pontificis Romani cathe∣drâ, cathedra Romani pontificis Petri successione, Petri demùm successio tenuissimâ conjecturâ ex narratione authorum fidei dubiae ductâ nititur. De quâ Bellarminus ipse timidè & diffidentèr loquitur, Cùm Petrus,rDomino jubente, Romam venerit, & ibi martyrium pertulerit, non improbabile est Do∣minum jussisse ut Romae sedem figeret, & Romanus pontifex ei absolutè succe∣deret, & si fortassè non est de jure divino Romanum pontificem, quâ Romanus pontifex est succedere in praefecturâ totius Ecclesiae: ergone quod non est im∣probabile, quod forte est, forte non est, de fide est? imò fidei catholicae basis substernitur & fundamentum?

Satis mihi videor quatuor columnas, quibus fabrica papatus incumbit, convellisse & labefactasse: quintum restat ut aggrediar, quam cum nube testi∣um, & procellâ rationum & exemplorum obruero, magnae Babylonis ne∣cesse erit,

Ut collapsa ruant subductis tecta columnis.
Petrus caeteris Apostolis dignitate & honore non praeluxit, praeluxerit: sum∣ma tamen potestas Ecclesiastica penes ipsum non resedit, resederit; haec po∣testas ad successores non fuit derivata, derivata fuerit; cathedrae Romanae non fuit alligata, fuerit alligata; tamen cùm tot pontifices qui Romae na∣scente, & adultâ Ecclesiâ sederunt, hanc aut sibi non vindicaverint, aut si vindicaverint, non obtinuerint, post tantum temporis intervallum non po∣terit jam pontifex jus suum (si unquam suum, quod inficiamur) velut post∣liminio recuperare.

Age itaque, annales replicemus, & ex his potissimùm hanc litem dirima∣mus hunc in modum.

1 Quem antiqui Episcopi purioribus temporibus à fastu seculi remoti∣oribus, modò fratrem, modò collegam, modò consodalem,* modò Romae Sacerdotem, & urbis Episcopum salutarunt, aliquando etiam liberè & a∣cerbè increparunt: ad quem, testes Aeneâ, sylvio ante Concilium Nice∣num parvus habebatur respectus, ut contentiones illae quae gliscebant intert Paulum & Petrum,u Policarpum & Amicetum, Polycratem & Victorem, Cyprianum & Stephanum, argumento sunt: cui post Concilium Nicenum, decreto generalium Conciliorum patriarcha Constantinopolitanus in om∣nibus etiam in ecclesiasticis exaequatus est, is in celsissimum honoris gradum supra omnes pastores & Episcopos non fuit constitutus.

2 Is cujus potestas & jurisdictio Romae & suburbiorum Ecclesiarum limitibus est circumscripta, ut testaturx Ruffinus, non fuit certè pastor oecu∣menicus & Christi vicarius generalis.*

3 Is à quo saepè est appellatum, ad quem appellationes prohibi∣tae sunt, qui sibi & authoritati suae diffisus ad concilium provocavit, quod Liberium in causâ Athanasii, Innocentium in causâ Chrysosto∣mi, Leonem in causâ Anatolii fecisse legimus, non habebatur tum Page  598 temporis summus causarum ecclesiasticarum Judex.

4 Is qui in conciliis celeberrimis nec per se, nec per legatos praesedit; imò quo invito & reluctante concilia coacta sunt, canones editi, Episcopi confir∣mati & depositi, non fuit supremus Ecclesiae dictator.

5 Denique, is cujus literae repudiatae, minae spretae, sententiae rescissae, er∣rores notati, haereses damnatae, legati repudiati, ipse etiam cathedrâ excussus, & de culmine Papali deturbatus, non fuit aspectabilis Ecclesiae summus mo∣narcha, illis saltem seculis quibus haec non abhaereticis, sed à catholicis passus est. Jam verò Papatum à primis ejus jactis fundamentis toties oppugnatum labefactatum penitùs eversum, scriptis patrum, mandatis principum, senten∣tiis Academiarum, decretis Synodorum, Nicenae, Antiochenae, Sardicensis, Constantinopolitanae, Chalcedonensis, Milevitanae, Carthaginensis, Con∣stantinopolitanae iterùm & Nicenae, Constantiensis, Pisanae, Basiliensis, com∣muni consensu & praxi totius orbis (excipio duntaxat factionem Italicam) luculenter ostendity Reynoldus noster in colloquio cum Harto: nec opus est in lucum ligna conjicere. Itaque huic loco jam tandem exz Cypriano colo∣phonem addo, qui patres in concilio Carthaginensi, cui praesidebat, sic allo∣quitur, Superest ut hac ipsâ de re singuli quid sentiamus, proferamus neminem judicantes, aut à jure communionis aliquem, si diversum senserit amoventes. Nec enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas adigit, quando habeat omnis epis∣copus pro licentiâ libertatis & potestatis suae arbitrium proprium, tanquam ju∣dicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare, sed expectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus & solus habet potesta∣tem, & praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, & de hoc actunostro ju∣dicandi.

Abegi pro virili, Academici florentissimi, lupum Romanum ab ovili Chri∣sti: superest ut vos omnes partim pastores ovium, partim oves pastorum, pro officii mei & praecepti Dominici ter repetiti ratione tripliciter pascam.

  • 1. Solido doctrinae.
  • 2. Dulci consolationis.
  • 3. Amaro reprehensionis cibo.

Quandoque enim

Dulcia non ferimus, succo recreamur amaro.

Itaque praetermissis illis fidei & morum documentis quae initio praelibavi, hunc veluti 〈 in non-Latin alphabet 〉, & proprium hujus loci fructum vobis decerpendum offe∣ro, ut quod à Petro Dominus, idem vos à vobis ipsis percontemini prius∣quam in sacrum ordinem velitis cooptari. Pondus priùs manibus librate, quàm Arcam Domini in humeros attollatis: durissimam hanc provinciam Dominus Petro non priùs imposuit, quàm amorem ejus triplici interroga∣tione velut triplici tactu ad lapidem Lydium, examinasset: tot enim labores verbi praeconi sunt perferendi, tot molestiae pastori ovilis Christi exsorben∣dae, quas animus nisi zelo Dei accensus, & amore Christi summo inflamma∣tus concoquere nunquam poterit.

1 Difficile est respuere omnes voluptates, omnemque vitae cursum in la∣bore corporis at{que} animi contentione conficere: charitas tamen Christi nos cogit, si digni pastores haberi volumus.

2 Acerbum est ab oculis fori & Curiae & Academiae conspectu jucundis∣simo Page  599 perpetuò, quasi exulare, & cum Prometheo veluti Caucaso affigi pa∣rochiae rusticanae: charitas tamen Christi hoc postulat, si digni Pastores haberi volumus.

3 Molestum est eandem semper catecheseos incudem tundere, & omnia minima mansa panis lactisque divini infantibus in os inserere: charitas tamen Christi hoc imperat, si digni Pastores haberi volumus.

4 Grave est severis monitis & acerbiore oratione amicorum animos ex∣ulcerare, & maledicas linguas in nos armare: charitas tamen Christi hoc o∣nus nobis imponit, si digni Pastores haberi volumus.

5 Ingratum est litibus & rixis affinium & popularium se immiscere, & Phoenicis instar dum incendium in Ecclesiae nido excitatum flabello alarum conamur extinguere, pennas nostras saepè adurere: charitas tamen Christi hoc saepè flagitat, si digni Pastores haberi volumus.

6 Arduum est cum haereticis, schismaticis, mundanis, voluptuariis, Athe∣is, & universo Satanae exercitu manum conserere: charitas tamen Christi ad hoc faces nobis admovet, si digni Pastores haberi volumus.

7 Permolestum est aegrotorum tempori servire, & quacunque horâ diei aut noctis in locis parum salubribus eos invisere: charitas tamen Christi hoc exigit, si digni Pastores haberi volumus.

8 Periculosum est grassante peste aut saeviente gladio ovibus Christi no∣strae curae fidei{que} concreditis consulere: charitas tamen Christi hoc inprimis praecipit, si digni Pastores haberi volumus.

Hisce officii nostri partibus sigillatim enumerandis copiosior fui, ut The∣opompis nostris froenum injicerem in sanctum sanctorum irruentibus, po∣tiùs quàm intrantibus: quorum praecox ministerium rarò pervenit ad fru∣gem, quippe eorum fructus (ut observat Bernardus) quia nimis properê mi∣nùs prosperè se exerunt: in quos verè liceat usurpare Quintiliani in orator∣culos sui temporis subitò è terrâ, seu Cadmi milites exortos elogium:anon bis subest vera vis, nec penitùs immissis radicibus innituntur, sed ut quae sum∣mo solo sparsa sunt semina, celeriùs se effundunt, & imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt. Aarones esse cupiunt, sed vestiendi & ornandi moram ferre nequeunt; in locum sanctum intrudunt potiùs quàm ingrediuntur, priusquam cordi sanctitas, aut pectori Urim aut Thummim insculpantur, aut aurea linguarum tintinnabula comparaverint, aut Tho∣racem Judicii optimarum artium gemmis distinxerint, aut mala virtu∣tum granata maturuerint, aut duos Onychas Veteris & Novi Testa∣menti sint humeris ferendo. Hic quoque ubi nimiùm oportebat, lo∣cum habet illud Thucydidis diverbium, 〈 in non-Latin alphabet 〉. Hic quoquebArchidamo opus est monitore, aut adde viribus, aut addime animo. Ita enim plerum que comparatum est, ut qui minimè possunt, & pes∣simè soleant hoc sacrosancto munere defungi, froenis tamen à ministerio verbi cohibendi sint; qui optimè possunt & solent haec munia obire, calca∣ribus tamen incitandi videantur. Hieronymus enim defugisse hoc onus excu∣satione aetatis legitur, Moses linguam impeditam obtendisse, Paulus excla∣masse, quis ad haec idoneus? Augustinus ubertim flevisse quòd intelligeret, in∣quitcPossidonius, quam multis periculis haec Sacerdotis functio exposita esset at{que} obnoxia. Non possum de Nepotiano silere, de quo sic exclamat Hieronymus, fit Clericus, & per solitos gradus Presbyter ordinatur. Jesu bone, quis gemitus?dPage  600qui ejulatus? quae cibi interdictio? quae fuga oculorum omnium? tum primùm & solùm avunculo succensebat, querebatur se ferre non posse juvenilem aetatem incongruum sacerdotio: sed quanto magis repugnabat, tanto magis in se omnium studia concitabat, & merebatur negando quod essenolebat, eoque dignior eras, quôd se clamabat indignum.

Caeterùm, ut officii hujus onus & amplitudo plurimùm deprimit, ita dignitas erigat animos nostros necesse est, cum seriò cogitemus Christum Dominum praetiosissimum illud depositum, pro quo animam suam posuit, oves illas pro quibus pastor se devovit, oves pro quibus tanquam ovis est ductus ad mactandum, illas inquam oves quas sanguine suo abluit, & auteo justitiae suae vellere integit, nostrae curae fideique commisisse. Non poterat Christus singularis illius amoris quo Johannem prae caeteris est complexus, luculentius specimen edere, quam cum inter horrendos animi corporisque cruciatus jamjam expiraturus matrem ipsi commendavit hisce verbis, Ecce matrem tuam: vobis verò etiam quam matre non minus charam habuit di∣lectissimam sponsam commendatam reliquit, vosque ejus custodes & tuto∣res constituit. Atque ut haec cogitatio vobis summum gaudium & laetitiam qui pastores estis, affert: ita ex eodem fonte non vulgaris consolatio ovibus arcessenda est, cum subinde recolant eas Christo tam charas esse, ut ex ipsa∣rum curâ & solicitudine amorem nostrum erga ipsum metiatur: unde verè & severè ratiocinature Gregorius, Si dilectionis testimonium est cura pasto∣ralis, quisquis virtutibus pollens gregem Dei renuit pascere, summum pastorem convincitur non amare. Hunc verò Paulus gravissimi anathematis fulmine percutit,fQuisquis (inquit) non amat Dominum Jesum, sit anathemamaran∣atha. Omne quod spirat, teste Plinio, vocem aliquam aut sonum licet inar∣ticulatum edit: ideò spiritus cum fonitu veluti turbinis specie linguarum ig∣nearum in Apostolos illapsus est, ut disceremus eos pastores Spiritu sancto repleri, quorum linguae sunt zelo Dei accensae, & vocis sonus tanquam tur∣binis templum Domini, & fidelium aures implet. Cuiconsonant aurea Aaro∣nis tintinnabula scitè pulsante eag Gregorio magno, Scriptum est, inquit, audiatur sonitus quando ingreditur, vel egreditur sanctuarium in conspectu Domini, & non moriatur, sacerdos namque ingrediens vel egrediens moritur si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti judicis erigit, qui sine sonitu praedicationis incedit. Equidem ab iis vehementer dissentio, qui eos tantùm agnoscunt pastores, quibus oves unius caulae (quam parochiam seu congregationem dictitant) septis conclusae commendantur: eos verò five praelectores, sive doctores, sive verbi divini ministros, qui in Academiâ ip∣sos pascunt pastores, hoc honore spoliant. Etenim meliùs dehrepublicâ & ecclesiâ meretur, qui unum medicum quam qui multos imperitos curaverit. Adde quod si hi fontes Heliconis sitiant, illorum rivi in vicis pagisque citò arescant necesse est. Nec eos violati praecepti Dominici insimulo, qui Hie∣rosolymae ad tempus sanctum spiritum praestolantur in ipsos descensurum: Hi enim conchas marinas quae margaritas concipiunt,i referunt: Hae namque ubi genitalis anni stimulaverit hora, pandunt se quasi oscitatione, donec roscido conceptu impleantur, gravidae postea enituntur, & pro qualitate roris hic imbi∣biti pariunt margaritas: quibus Sponsam Christi mirificè ornant & illu∣strant. Utinam plures tales conchas haberemus: nunc verò, ut scitè Bernar∣dus, Canales multos hodie habemus in Ecclesiâ, conchas paucas, tantae chari∣tatis Page  601 sunt, per quos nobis fluenta coelestia dimanant, ut priùs effundere quàm infundi velint, loqui quàm audire paratiores, prompti docere quod nunquam didicerunt. Nec sanè mirum est hos saepiùs de faece (utaiunt) haurire, cùm tam facilè ubivis exiguum illud, quod plerumque non ex ipsis fontibus coelestis doctrinae, sed aliorum puteis contritis collegerunt, expromant. Hos tamen angustos canales, seu potiùs fractas cisternas aquam continere non valentes, tubis illis aureis longè capacissimis praefero, in quibus aquae coe∣lestes, quia meatus obturati sunt, putrescunt. Nolo in eos aliquid acer∣biùs statuere, quàm statuit olim ipse Gregorius; Sunt nonnulli, inquit, qui magnis muneribus ditati, dum solis contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis petunt; de quo si districtè judicentur, ex tantis procul dubio rei sunt,kquantis venientes ad publicum prodesse potu∣erunt.

Sed ut clariùs adhuc perspiciatis, in quos orationis meae aculei erigantur, 〈 in non-Latin alphabet 〉, Pastores in quatuor genera dispertiam, aut enim ex iis sunt qui om∣ninò non pascunt, aut non oves, aut non Christi oves, aut noncibo idoneo.

  • 1 Genus eorum est, qui nec se pascunt, nec oves.
  • 2 Eorum, qui se pascunt, non oves.
  • 3 Eorum, qui oves pascunt, sed non Christi.
  • 4 Eorum qui oves Christi pascunt, sed non salubri gramine, sed cicutâ, herbisque noxiis.

Hos omnes cùm officii in mentem revocavero, praeceptisque & minis dominicis, sanctionibusque Apostolicis, veluti stimulis quibusdam fodica∣vero, perorabo.

1 Ac primò illis litem intendo, qui nec se pascunt, nec oves; qui in agro dominico nec cogunt, nec spargunt: sed in Academiâ, aut occupati infelici∣tèr, aut malè feriati consenescunt. Ex hoc genere alii sicci sunt & sobrii, qui abdicatis bonarum artium, & sacrarum literarum studiis, se curâ rei fa∣miliaris & negotiis secularibus ferè implicant: alii factioni fovendae, & parti cui tanquam scopulo adhaerescunt, amplificandae evehendaeq́ue tem∣pus transmittunt: alii tanquam milites Mariani paludibus Minturnensibus immerguntur, popinis dico & tabernis, in quibus non Minervae & Musis, sed Veneri & Baccho diurna & nocturna sacra faciunt, quo cum incaluerint in Magistratus, in privatos, in optimum quemque, in omnes ordines (horres∣co referens) in religionem, in fidem, in sacram Scripturam, in Deum ipsum despumant: ad extremum, postquam patrimonium, famam, fidem, tempus, ingenium, omnesque animi & corporis dotes in foedissimas voluptates pro∣fuderint & prodegerint, turpem vitam infami exitu concludunt, nescias pri∣usne animam an crapulam exhalent. NegatlPlinius sues in Arabiae purissimo aëre, & suavissimis odoribus diffluente, posse vivere. Orem stupendam & inauditam sues Arabia non capit, Paradisus capit? Immunda animalia aë Ara∣bicus non alit, Academicus alit? Nihil potuit profuso nepoti in Evangelio mi∣seriùs obtingere, quàm utpasceret porcos, quantò deteriùs cùm ecclesiis Chri∣stiagitur, quas pascunt porci? quis talia fando aut cogitando temperet à lacry∣mis? quis ferat, ut hi quos oportebat, seu exempla proponi innocentiae, con∣tinentiae, Page  602 temperantiae, industriae, & virtutum omnium, monstra sint ho∣minum, & prodigia vitiorum omnium, & in coeno volutentur, quorum munus est animas ad coelum evehere? qui odorem vitae ad vitam spitare debuerant, ut hi crapulam & teterrimos fumos exhalent? qui Nectar & Ambrosiam aliis propinare, ut ii turpitudinum & flagitiorum omnium sentinam exhauriant? Attamen ex hac hominum colluvie nonnulli ad me∣liorem frugem, nec tamen bonam redeunt, subducunt se ex iis inquibus diu meruerant castris, curiam advolant, nobili aut magnati adhaerent, & sub illius umbrâ paulisper delitescunt, postea Academiam repetunt: ac utmVatinias strumam suam pontificio dibapho, ita hi prioris vitae tenebras & sor∣des purpurâ academicâ tegunt, & ita demum turpibus obsequiis, & arti∣bus (ut aiunt) simonaicis ad praefecturas & dignitatum apices ascendunt, & Ecclesiae bona quae per scelus adepti sunt, per luxum effundunt.

Aude aliquid brevibus gyris aut carcere dignum Si vis esse aliquis.

Olim per templum virtutis rectâ pergebatur ad templum honoris: at ea via jamdiu obstructa est, nec alia patet magis compendiaria, quàm per aedes Junonu Monetae. Quo tandem ore populum Israeliticum vilissimae super∣stitionis & ridiculae idololatriae postulabimus, quòd vitulum aureum colue∣rit, si docti etiam Apuleii expatientur in laudes asini aurei? Frustra voci∣feramur Sacerdotia, Prebendas & emolumenta ecclesiastica ferè omnia ve∣nalia esse, si non desint inter nos qui officia, sodalitia, praefecturas, suffragia, fidem, religionem, jusjurandum, hastae subjiciunt. Ecquis miretur pietatis, gravitatis, morum integritatis, prudentiae, eruditionis, & politioris litera∣turae gemmas à gallis gallinaceis mundi stercorarium vertentibus, flocci fie∣ri, cùm in hac officinâ doctrinae & pietatis, ab iis qui gemmarios se profiten∣tur, nullo in pretio habeantur? Caligulam, feruntn Historici, cùm seipsum divinis honoribus donasset, ne desideraret ut sacra aut Sacerdotem ei mune∣ri equum quem maximè dilexit praefecisse; Dignus profectò Deus tali Sa∣cerdote, & tali Deo Sacerdos. Nimium est quòd intelligitis Academici, itaque reprimo me; & quia primum genus eorum qui abjectâ pascendi curâ, aut sordidè in Ecclesiâ negotiantur, aut turpitèr otiantur, satis mihi videor exagitasse: venio ad illos secundo loco sugillandos, qui se pascunt, non o∣ves; sibi optimè, ovibus pessimè consulentes.

2 Ne longè abeam illos noto, qui bonarum artium studiis perpetuò affixi, & in sacrae Scripturae & sanctorum patrum lectione defixi, commen∣tationes suas inclusas nec linguâ nec stylo in veritatis lucem proferunt. Qui si parum deferant elogio Horatiano,

Parum sepultae distat inertiae
Celata virtus.
Et fortè minus Persiano scommati,
—Rupto jecore exibit caprificus.
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.
Page  603 Non tamen possunt aut debent docti Scribae in domo Dei Icona & imagi∣nem Christi Domini penicillo ductam parvi pendere.oScriba in regno Dei doctus (inquit) est patri familiae similis, qui de thesauro suo depromit nova & vetera, non qui in thesauro servat recondita. Dispar siquidem & longè dissimilis est nummi corradendi, & hujus thesauri congerendi ratio: illi ser∣vando crescunt, expendendo minuuntur, hi servando minuuntur, conge∣runtur dissipando, retinentur impertiendo; si parcas perdis, si prodigas par∣cis, amittis si recondas, si distribuas custodis: non erunt diu tui si sint solius tui. Itaque graviter monetp Augustinus, cùm communis thesauris sit veritas, ut caveamus ne velimus eam habere privatam, ne privemur eâ. Legimus e∣nim Manna in privatis vasculis, contra Dei praeceptum in crastinum reserva∣tum putruisse: è contrà oleum è pyxide viduae Sareptanae exhaustum conti∣nuò redundâsse, non secus ac panis miraculo creatus inter distribuendum multiplicabatur. Spartae olim laudi dabatur, quod in eâ homines optimè consenescerent, at hoc ipsum maximè vitio vertitur Academiis nostris, quòd in iis doctissimi viri de maturo in vineam Dominicam ingressu neutiquam soliciti, pessimè consenescant: siquidem Academiae sunt Ecclesiae & Rei∣publicae seminaria, in quibus plerunque feracissima ingenia, ut rosae eodem horto diutiùs consistentes sylvescunt, aut sterilescunt, translatione verò & ipsâ plantatione proficiunt. Hierosolymae moram 40. duntaxat dierum Christus Apostolis imperavit, Ecclesia mater indulgentissima tot annorum commorationem in hac florentissimâ Academiâ sacrarum literarum, studi∣osis etiam sacerdotio aut dignitate Ecclesiasticâ auctis, quibusdam de causis indulget: quos qui superant, & ultra 50. imò & 60. annos, & ultimam us{que} ad senectutem, & extremum spiritum ad Verbi ministerium, & Evangelii praeconium hîc se parant, instruuntque; reliquum est, ut apud inferos habeant conciones. Cedrorum duo genera, refertq Plinius, unum quod floret qui∣dem, fructum verò nullum affert; alterum quod flore caret, fructus tamen ubertate hunc defectum quodammodo compensat: simillima est sacerdotum & Verbi ministrorum ratio: qui festinant & sacris quam primum ordini∣bus initiantur, flosculos emittunt, hoc est, ostentationis pleni sunt, fructum verò perexiguum, aut nullum ferunt: qui è Fabio cunctatore oriundi sunt, & serò in sacerdotum collegium se recipiunt, fructum quidem nonnulli proferunt, sed specie carent & floris decore: superest igitur ut verbi praeco∣nes futuri maturent, & praecocibus tardiùs cunctatoribus citiùs Ecclesiasti∣co muneri se accingant, ita fiet ut quod de patre refert Ausonius:
rMaturam frugem flore manente ferant.

3 Tertium genus eorum est, qui sedulò pascunt oves, sed non Christi oves, seu ut commodiùs rem explicat Augustinus, qui oves Christi pascunt, sed tanquam suas, non tanquam Christi, gloriam suam in iis pascendis quae∣runt, non Christi, emolumentum suum, non Christi. Hos Paulus perstrin∣git, Phil. 2.21. Omnes (inquit) quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi: & acriùs insectatur, 2 Tim. 2.4, 5. Erunt homines sui amatores, pe∣cuniae avidi, gloriosi, superbi, maledici, ingrati, profani, charitatis exper∣tes, &c. En scaturiginem vitiorum impurissimam a fonte φιλαυτίασ manantem. Ne nos ergo sed Christum amemus, & in pascendis ejus ovibus, ejus com∣modis Page  604 non nostris serviamus: nescio quo enim inexplicabili modo, inquit Augustinus, fi, ut quisquis seipsum, non Deum amat, non se amet: & quis∣quis Deum, non seipsum amat, ipse verò se amet.

4 Postremum genus eorum est, qui oves Christi pascunt, sed cibo insa∣lubri, quo magis inficiuntur quàm reficiuntur Christi oves agnique: eorum dico qui floribus & fructibus Paradisi aut noxias herbas admiscent, aut flo∣res Adonidis adspergunt. Cujusmodi sunt ista dogmata, dari meritum ex congruo, ut non ex condigno vires liberiarbitrii ab Adamo lapsu ad bonum spirituale fractas, & debilitatas non penitus profligatas & amissas, labem originis nemini unquam fraudi fuisse, justificationum impii non in solidum imputatae Christi justitiae ascribendam, suas inhaerentis justitiae partes esse. Christum morte suâ nobis exemplum patientiae exhibuisse, non 〈 in non-Latin alphabet 〉 pro peccatis persolvisse, fiduciam salutis propriae à praesumptione parum ut nihil differre, tutius esse à parte Bellarmini quàm Calvini stare; Calvinum enim blasphemias in Christum eructare, horrorem aeternae mortis, & de∣sperationem illi impingere in commentariis foedè hallucinari, non un∣quam ut ipsorum verbis utar, Judaizare, & in multis Arrianizare, ut de reli∣quis notis quas alii eluerunt nihil dicam, quid hoc sibi vult calumniae de Arinismo? nunquid Calvinus ejus{que} discipuli qui in Arrianos non stylum modo sed & gladium strinxerunt,* nuper evaserunt Arriani? Scitè Poeta ille, aversus sycophantae morsum nullum datur remedium: nam quantumvis ulcus curari posse videatur, manet tamen apud nonnullos infamiae cicatrix. Attamen quaero, quibus fidiculis è Calvini dictis aut scriptis elicient, aut Judaismum, aut Arrianismum? Calvinus (inquiunt) in sacrae paginae sensibus investigandis ferè vias à patribus tritas & consignatas relinquit: & saepè Ra∣binorum; est etiam ubi Arrianorum vestigiis insistit: Judaizat ergo, ergo Arrianizat Calvinus, mirum ni Papizet etiam: certè enim non rarò in sacrae Scripturae expositione patres deserit, & Pontificiorum Interpretum vesti∣gia premit. Quid hic tandem dignum virgulâ censoriâ? Nunquamne licet in sacrorum oraculorum interpretatione à sanctis patribus dissentire? Assenti∣untur ipsi patres licere; & patribus impendiò magis addicti Pontificii Caje∣tanus & Andradius, hic Lectori consulit, si in sensum aliquem incideret tex∣tui consonum, licet aliò rapiat sanctorū patrum torrens, non abduci, sed com∣modissimae interpretationi constare, ille ingenuè fatetur. Patres saepè genui∣num Scripturae sensum non assequi, quem tamen recentiores Theologi multum indagando repererunt: necesse est (inquit) fateamur, nisi praeclarissimis inge∣niis ingrati esse volumus, plurima in Mose & Prophetis esse, nostro hoc aevo doctorum hominum diligentiâ multô accuratiùs quàm unquam anteà explica∣ta. At (inquiunt) invidiosum est sanctis patribus refragari, & haereticis in e∣volvendis Scripturae sensibus suffragari. Si hoc sit vitio vertendum, faba cu∣denda erit in B. Hieronymum, qui in historiâ Melchizedeci illustrandâ quin∣que patrum sententias Hebraeorum opinioni posthabuit: Augustinus itidem ejusdem criminis affinis est, qui in Scripturae loco quodam explicando Cy∣prianum prius secutus, posteà incidit in aliam ejusdem loci in Tycone Do∣natistà expositionem; quam quia veriorem putabat, Cypriani Martyris interpretationi praetulit. Quid Hieronymum aut Augustinum comme∣moro? in B. Apostolum & Christum Dominum restat ut hi censores Cal∣vino mastiges animadvertant, qui quasdam veteris instrumenti sententias Page  605 ad normam Pharisaeorum ita interpretantur, ut ex iis resurrectionis doctri∣nam eliciant. Occurrent sat scio Christum Dominum, & B. Apostolum, & sanctos patres Hieronymum & Augustinum praelibatas interpretationes non ideò suo calculo comprobasse, quia à Judaeis aut Haereticis prolatae aut probatae fuerint: sed quia verae & proindè à Spiritu sancto dictatae: agnosco & addo, nisi livor in Genevates, aut propensior affectus in Romanenses eos transversos ageret; idem de Calvini & Anglo-Genevensium annotationibus aut interpretationibus à patrum orbitâ deflectentibus statuissent. Equidem non arbitror quenquam eorum qui Calvinum toties convitiis proscindunt in pontificiorum castra migrasse, illud tamen ausim affirmare, illos qui Bel∣larmino aequiores sunt, quàm Calvino à Papismo propiùs abesse, quàm il∣lum strenuum Christi athletam ab Arrianismo. Libet ergo symbolismum retorquere, & suis eos hastis transverberare.

1 Pontificiis solenne est quo doctrinae Protestantium conflent invidiam, omnes ansas arripere Calvino, Bezae, aliisque reformatae Ecclesiae Doctori∣bus detrahendi, detrahant hi non minus: symbolizant ergo cum pontificiis.

2 Decrevit Synodus Tridentina veterem & vulgatam editionem Lati∣nam ab Haebreo fonte (immanè quantùm discrepantem) omnibus versio∣nibus praeferendam, & in publicis lectionibus & disputationibus seu authen∣ticam proferendam: praeferunt hi, & proferunt in concionibus, & praelectio∣nibus spretâ Tremelianâ & quavis aliâ à reformatae Ecclesiae sive pastori∣bus, sive professoribus elucubratâ: symbolizant ergo cum pontificiis.

3 In plerisque Academiis transmarinis, in quibus obtinet Papismus, Pe∣trus Lumbardus, & Aquinas Neophytis in Theologiâ degustandi propo∣nuntur, ut Papismo eos penitùs imbuant, proponunt hi suis discipulis pri∣vatim legendos, & Calvinos, Zanchios, Ursinos tanquam levis armaturae milites contemptui habent: symbolizant ergo cum pontificiis. Accedam propiùs, & pedem (ut dicitur) conferam, non desunt ex his qui arctissimae amicitiae symbolum pontificiis dant, & ab iis accipiunt, an non hi cum pontificiis symbolizant?

4 Denique si valeat illud philosophicum axioma, symbolizantia elemen∣ta sunt, in quibus datur facilior transitus nullus dubito, ipsos citiùs ad ponti∣ficios, quam Calvinum ad Arrianos defecturum: praesertim cùm Calvinus & Genevenses hanc Arrianae haeresios notam non tam atramento suo, quàm sanguine Serveti Arriani effuso eluerint. Obstrepentes videor audire quos∣dam huic orationi meae, & tragicè exclamantes, sustinebisne venerandis Do∣ctoribus, aliisque clarissimis Academiae luminibus, apud quos Calvinus tuus meritò vapulat isto modo obtrectare? quibus liceat mihi regerere an ut Hie∣ronem refert Aelianus anteà indoctum per morbum factum doctissimum, ita quidam apud nos per morbum animi evadunt doctissimi? siccine res ha∣bet qui ex subraucidis pontificiorum, aut Lutheranorum adversariis cento∣nem possunt in Calvinum, Bezam, P. Martyrem, Piscatorem, aliosque ortho∣doxos contexere, ii soli Ambrosiâ alendi sunt; reliquos verò ex Academiâ, sive doctores, sive pastores, suo in genere suspiciendos foenum esse oportet? Attamen inquiunt, iniquè iis qui Calvino minus favent, symbolismus cum pontificiis impingitur: quoties enim eos audivimus pro suggestu in Bellar∣minum & Jesuitas involantes? Nescio tamen quonam malo fato accidat, ut cùm in Scismaticos, quos Puritanos indigitant, miseros homines, & omni∣um Page  606 eruditorum judiciis explosos invehantur, eos perindè ut Galbam non vis ingenii solùm, sed & animi acris quidam dolor dicentes incendat, effici∣atque ut incitata, & vehemens eorum videatur oratio: contra verò, cùm in pontificios stantes, & erectos, & tantùm non Ecclesiae & Academiae mi∣nantes detonandum esset, omnis motus animi tanquam ventus homines defi∣cit, & planè flaccescit oratio: & Scismatis quidem radici securem injiciunt, haereseos tantùm ramos circumcidunt, seu potiùs sarmenta quae luxuriant amputant. Hic verò eorum non egemus operâ, offerunt se nobis presbyteri, seculares, doctores Sorbonici, & tota Papistarum natio (solos excipio Jesui∣tas) qui technas & versutias Jesuiticas, Romanorum pontificum ambitio∣nem, Caesarum coronis imminentem, & varias curiae Romanae corruptelas multò quam ipsi acriùs insectantur, omnes in hisce argumentis diserti sunt. Quid est hoc aliud, quàm cum capiti mederi debeant reduvias curare? Enim∣verò si Papismi suspitionem seriò à se cogitent amoliri, bonâ fide agant, pon∣tificis in Ecclesiâ principatum, seu potestatem spiritualem, missae sacrificium, crassam praesentiam quam vocant realem, Transubstantiationis monstrum, justitiae inhaerentis perfectionem, bonorum operum meritum, invocatio∣nem Sanctorum, suffragia mortuorum, cultum imaginum, & reliquiarum, deni{que} novum Pii quarti symbolum, & conciliabuli Tridentini decreta non timidè & diffidenter, sed alacriter & fortiter impetant, & valentissimâ rati∣one profligent. Cùm Caecinae milites rebellem quemque in exercitu, noctu, ferro invasissent, truces animos cupido posteà involat, eundi in hostem, pia∣culum furoris: nec aliter placari posse cōmilitonum manes, quam fi pecto∣ribus impiis honesta vulnera accepissent: utinam Deus iis hanc cupidinem inspiraret hostem communem adoriendi, in piaculum furoris: nec enim ali∣ter placari possunt, Calvini, Bezae, Foxii, Anglo-Genevensium, & beatissi∣morum Martyrum manes, quos irritarunt, quam si Ecclesiis reformatis hostium pontificiorum devictorum manubias consecrent.

Haec habui, quae in malos pastores, qui aut omninò non pascunt, aut se pascunt, non oves, aut oves pascunt, at non Christi, aut Christi oves pascunt, at non salubri gramine, sed noxiis herbis in hoc tempus dicerem, in quibus si quid mordaciùs videatur, Hieronymi verbis obsecro, ut non tam meae pu∣tetis austeritatis esse quam morbi, putridae carnes ferro curantur, & cauterio, venena serpentina pelluntur antidoto, quod satis dolet, majore dolore expelli∣tur. Accedit, viri, patres & fratres in Christo dilectissimi, quod Academiae jam valedicturus, & postremam apud vos concionem habiturus, nihil ausus sim dissimulare, quod ex usu Academiae aut Ecclesiae arbitrarer clero pro∣ponere, cujus saluti & honori velificari, vel cum famae meae naufragio liben∣tissimè velim. Nunc ad vos (reverenda capita, clarissima Academiae lumi∣na, Collegiorum & Aularum praepositos) me converto: si summum pasto∣rem & Archiepiscopum animarum, eo quo par est affectu colatis, nobilio∣rem partem gregis Dominici vestrae prudentiae & potestati commissam summâ fide & diligentiâ curate, agnos tenellos spe lactate, & patientiâ susti∣nete, oves errantes in viam reducite, arietes praefractos & contumaces seve∣ris legibus constringite, & intra officii septa continete: denique lupos ve∣stimentis ovium indutos discernite, atque excernite. Cui plus remissum est, plus diligit, at cui plus cōmissum est plus diligitur: vobis verò (spectatissimi viri) non inferiora Christi membra, sed ipsos oculos: non vulgares lapides Page  607 ad structuram Templi, sed margaritas: non oves duntaxat, sed ipsos etiam pastores: vobis spem Academiae, semen reipublicae, Ecclesiae, deliba∣tum florem Dominus ipse commendavit. Cogitate (quaeso) & vestris pon∣deribus examinate, quanti sanguis talium ovium vobis constabit, si vestrâ sive 〈 in non-Latin alphabet 〉, sive 〈 in non-Latin alphabet 〉, sive in curiâ, sive absentiâ, sive indulgentiâ, sive pusillanimitate perierint. Errent licet planetae, absit ut stellae fixae, quales vos estis in hac Academiae spherâ, motu irregulari ferantur, absit talis inter doctores contentio, qualem inter censores Livius deplorat, inquiens, Inter Marcum Lucium & Claudium Neronem foedum certamen inquinandi fa∣mam alterius cum suae famae dispendio factum est:

*
〈 in non-Latin alphabet 〉,
〈 in non-Latin alphabet 〉.
Hoc Ithacus velit, & magno mercentur Achivi.
Etenim dumxpastores odia exercent, lupus intrat ovile, & ne jam diu intra∣rit, verendum sanè est, cui vos fortissimi molossi, sicut antehac summâ cum vestrâ laude fecistis, fortiter & alacriter occurrite, ne ad horam quidem ce∣dite, nulli liceat impunè per Calvini, aut Bezae, aut Anglo-Genevensium, aut quorumcun{que} aliorum latera religionem quam profitemur vulnerare: ne sit integrum cuiquamydente theonino optimè de Ecclesiâ & Academiâ me∣ritorum famam arrodere, copias conjungite, animos consociate, bonorum praesidia munite, malorum, sive infectorum, sive suspectorum, sive profliga∣torum, & perditorum conatus reprimite, cuniculos detegite, claudestinos caetus dissipate, nullius mortalium in causâ Dei immortalis, aut rationem habete, aut minas pertimescite, purpurâ enim quâ amicti estis digni non estis, nisi eam pro Christi nomine vel sanguine parati sitis vestro tingere. Agite itaque, lumbos succingite, gladios accingite, honestum certamen cum schismatis, haereseos, & superstitionis reliquiis, cum Atheismo, cum Papis∣mo, cum impietate, cum audaciâ, cum ebrietate, cum crapulâ, cum avaritiâ, cum ambitione, cum munerum corruptelâ, cum carne, cum mundo, cum Sa∣tanâ committite: cursum praeclarè coeptum feliciter consummate, fidem sar∣tam tectam conservate, ita fiet, ut in Academiâ totius orbis florentissimâ, & facilè principe vos ipsi gloriâ & honore principes diu floreatis, & cum hanc stationem dimiseritis, in sublimiorem Ecclesiasticae dignitatis gradum, aut coelestis Hierosolymae ordines splendidissimos recipiamini: ac denique, ubi purpuram doctoralem exueritis, stolaszagni sanguine lotas, & tinctas indu∣atis: cumque corollae Academicae, & humanae gloriae flosculi aruerint, aut deciderint, aureâ in coelo coronâ, Christo ipso suis manibus imponente, aeternùm refulgeatis: Cui, &c.