Page 586
JOHAN. 21.15, 16, 17.15. Quum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus, Simon fili Jonae, di∣ligis me plùs quàm hi? Dicit ei, Certè, Domine, tunosti quòd amem te. Dicit ei, Pasce agnos meos.
16. Dicit ei rursum secundò, Simon fili Jonae, diligis me? Ait illi, Certè, Domine, tu nosti quòd amem te. Dicit ei, Pasce oves meas.
17. Dicit ei tertiò, Simon fili Jonae, amas me? Tristitiâ fuit affectus Pe∣trus, quòd tertiò dixisset ipsi, Amas me? Dixit{que} ei, Domine, tu omnia nosti, tu nosti quòd amem te. Dicit ei Jesus, Pasce oves meas.
QUod de tribus in coelo testibus Johannes, idem de tribus hisce versibus liceat usurpare,a 1.1 Hi tres unum sunt. Ete∣nim sacro huic contextuitrina intexitur interrogatio, quae tamen unica est, Amas me? & trinae interrogationi tri∣plex redditur responsum, quod tamen unicum est, tu no∣sti quòd amem te: & triplici responso triplex additur man∣datum, quod tamen unicum est, Pasce oves meas. Ter repetita interrogatio, summam examinandi diligentiam; ter accommodata Petri responsio, sum∣mum amandi desiderium; ter inculcatum Petro mandatum, summam pas∣cendi necessitatem indicat, & Pastorum omnium mentibus intimis infigit. Enim verò,b 1.2 quemadmodum Heliotropium non nisi ter alligatum corpori ter∣tianae febri mederi, ex Magorum doctrinâ refert Plinius; ita planè Augusti∣nus, Cyrillus, & interpretum recentiorum facile princeps Calvinus, conjiciunt gravissimam illam plagam, quam sibi Petrus, & dignitati Apostolicae trinâ negatione inflixerat, non alia potuisse, quàm trinae confessionis medicinâ sa∣nari. Hinc est quòd Petrus tertianae suae quâ in domo Pontificis cohor∣ruerat, quasi ter heliotropium applicans, ter ad solem justitiae se convertit; & quoties negavit se Dominum scire, toties affirmat Dominum scire, quòd ipse eum ex intimis animi sensibus & medullis amet. Ita nimirum loci hu∣jus rationem subducitc 1.3 Augustinus, Redditur trinae negationi trina confessio, ne minus amori lingua serviat quàm timori. Quam ut ab eo confessionem Christus eliceret, & pristinae eum dignitati restitueret, ter animum fodit amoris aculeo, amas me? iterùm, amas me? etiam tertiò, amas me? Amas me propter te? amas me propter me? amas me supra te? Prorsus ut ma∣ritus sponsam suam quam toto orbe chariorem habet, derelicturus solet af∣fari, amas me? curam suscipe parvulorum meorum: ita Christus Petrum blandè compellat, Simon Jonae, amas me? pasce agnos meos, & ter ut dixi eandem tundit incudem, ut copiosas amoris stricturas exprimeret, quas in responsione Petri relucere conspicimus.
- 1 Tu nosti quòd amem te amore desiderii.
- 2 Tu nosti quòd amem te amore amicitiae.
- 3 Tu nosti quòd amem te amore excellentiae.
Hisce enim tribus quasi gradibus ad summum divini amoris fastigium per∣venitur. Primò Deum propter nos ipsos diligimus, deinde à rivis bonitatis