quibus decenter ornata, et vitiorum m
••nst a devitare, et ad te, qui via, veritas, & vita
••e, g
••a i
〈…〉〈…〉 va
••eat pervenire. Per Dominum nostrum Je
••um Christum filium tuum, qui tec
••m vivit & regnat in unitate Spi∣tus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
R. A∣men.
Graduali cantato, Metropolitanus sedet ante altare in faldistorio cum mitra, et Regina à suis associata me∣dia inter priores duos Praelatos paratos ad Metropoli∣tanum reducitur; cui facta reverentia, ut prius, genu∣flectit coram co. Tunc imponitur ••i Corona, quamom∣nes Episcopi parati, qui adsunt, de altari per Metro∣litanum sumptam manibus tenent, ipso Metropolitano illam regente, et capiti illius imponente, ac dicente:
ACcipe Coronam Regni, quae, licet ab indignis, Episco∣porum tamen manibus capiti tuo imponitur. In nomine Patris, & Filii, & Spiritus sancti, quam sancti∣tatis gloriam, et honorem, & opus fortitudinis, signifi∣care intelligas; & per hanc te participem Ministerii nostri non ignores. Ita, ut sicut nos in interioribus pastores rectoresque animarum intelligimur, ita & tu in exteri∣oribus vera Dei cultrix, strenuaque contra omnes ad∣versitates Ecclesiae Christi defensatrix assistas, regni{que} tibi à Deo dati, & per officium nostrae benedictionis in vice A∣postolorum, omniumque Sanctorum, regimini tuo com∣missi utilis executrix, proficuaque regnatrix semper ap∣pareas; ut inter gloriosos athletas, virtutum gemmis ornata, & praemio sempiternae felicitatis coronata, cum Redemptore ac Salvatore nostro Jesu Christo, cujus nomen vicemque gestare crederis, sine fine glorieris. Qui vivit et imperat Deus, cum Patre & Spiritu sancto, in saecula saeculorum. R. Amen.
Et mox dat ei Sceptrum in manum, dicens:
ACcipe virgam virtutis ac veritatis, et esto pauperibus misericors, et affabilis: viduis, pupillis, et orpha∣nis, diligentissimam curam exhibeas; ut Omnipotens