LETTER CCXXXIII. A Letter from—to the most Reverend James Usher Arch-bishop of Armagh.
Reverendissime;
PAternitatis vestrae Literas 20o Januarii ad me datas in tempore acce∣pi, quibus si expectato serius respondeo, attribuito id quaeso ancipiti rerum & temporum conditioni, non enim omni nunc Tabellario, aequè fido. Jam vero qualem vellem latorem nactus, gratias quas multiplices tibi ex illis deberi sentio, non ultra differendas censui: Illas praesertim quas ob doctissimum illum de Anno Macedonico & Afratico à te compo∣situm & ad me dono missum libellum accepi, cui utinam legendo par essem, sed ut ingenuè fatear, ingenioli mei captum superat, Discipulum enim Magistro, & Lectorem scriptori parem requirit: Deus enim bone quam tu longè temporum & locorum inter se comparationem repetis & ex intimis varii plane & Daedalaei operis ambagibus Lectorem, me paulo in hoc doctrinae genere eruditiorem, tanquam Ariadnaeo aliquo filo se sibi reducem ostendis. Sed humc tamen apicem non tam Scaligerum & Peta∣vium, quam Tho. Lydiatum concollegiatum olim meum (qui{que} de variis annorum formis, librum elegantissimum, uti scis, scripsit) effugisse mi∣ror; praesertim quum aera Macedonica à pugna ad Sinum Issicum in Cili∣cia, vel paulo post ad Arbelam qua cecidit Darius, inchoata, ut est in ipsa Machbaeorum fronte, eum latere non potuit; inde enim aeram illam non in Asia modo, verum etiam in Phoenicia, toto{que} oriente, & Aegypto, quarum terrarum res gestae in illis libris perscribuntur, observatam fulsse, ut ego quidem opinor patet. Quanquam vide quaeso ne quum caetera omnia praeclare ipso tamen librum hunc edendi tempore peccâris. De Paschate enim & Theophaniis, & Timothei & Polycarpi, aliorumque