Page 483
LETTER CXC. (Book 190)
Ornatissimo Clarissimo{que} Viro D. Gerardo Vossio, Historiae & civilis Doctrinae apud Amstelodamenses Professori.
ACcepi, Vir eximie, Literas tuas quibus dum amorem quo te prose∣quor ex breviore saltem muneris indicio rectè quidem colligis, no∣bilissimum tuum pectus instar fertilioris alicujus agri aperis qui plus mul∣to adferat quàm acceperit. Adeo munusculum nuper tibi à me oblatum extollis, ut quo te merito me absolvere studebas, eo me tuo totum implices, & beneficium longè majus reddere videaris, cùm te debere aliquid mihi profiteris. Utcun{que} vero aliqua inter nos in Gotteschalci Historiâ oboria∣tur differentia; gaudeo tamen, & tibi ex animo gratulor, nos (quod ait) in eo, quod rei caput est, consentire, uter{que} dum B. Augustini sententi∣am amplectimur. Quam sive Gotteschalcus per omnia fuerit secutus, sive aliquando excesserit, nolim ego multùm contendere: modo (quod liben∣ter audio) nobis ipsis cum Augustino conveniat, cujus sententiam in cau∣sâ Gotteschalci tuendam susceperat Remigius. Qui verò duriores sunt, vel fuerunt, Augustini interpretes nunquam mihi placuerunt, minime{que} omnium inertes illi 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, qui faciunt agendo ut nihil aga∣mus, & homines sponte suâ ignaros ipsis quo{que} truncis reddunt stupidiores, quum divinus ille gratiae praeco, ex eo ipso quòd Deus is sit qui efficiat in nobis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, contrarium plane deducat 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉: Studendum idcirco ut cum timore & tremore salutem nostram operemur. Quippe quod verendum sit, si ab Religione Officii hîc decli∣naverimus & vel nihil agendo vel male agendo, eum a cuius 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 illa quam habemus volendi & faciendi potestas tota pendet irritaverimus; ne Deus ita a nobis lacessitus iure suo nobiscum agat at{que} nos desertos de∣serat, & novas ad volendum & agendum vires (abs{que} quibus ipsi nos lassos erigere nequeamus) ultra non impertiat.
De Mariano nostro, quî factum ut mutus omnino ad vos venerit, aman∣tissimo utrius{que} nostrum D. Ludovico de Dieu rationem reddidi. Mens verò quae nunc est mihi, tum erat eadem: nempe ut, sicut tuâ operâ, ita etiam sub tuo nomine, integer prodiret Marianus. Integrum vero in unico Cottonianae Bibliothecae exemplari reperi: si tamen integrum. Postrema enim pars Chronic à Dionysianae aerae anno 900 us{que} ad finem (quam inde descriptam totam seorsim ad te miseram) integrior in Sichar∣di editione legitur; cui siquid desit ex tuo supplendum erit exemplari; quod illud Gemblacense esse suspicor, ex quo novam Mariani editionem promisit nobis Miraeus quam non praestitit. Nactus sum & alia tria exem∣plaria, in quibus Anglicanum Florentii Chronicon cum universali Mariani hoc Wigorniensis quidam Monachus. Regis Stephani temporibus commis∣cuerat. Ex eorum uno Florentium (vel potius Marianum) suum edi∣dit nobilissimus D. Gu••ielmus Howardus de Naworth, Thomae Norfolci∣ensis Dueis Filius. Duo alia apud Oxonienfes vidi 〈…〉〈…〉 unum, in Collegii Corporis Christi Bibliotheca alterum: quorum utrum{que} praeter Proaemia integrum Librum secundum habuit, qui à primo aberat.
Initio Cottoniani codicis verba ista praefixa inveni. Meum Nomen ut dignum, Chronica Chronicarum; cum prae illis servo verba Evangelista∣rum; nulla enim Cronica conservat diem mensis solaris Resurrectionis Christi iuxta Historiam Evangelii nisi ista sola. Sequebantur deinde, tanquam ipsius Mariani, Tabellae illae Chronologicae quas in Apographi