Page 474
LETTER CLXXXII. A Letter from Constantinus L'Empereur ab Oppych, to the most Reverend James Usher Arch-bishop of Armagh. (Book 182)
D. I. V. S. P. Praesul Venerande;
TU denuò eum qui humanitatem tuam, ipsa fretus, literis fagitare non erubescit: quas fideliter datas sperare non desino, donec secus intelli∣gam. Postremis meis scripta quaedam à me publici juris facta transmisi: ubi inter caetera, quae de septuaginta septimanis Prophetae Danielis mea sit sen∣tentia vel conjectura plenè exposui: quemadmodum in transmissis ad Da∣nielem notis videre licet. Memini etiam quum de Gregorio Syro, cujus sunt istae Syriacae notae manuscriptae in V. & N. T. quum inquam de ipso agerem, me in hac fuisse sententia, eum usum fuisse Syra Versione è 70 concinnata: quod in Isaia eam alicubi cum Ebraeo, quam cum Graeco contextu magis con∣venire deprehendissem. Verum postea in isto scriptore amplius evolvendo sententiam mutavi: Commentatur enim ad versionem ex Ebraeo confectam; licet non usquequaque cum eo concordantem, sed aliquando ad Graecos inter∣pretes deflectentem. Ipse tamen initio commentariorum in Genesin, ubi se usum illa versione profitetur, cum originali Textum (quem tamen non intel∣lexit) exactissimè facere arbitratur. Caeterum, reverendissime Domine, est apud nos vir nobilis & doctissimus, qui omnium reformatarum Ecclesiarum confessiones editurus, aliquoties me sollicitavit, ne dignitatem tuam percun∣ctari gravarer, num extet propria Hybernicarum Ecclesiarum confessio. Existimat vir doctus & pius, non exiguam se reportaturum gratiam, si con∣sensu communissimo orthodoxiam confirmatum iret. Denique hic unà mitto Clavem Talmudicam nuper à me editam: quorsum & cui bono, docebit dissertatio ad lectorem. Hoc levidense munusculum aequi boni{que} facias quaeso: utpote ab eo profectum, qui tua merita deosculans, animum gratum si posset, aliquo signo ostendere anniteretur. Vale Antistes venerande, Deum veneror ut tuos conatus & labores prosperet.
Dignitatis tuae cultor humillimus Constantinus L'Empereur ab Oppych.
Dabam Lugd. Bat. 21 Dec. an. partae salutis, 1634.