Page 784
REX Justiciario Hiberniae, salutem. Accedens nuper ad nos venerabilis Pater Tuamensis Archiepiscopus cum quibusdam privilegiis & scriptis continentibus, quod Henechdun Ecclesia ab antiquo, non Cathedralis, set Parochialis extitit, licet duo Episcopi successive de facto ibidem sedem obtinuerunt Cathedra∣lem, nobis devote supplicavit, ut hiis quae Authoritate sedis A∣postolicae de reducendo eandem Ecclesiam ad statum antiquum, fuerant ordinata, regium favorem et assensum impendere dignaremur: (the Popes Bull being null without it,) Nos igitur prudentiae vestrae committimus, ut retenta nobis & Haeredibus nostris quadam placia in Villa de Henechdun. i∣donea, ad Castrum firmandum, de ejusdem Archiepiscopi & Capituli assensu, ac ex∣ceptis quibusdam Aedificiis Archiepiscopi & Clericorum Ecclesiae circumjacentibus extendi faciat Villam, antedictam quantum valeat in terris, redditibus & omnibus aliis exitibus; ut habito valore praedicto, possimus eidem Archiepiscopo & successori∣bus suis providere in terra, in loco competenti sibi proficuo & nobis minus damno∣so, ad valorem Villae memoratae, & vos praevideatis & extendatis terram dicto Ar∣chiepisco in excambium assignandam, nobis plenè rescribentes extentam tam Villae praedictae, quàm terrae praefato Archiepiscopo & suis successoribus in Escambium assig∣nandae. Et quia sumus possessione, vel quasi juris patronatus praedictae Ecclesiae, ex hoc quod licentia eligendi a nobis petita fuerit, et facta Electione assensus noster requisitus, nolumus quod perdonatio jus Patronatus in manibus nostris remaneat, donec de hoc plenius fuerit discussum. Et nobis scire faciatis de cujus patronatu praefata Ecclesia fuerit antequam Epis∣copus ibidem praeficeretur, & inquiratis diligenter in quarum terrarum possessio∣ne fuerit Ecclesia Henechduamensis antequam Episcopus crearetur in Ecclesia ante∣dicta. Et salva tenura tenentium, terras illas & redditus quos percepit Episcopus Henechduamensis de eisdem, faciatis Archiepiscopo saepè fato assignari, & idem Archiepis∣copo contra tenentes supradictos in prosequendo jus suum Justitiam exhibeatis & favorem, eisdem in Curia nostra de mense in mensem diem assignantes. Teste Rege apud Woodstock. 18. die Augusti.
The Archbishop of Dublin having excommunicated Stephen Lungespe and his ser∣vants, against law, the King issued this Mandamus to him to absolve them.