Page 589
DIcit Dominus Rex se non teneri ad recipiendum W. de Raleg. Episcopum Nor∣wic.* 1.1 in Winton. Pontificem, occasione rescripti Apostolici dicto Domino Regi oblati. Innocentius Servus Servorum Dei, &c. In amore virtutum, &c. seu occasi∣one postulationis de ipso facto in Wintoniensem Ecclesiam, & per summum Pontificem sicut asseritur confirmatae, & hoc illa ratione, quia appellatum fuit ex parte ipsius Domini Regis, contra dictam postulationem ad sedem Apostolicam, & procuratores missi qui in causa praefatae postulationis coram bonae memoriae Domi∣no Gregorio Nono, multas exceptiones proposuerunt, & in multis aliis processerunt. De qua appellatione seu processu in praefato rescripto nulla fit mentio: Immo hiis omnibus suppressis, innuit ipsum Episcopum amicum fore Regis & ei devotum; Cum ipse Dominus Rex ipsum Episcopum reputet fortissimum inimicum et diu steterit, quod propter rancorem contra ipsum conceptum non comparuerit coram Regia Majestate. Item, Quia Dominus Innocentius supradictus in ordinatione & translatione quam de persona prae∣fati Episcopi dicit fecisse in Wintoniensem Ecclesiam seu confirmatione praedicta, sicut praesumit Dominus Rex, non plene certificatus de facto contra privile∣gia Regia, veris procuratoribus Domini Regis insciis et absenti∣bus, et quibusdam etiam ex ipsis per aliquos ex fratribus Apostolicae sedis licentiatis, cum nulla spes haberetur super creatione summi Pontificis, nec postea revocatis, nec Domino Rege citato, nec aliquo praesente qui jus Regium defenderet. Item, quibusdam Ca∣nonicis Linc. qui sicut nunciatum est Regi, pro certo dicebant se procuratores Domi∣ni Regis, cum super praedictis nullum mandatum haberent, praesentibus & ipsis & quibusdam aliis asserentibus quod Domino Rege placeret, si dictus Episcopus Nor∣wicensis ad Ecclesiam Wintoniensem transferreretur, & quod credebant pro certo ip∣sum Episcopum omnino Domino Regi fore reconciliatum, quod salsum erat. Immo Dominus Rex quam cito scivit Dominum Papam creatum, incontinenti per Nuncios suos Literas misit eidem, significans quod super hoc mitteret ad sedem Apostolicam procuratores suos, & supplicans, ne Dominus Papa ante adventum procutatorum dictorum in aliquo super hoc procederet, ignoranter asseritur processisse. Unde si ita est, immo quia ita est, liquet summum Pontificem in negotio praedictae ordinationis sive translationis vel confirmationis deceptum fuisse. Et quicquid ex parte dicti Epis∣copia summo Pontifice in hac parte obtentum est per falsitatem, & sub eptionem ob∣tentum, maxime cum tempore illo quo summus Pontifex in praemissis finaliter pro∣cessisse dicitur, propter famam dictae reconciliationis, sicut verisimiliter praesumitur, motus praefatus Episcopus esset per Cantuariensim Ecclesiam vacante sede, excommu∣nicationis vinculo innodatus, secundum quod postea recognovit, Literas a sede Apo∣stolica super hoc impetrando, quam excommunicationem summus Pontifex supradicto tempore penitus ignorabat. Et quia talia facta Romanorum Pontificum, sicut jura testantur, non prohibentur, immo conceduntur in melius reformari, nec de hiis alius quam summus Pontifex posset cognoscere super praedictis omnibus et singulis, offert Dominus Rex, se paratum fore stare judicio summi Pon∣tificis, & prohibet praefato Episcopo, ne Episcopatum Winton. intret, nec tanquam Episcopus in aliquo per se vel per alium administret in prejudicium juris Regalis, seu Regiae dignitatis, quousque super praemissis per summum Pontificem fuerit judicatum, & secunda jussio, si justum fuerit, ema∣naverit. Quod si huic scripturae oblationi seu prohibitioni acquiescere nolit prae∣dictus Episcopus, Dominus Rex, tam contra ipsum, quam contra coexecutores suos quos habet, ex praemissis causis, & qualibet per se ad hoc sufficiente. Et quia antequam dictum rescriptum Domino Regi praesentasset, & Metropolitanae & aliis vicinis Ecclesiis publicasset, seu responsum Domini Regis super hoc congruo tempore expectasset, & antequam ab electo Cantuariens. per Dominum Regem ad∣misso, seu Episcopo Hereford. vicem ipsius electi gerente, authoritatem haberet, se per suas Literas Winton. Episcopum nominavit. Et usus est jurisdictione ord naria subditos Ecclesia Winton. vocando ad se & citando, & quaedam alia exercendo, non praesentatus legitime Domino Regi, nec per ipsum investitus, contra g neralem consuetudinem et privilegia Regni Angliae, in praejudicium Regiae