EOdem tempore, Stephanus Cantuariensis Archiepiscopus; Romae da•••• cautione quod staret judicio Domini Papae de rebus superius expressis, a sententia suspensionis absolutus est: ita tamen, quod ante pacem inter Regem et Barones Angliae plene reformatam, Angliam non intraret.
Per idem tempus, instante festo Paschali, cum Abbas Abbendunensis, & conjudices ejus, contumaciam Baronum et Londinensis Civitatis cognovissent, manus suas in eosdem ertendentes, iterato edicto, omnibus Angliae Ecclesiis Conventualibus dederunt in mandatis, ut latam sententi∣am sub hac forma publicarent.
H. Dei gratia Abbas Abbendunensis, &c. Exequentes mandatum Apostolicum nobis sic impositum, sicut tenor Literarum nostrarum, quas nuper vobis transmisi∣mus, vobis plenius intimavit: Sancti Pauli, Sanctique Martini Capitulis, G. de Bo∣clande ejus Ecclesiae Decano, & Conventui Sanctae Trinitatis Londonensis, Literas nostras Domini Papae, rescripti verba continentes, non solum semel, sed saepe mi∣simus, ejus Authoritate Apostolica districte praecipientes, ut Excom∣municationis et Interdicti sententias latas in persequentes Domi∣num Regem et Civitatem Londinensem, diligenter publicantes, in∣violabiliter Observarent. Qui adeo irreverenter Apostolicum vi••∣pendere mandatum praesumunt, quod easdem sententias publicare vel etiam observare per contumaciam contempserunt: in divinis obsequiis excommunicatis scienter communicantes, sententiarum Domini Papae violatores, et mandati ejus contemptores manifestos omnino se in omnibus exhibendo. De quibus per Patentes ••••••eras Capituli Sancti Pauli, Sanctique Martini, Clericos & Nuncios ejusdem Decani nobis speciali∣ter destinatas; & per alias sufficientes probationes plenam habentes certitudinem, constiterit. Praeterea de Regno Francorum quidam Nobiles advenerunt, cum arma∣ta manu Militum & Clientum; quos omnes proculdubio eadem excommunicationis senten∣tia volumus esse ligatos. Nam contra Dominum Regem et Sanctam Romanam Ecclesiam invadunt Regnum Angliae, quotidie deprae∣dantes illud, et pro parte detinent occupatum, quod est cunctis in Anglia et multis alibi manifestum. Quocirca jam dictos Nobiles, Castel∣lanum scilicet de S. Audemaro cum suis sociis, qui contra Regem ad occupandum vel invadendum Regnum Angliae opem vel operam impenderunt; Insuper praedictum Decanum, necnon & omnes Canonicos, & Clericos, cujuscun{que} dignitatis aut ordinis, de Ecclesiis praefatis & Civitate, ad quorum notitiam mandatum pervenerit, vel qui se absentaverunt, vel quocun{que} modo procuraverunt, quo minus perveniret ad illos; Au∣thoritate Apostolica, qua fungimur in hac parte, denunciamus excom∣municatos: vobis eadem authoritate injungentes, quatenus omnes praedictos excommunicatos publice denuncietis, et faciatis per totam Parochiam vestram publicari, tam Decanum, quam Nobiles supra∣dictos personaliter nominando. Ita & circa hoc & illud quod in primis Literis